Em. XXVI. Cap. 1. 2. [U.C.54i. A.C.au.] 121
utramque rem curae fore senatui: ascribi autem,Propraetori L. Marcio, non placuit; ne id ipsum,quod consultationi reliquerant, pro praeiudicato fer-ret. Dimissis equitibus, de nulla re prius consulesretulerunt, omniumque in unum sententiae congrue-bant, agendum cum tribunis plebis esse, primo quo-que tempore ad plebem ferrent, quem cum imperiomitti placeret in Hispaniam ad eum exercitum, cuiCn. Scipio imperator praefuisqet. Ea res cum tri-bunis acta promuigataque est. Sed aliud certamenoccupaverat animos. C. Sempronius Illaesus die di-cta Cn. Eulvium, ob exercitum in Apulia amissum, inconcionibus vexabat: multos imperatores temeritateatque inscientia exercitum in locum praecipitem per-duxisse dictitans: neminem, praeter Cn. Fulvium,ante corrupisse omnibus vitiis legiones suas, quamproderet. Itaque vere dici posse, prius cos periisse,quam viderent hostem ; nec ab Hannibale, sed ab im-peratore suo, victos esse. Neminem, quum suffragiumineat, satis cernere, cui imperium, cui exercitum per-mittat. Quid interfuisse inter Ti. Sempronium ?Quum ei servorum exercitus datus esset, brevi effecis-se disciplina atque imperio, ut nemo eorum generis acsanguinis sui memor in acie esset, praesidio sociis, ho-stibus terrori essent: Cumas, Beneventum, aliasqucurbes eos velut e faucibus Hannibalis ereptas populoRomano restituisse. Cn. Fulvium Quiritium Roma-norum exercitum, honeste genitos, liberaliter educa-tos, servilibus vitiis imbuisse: ergo effecisse, ut fero-ces et inquieti inter socios, ignavi et imbelles interhostes essent, nec impetum modo Poenorum, sed neclamorem quidem sustinere possent. Nec, hercule,mirum esse, milites in acie non stetisse, quum primusomnium imperator fugeret. Magis mirari se, aliquosstantes cecidisse, et non omnes comites Cn. Fulvii fuis-se pavoris ac fugae. C. Flaminium, L. Paullum ,