Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
138
Einzelbild herunterladen
 

138

T. LIVII [U. C. 5ii. A.C. 211 .J

aut emitti posset, praesidium Panicum comprehen-dit, senatum Campanum ire in castra ad imperatoresRomanos iussit. Quo quum venissent, extemplo hisomnibus catenae iniectae, iussique ad quaestores de-ferre, quod auri argentique haberent. Auri pondoseptuaginta fuit; argenti tria millia pondo et ducen-ta. Senatores quinque et riginti Cales in custodiam,duodetriginta Teanum missi: quorum de sententiamaxime descitum ab Romanis constabat.

XV. De stfpplicio Campani senatus haudquaquaminter Fulvium Claudiumque conveniebat. Facilis im-petrandae veniae Claudius, Fulvio durior sententiaerat. Itaque Appius Romam ad senatum arbitriumeius rei totum reiiciebat: percunctandi etiam ae-quum esse potestatem fieri Patribus, num communi-cassent consilia cum aliquibus sociorum Latini no-minis et municipiorum : et num ope eorum in belloforent adiuti. Id vero minime committendum esse,Fulvius dicere, ut sollicitarentur criminibus dubiissociorum fidelium animi: et subiicerentur indicibus,queis, neque quid facerent, neque quid dicerent, quic-quum unquam pensi fuisset. Itaque se eam quaestio-nem oppressurum cxstinclurumque. Ab hoc sermonequum digressi essent, et Appius, quamvis ferociterloquentem, collegam, non dubitaret, tamen literassuper tanta re ab Roma exspectaturum; Fulvius, neid ipsum impedimentum incepto foret, dimittenspraetorium, tribunis militum ac praefectis sociumimperavit, uti duobus millibus equitum delectis de-nuntiarent, ut ad tertiam buccinam praesto essent.Cum hoc equitatu nocte Teanum profectus, primaluce portam intravit, atque in forum perrexit: con-eursuque ad primum equitum ingressum facto, ma-gistratum Sidicinum citari iussit, imperavitque, utproduceret Campanos, quos in custodia haberet . Pro-ducti onuies, virgisque caesi, ac securi percussi, inde