Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
129
Einzelbild herunterladen
 

Lin. XXVI. Cap, 19. [[J.C.54i. A.C.an.] 129se? Non ad Romam obsidendam, sed ad Capuae Ube-randam obsidionem, ire. Romam eum eo exercitu, quiad urbem esset, Iovcm, foederum ruptorum ab Han-nibale testem, deosque alios defensuros esse. Has di-versas sententias inedia sententia P. Valerii Flaccivirit: qui, utriusque rei memor, imperatoribus, quiad Capuam essent, scribendum ccnsuit, Quid ad ur-bem praesidii esset, quantas autem Hannibal copiasduceret, aut quanto exercitu ad Capuam obsidendamopus esset, ipsos scire. Si et Romam e ducibus alter,et exercitus pars mitti posset, ut ab reliquo et duce etexercitu Capua recte obsideretur; inter se compara-rent Claudius Fulviusque, utri obsidenda Capua, utri,ad prohibendam obsidione patriam, Romam ventan-dum esset, lloc senatusconsulto Capuam perlato,<i- Fulvius proconsul, cui, collega ex vulnere aegro,eundum llixuam erat, e tribus exercitibus milite ele-cto, ad quindecim millia peditum, mille equites, Vul-turnum traducit. Inde quum Hannibalem Latina viaiturum satis coiuperisset, ipse per Appiae municipia,quaeque propter eam viam sunt, Setiam, Coram, La-nuvium praemisit, ut commeatus paratos et in urbi-bus haberent, et ex agris deviis in viam proferrent,praesidiaque in urbes contraherent, ut sua cuiquerespublica in manu esset.

IX. Hannibal, quo die Vulturnum est transgres-sus, haud procul a flumine castra posuit. Posterodie praeter Cales in agrum Sidicinum pervenit. Ibidiem unum populando moratus, per Suessanum Alli-fanumque et Casinatem agrum via Latina ducit. SubCasinum biduo stativa habita et passim populationesfactae. Inde, praeter Interamnam Aquinumque, inFregellanum agrum ad Lirini fluvium ventum: ubiintercisum pontem a Fregellanis morandi itineriscausa invenit. EtFulviumVulturnus tenuerat amnis,navibus ab Hannibale incensis, rates ad traiiciendumT. Liv. Tom. III. 1