Lib. XXVI. Caf. 15.10. [U.C.541. A.C.an.] 13!)
citato equo Cales percurrit. Ubi quum in tribunaliconsedisset, productique Campani deligarentur adpalum, eques citus ab Horna venit, literasque a C.Calpurnio praetore Fulvio ct senatusconsultum tra-didit. Murmur ab tribunali totam concionem per-vasit, differri rem integram ad Patres de Campanis:et Fulvius, id ita esse ratus, acceptas literas, nequeresolutas, quum in gremio reposuisset, praeconi im-! peravit, ut lictorem lege agere iuberet. Ita de iisquoque, qui Calibus erant, sumptum supplicium.Tum literae lectae senatusque consultum, serum adimpediendam rem actam ; quae sumina ope apprope-rata erat, ne impediri posset Consurgentem iamFulvium Taurea lubellius Campanus, per mediamvadens urbem turbamque, nomine inclamavit: et,quum, mirabundus quidnam sesc vellet, resedissetFlaccus, Me quoque, inquit, iuhe occidi, ut gloriarii possis, mullo fortiorem , quam ipse es, virum abs teoccisum esse. Quum Flaccus negaret, profecto satiscompotem mentis esse: modo, prohiberi etiam se, si idvellet, senatusconsulto, diceret: tum lubellius, Quan-doquidem, inquit, capta patria, propinquis amicisqueamissis, quum ipse manu mea coniugem liberosque in-terfecerim, ne quid indigni paterent ur, mihi ncmorlisquidem copia eadem est, quae his civibusmeis ; petatura virtute invisae huius vitae vindicta. Atque ita gla-dio, quem veste texerat, per adversum pectus trans-fixus, ante pedes imperatoris moribundus procubuit.
XVI. Quia, et quod ad supplicium attinet Cam-panorum, ct pleraque alia, de Flacci unius sententiaacta erant; mortuum Ap. Claudium sub deditionemCapuae, quidam tradunt. Hunc quoque ipsum Tau-ream neque sua sponte venisse Cales, neque sua ma-nu interfectum: sed, dum inter ceteros ad palum de-ligatur, quia parum inter strepitus exaudiri possent,quae vociferabatur, silentium fieriFiaceum iussisse: