Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
124
Einzelbild herunterladen
 

124

T. LIVII [U. C. 5ii. A.C. 211 .]

gese, et desilire perniciter, ubi signum datum esset.Postquam assuetudine quotidiana satis intrepide ri-sum est fieri, in campum, qui medius inter castra mu-rumque erat, adversus instructos Campanorum equi-tes processerunt: et, ubi ad coniectum teli ventumest, signo dato velites desiliunt. Pedestris inde aciesex equitatu repente in hostium equites incurrit: ia-culaque cum impetu alia super alia emittunt. Quibusplurimis in equos virosque passim eoniectis permul-tos vulneraverunt: pavoris tamen plus ex re novaatque inopinata iniectum est, et in perculsum hostemequites invecti, fugam stragemque eorum usque adportas fecerunt. Inde equitatu quoque superior lto-mana res fuit. Institutum, ut velites in legionibusessent. Auctorem peditum equiti immiscendorumcenturionem Q. Navium ferunt, honorique id ei apudimperatorem fuisse.

V. Quum in hoc statu ad Capuam res essent, Han-nibalem diversum Tarentinae arcis potiundae Ca-puaeque retinendae trahebant curae. Vicit tamenrespectus Capuae, in quam omnium sociorum ho-stiumque conversos videbat animos; documento fu-turae, qualemcunque eventum defectio ab Romanishabuisset. Igitur, magna parte impedimentorum re-licta in Rruttiis, et omni graviore armatu, cum dele-ctis peditum equitumque, quam poterat aptissimisad maturandum iter, in Campaniam contendit. Se-cuti tamen tam raptim euntem tres et triginta ele-phanti. In valle occulta post Tifata montem immi-nentem Capuae consedit. Adveniens quum castellumGalatiam, praesidio vi pulso, cepisset, in circumse-dentes Capuam se vertit. Praemissis ante nuntiisCapuam, quo tempore castra Romana aggressurusesset, ut eodem et illi, ad eruptionem parati, portisomnibus sese effunderent, ingentem praebuit terro-rem. Nam alia parte ipse adortus est; alia C-ani-