Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
105
Einzelbild herunterladen
 

Lib. XXV. Cap. 32. 33. [U.C.54o. A.C. 212 .] 105

niae amplecti bellum, ita inter se diviserunt, ut P.Cornelius cluas partes exercitus Romanorum socio-rumque adversus 3Iagonem duceret atque Hasdru-balem ; C 11 . Cornelius cum tertia parte r eteris exer-citus, Celtiberis adiunctis, cum Hasdrubale Barcinobellum gereret. Una profecti ambo duces exerci-tusque, Celtiberis praegredientibus, ad urbem Ani-torgin in conspectu hostium, dirimente amni, ponuntcastra. Ibi Cn. Scipio, cum quibus ante dictum estcopiis, substitit, et P. Scipio profectus ad destinatambelli partem.

XXX11I. Hasdrubal postquam animadvertit, exi-guum Romanum exercitum in cast ris, et spem omnemin Celtiberorum auxiliis esse; peritus omnis barbari-cae-, et praecipue omnium earum gentium, in quibusper tot annos militabat,perfidiae,facili linguae com-mercio, quum utraque castra plena Hispanorum es-sent, per occulta colloquia paciscitur magnamercedecum Celtiberorum principibus, ut copias inde abdu-cant. Nec atrox visum facinus. Non enim, ut in Ro-manos verterent arma, agebatur: et merces, quantavel pro bello satis esset, dabatur, ne bellum gere-rent: et quum quies ipsa, tum reditus domum fru-ctusque videndi suos suaque, grata vulgo erant. Ita-que non ducibus facilius, quam multitudini, persua-sum est: simul ne metus quidem ab Romanis erat,quippe tam paucis, si vi retinerent. Id quidem ca-vendum semper Romanis ducibus erit, exemplaquchaec vere pro documentis habenda, ne ita externiscredant auxiliis, ut non plus sui roboris suarumqueproprie virium in castris habeant. Signis repentesublatis, Celtiberi abeunt, nihil aliud quaerentibuscausam obtestantibusque, ut manerent, Romanis re-spondentes, quam domestico se avocari bello. Sci-pio, postquam socii nec precibus, nec vi retineri po-terant, nec se aut parem sine illis hosti esse, aut fra-