Liis. XXVI. C a i*. 17-19. [0. C. 54i. A.C. 2 ii.J 143
cum duorum succederet, extraordinaria cura deli-gendum esse. Quum alii alium nominarent, postre ■mum eo decursum est, ut populus proconsuli creandoin Hispaniam comitia haberet: diemque comitiisconsules edixerunt. Primo exspectaverant, ut, quise tanto imperio dignos crederent, nomina profite-rentur. Quae ut destituta exspectatio est, redinte-gratus luctus acceptae cladis, desideriumque impe-ratorum amissorum. Maesta itaque civitas, propeinops consilii, comitiorum die tamen in campum de-scendit : atque in magistratus versi circumspectantora principum, aliorum alios intuentium, frcniunl-que, adeo perditas res desperatumque de republicaesse, ut nemo audeat in Hispaniam imperium acci-pere: quum subito P. Cornelius, illius, qui in Hispa-nia ceciderat, filius, quattuor et viginti ferme annosnatus, professus se petere, in superiore,unde conspi-ci posset, loco constitit. In quem postquam omniumora conversa sunt, clamore ac favore ominati extem-plo sunt felix faustumque imperium, lussi deindeinire confusum suffragium, ad unum omnes non cen-turiae modo, sed etiam homines, P. Scipioni impe-rium esse in Hispania iusserunt. Ceterum post remactam, ut iam resederat impetus animorum ardor-que, silentium subito ortum et tacita cogitatio,quidnam egissent? num favor plus valuisset quam ra-tio? Aetatis maxime poenitebat: quidam fortunametiam domus horrebant nomenque, ex funestis dua-bus familiis, in eas provincias, ubi inter sepulcrapatris patruique res gerendae essent, proficiscentis.
XIX. Quam ubi ab re tanto impetu acta sollicitu-dinem curamque hominum animum advertit, advo-cata concione , ita de aetate sua imperioque manda-to, et bello, quod gerundum esset, magno elatoqueanimo disseruit, ut ardorem eum, qui resederat, ex-citaret rursus novarclquc: et impleret homines cer-