128
T. LIVII [U. C. 5'ti.A. C. 211 .]
rei semper cupitae praetermissam occasionem postCannensem pugnam et alii vulgo fremebant, et ipsenon dissimulabat. Necopinato pavore ac tumultu,non esse desperantium, alitjuam partem urbis occupariposse ; et, si Roma in discrimine esset, Capuam extem-plo omissuros aut ambo imperatores Romanos, aut al-terum ex iis: et, si divisissent copias, utrumque infir-miorem factum aut sibi, aut Campanis, bene gerendaerei fortunam daturos esse. Una ea cura angebat, ne,ubi abscessisset, extemplo dederentur Campani. Nu-midam promptum ad omnia audenda donis pellicit,ut, literis acceptis, specie transfugae castra llomanaingressus, altera parte Capuam clam pervadat. Li-terae autem erant adhortatione plenae. Profectio-nem suam, quae salutaris illis foret, abstracturam ad,defendendam Romam ab oppugnanda Capua duces at-que exercitus Romanos. Ne desponderent animos:tolerando paucos dies totam soluturos obsidionem. In-de naves in flumine Vulturno comprehensas subigi adid, quod iam ante praesidii causa fecerat, castellumiussit. Quarum ubi tantam copiam esse, ut una no-cte traiici posset exercitus, allatum est, cibariis de-cem dierum praeparatis, deductas nocte ad fluviumlegiones ante lucem traiecit.
VIII. Id priusquam fieret, ita futurum comper-tum ex transfugis , Fulvius Flaccus senatui Homamquum scripsisset, varie hominum animi pro cuiusqueingenio affecti sunt. Ut in re tam trepida, senatuextemplo vocato, P. Cornelius, cui Asinae cognomenerat, omnes duces exercitusque ex tufa Italia, nequeCapuae, neque ullius alterius rei memor, ad urbispraesidium revocabat. F'abius Maximus, abscedi aCapua, terrerique et circumagi ad nutus comminatio-nesque Hannibalis, flagitiosum ducebat. Qui ad Can-nas victor ire tamen ad urbem ausus non esset, eum, aCapua repulsum, spem potiundae urbis Romae cepis-