Lib. XXV. Cap. 37.38. [U.C.54o. A.C. 212 .] 111
atque incomposite venientem, incurrunt. Extemploimprovisa res pavorem incutit Poenis: mirabundi-que, unde tot hostes tam subito exorti prope deletoexercitu forent, unde tanta audacia, tanta fiducia suivictis ac fugatis, quis imperator duobus Scipionibuscaesis exstitisset, quis castris praeesset, quis signumdedisset pugnae, ad haec tot tam necopinata primoomnium incerti stupentesque referunt pedem: dein,valida impressione pulsi, terga vertunt. Et aut fu-gientium caedes foeda fuisset, aut temerarius peri-culosusque sequentium impetus, ni Marcius properereceptui dedisset signum, obsistensque ad prima si-gna, quosdam et ipse retinens, concitatam repressis-set aciem.' Inde in castra avidos adhuc caedisque etsanguinis reduxit. Carthaginienses , trepide primoab hostium vallo acti,postquam neminem insequi vi-derunt, metu substitisse rati, contemptim rursus etsedato gradu in castra abeunt. Par negligentia incastris custodiendis fuit. Nam, etsi propinquus ho-stis erat, tamen reliquias eum esse duorum exerci-tuum ante paucos dies deletorum succurrebat. Obhoc quum omnia neglecta apud hostes essent, explo-ratis iis, Marcius ad consilium, prima specie temera-rium magis, quam audax, animum adiecit, ut ultrocastra hostium oppugnaret: facilius esse ratus,uniusHasdrubalis expugnari castra, quam, si se rursustres exercitus ac tres duces iipixissent, sua defendi:simul aut, si successisset coeptis, recepturum se af-flictas res: aut, si pulsus esset, tamen ultro inferen-do arma, contemptum sui dempturum.
XXXVIII. Ne tamen subita res et nocturnus tor-ror etiam non suae fortunae consilium perturbaret,alloquendos adhortandosque sibi milites ratus, con-cione advocata ita disseruit: Vel mea, erga impera-tores nostros vivos mortuosijue pietas, vel praesensomnium nostrum, milites, fortuna fidem cuivis facere