i 10
T. 1 j 1 VII [U. C. 54o. A. C. 212 .]
manus, impiger invenis, animique et ingenii aliquan-to, quam pro fortuna, in qua erat natus, maioris. Acisummam indolem accesserat Cn. Scipionis discipli-na: sub qua per tot annos omnes militiae artes edo-ctus fuerat. Ilie, et ex fuga collectis militibus, etquibusdam de praesidiis deductis, haud contemnen-dum exercitum fecerat, iunxeratque cum '1'. FonteioP. Scipionis legato. Sed tantum praestitit eques llo-manus auctoritate inter milites atque honore, ut, ca-stris citra Iberum communitis, quum ducem exerci-tuum comitiis militaribus creari placuisset, subeun-tes alii aliis in custodiam valli stationesque, donecper omnes suffragium iret, ad L. Marcium cunctisummam imperii detulerint. Omne inde tempus (exi-guum id fuit)muniendis castris convchendisque com-meatibus consumptum: et omnia imperia milites,quum impigre, tum haudquaquam abiecto animo,ex-sequebantur. Ceterum postquam Hasdrubalem Gis-gonis, venientem ad reliquias belli delendas, transis-se Iberum, et appropinquare allatum est, signumquepugnae propositum ab novo duce milites viderunt;recordati, quos paullo ante imperatores habuissent,quibusque et ducibus et copiis freti prodire ad pu-gnam soliti essent, flere omnes repente et offensarecapita: et alii manus ad coelum tendere, deos incu-santes: alii, strati humi, suum quisque nominatimducem implorare: neque sedari lamentatio poterat,excitantibus centurionibus manipulares, et ipso mul-cente et increpante Marcio, quid in muliebres et in-utiles se proiecissent fletus potius-, quam ad tutandossemel ipsos et rempublicam secum acuerent animostet, ne inultos imperatores suos iacere sinerent: quumsubito clamor tubarumque sonus (iam enim propevallum hostes erant) exauditur. Inde, verso repentein iram luctu, discurrere ad arma: ac, velut accensirabie, discurrunt ad portas, et in hostem, negligenter