Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
123
Einzelbild herunterladen
 

Lm. XXVI. Ca e. 2-4. [U.C.54i.A.C .21 1.] 123

nus bis pecunia anquisisset, tertio capitis se anqui-rere diceret; tribuni plebis appellati, collegae, nega-runt, se in mora esse, quominus, quod ei more maio-rum permissum esset, seu legibus, seu moribus mallet,anquireret, quoad vel capitis, vel pecuniae iudicassetprivato. Tum Sempronius, perduellionis se indicareCn. Fulvio, dixit, diemque comitiis ab C. Calpurniopraetore urbis petit. Inde alia spes ab reo tcntataest: si adesse in iudicio Q. Fulvius frater posset, flo-rens tum et fama rerum gestarum, et propinqua speCapuae potiundae. Id quum per literas miserabili-ter pro fratris capite scriptas petisset Fulvius, negas-sentque Patres e republica esse, abscedi a Capua;postquam dies comitiorum aderat, C 11 . Fulvius exsu-latum Tarquinios abiit. Id ei iustum exsilium esse,scivit plebs.

IV. Inter haec vis omnis belli versa in CapuamCTat. Obsidebatur tamen acrius, quam oppugnaba-tur: nec aut famem tolerare servitia ac plebs pote-rant, aut mittere nuntios ad Hannibalem per custo-dias tam artas. Inventus est Numicia, qui, acceptisliteris, evasurum se professus, ut promissum prae-staret , per media Homana castra nocte egressus,spem accendit Campanis, dum aliquid virium super-esset, ab omni parte eruptionem tcntandi. Ceterum,in multis certaminibus equestria proelia ferme pro-spera faciebant; pedites superabantur. Sed nequa-quam tam lactum vincere, quam triste vinci ulla par-te erat ab obsesso et prope expugnato hoste. Initatandem ratio est, ut, quod viribus deerat, arte ae-quaretur. Ex omnibus legionibus electi sunt iuve-nes, maxime vigore ac levitate corporum veloces:iis parmae breviores, quam equestres, et septena ia-cula quaternos longa pedes data, praefixa ferro, qua-le. hastis velitaribus inest. Eos singulos in equossuos accipientes equites assuefecerunt, et vehi post