Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
122
Einzelbild herunterladen
 

122

T. LIVII [U. C. 54i. A. C.2H] _

L. Postumium, Ci>. ac P. Scipiones cadere in acie ma-luisse, quam deserere circumventos exercitus : Cn.Fulvium prope unum nuntium deleti exercitus Itoniamredisse. Facinus indignum esse, Cannensem exerci-tum, quod ex acie fugerit, in Siciliam deportatum, ncprius inde dimittatur, quam hostis ex Italia decesse -!rit, et hoc idem in Cn. Fulvii legionibus nuper decre-tum: Cn. Fulvio fugam ex proelio, ipsius temeritatecommisso,impunitam esse: et eum in ganea lustrisque,ubi iuvenlam egerit, senectutem acturum: milites, quinihil aliud peccaverint, quam quod imperatoris simi-les fuerint, relegatos prope in exsilium, ignominiosampati militiam. Adeo imparem libertatem Hornae ditiac pauperi, honorato atque inhonorato esse.

111. Ileus ab se culpam in milites transferebat:Eos ferociter pugnam poscentes productos in aciem,non eo, quo voluerint, quia serum diei fuerit, sed po-stero die, et tempore et loco aequo instructos, seu fa-mam seu vim hostium non sustinuisse. Quum effuseomnes fugerent, se quoque turba ablatum ; ut Varro-nem Cannensi pugna, ut mullos alios imperatores.Qui autem solum se restantem prodesse rcipublicae,nisi si mors sua remedio publicis cladibus futura es-set, potuisse? Xon se inopia commeatus, non in locainiqua incaute deductum, non agmine inexploratoeuntem insidiis circumventum. 1 'i aperta, armis, acievicium : nec suorum animos, nec hostium, in potestatehabuisse. Suum cuique ingenium audaciam aut pa-vorem facere. Bis est accusatus, pecuniaquc anqui-situm. Tertio, testibus datis, quum, praeterquamquod omnibus probris onerabatur,iurati permulti di-cerent , fugae pavorisque initium a praetore ortum;ab eo desertos milites, quum haud vanum timoremducis crederent, terga dedisse; tanta ira accensa est,ut capite anquirendum concio succlamaret. De eoquoque novum certamen ortum. Nam, quum tribu-