104
T. LIVII [U. C. 5 io. A. C. 2 \u.]
sidioque nomon ac memoriam cius fuisse. Hoc ma-xime modo Syracusae captae: in quibus praedaetantum fuit, quantum vix capta Carthagine tum fuis-set, cum qua viribus aequis certabatur. Paucis antediebus, quam Syracusae caperentur, T. Otariliuscum quinqueremibus octoginta Uticam ab Lilybaeotransmisit: et quum ante lucem portum intrasset,onerarias frumento onustas cepit; egressusque interram, depopulatus est aliquantum agri circa Uti-cam, praedamque omnis generis retro ad naves egit.Lilybaeum tertio die, quam inde profectus erat, cumcentum triginta onerariis navibus frumento praeda-que onustis rediit: idque frumentum extemplo .Sy-racusas misit. Quod ni tam in tempore subvenisset,victoribus victisque paviter perniciosa fames instabat.
XXXII. Eadem aestate in Hispania, quum bien-nio ferme nihil admodum memorabile factum esset,consiliisque magis, quam armis, bellum gereretur,Romani imperatores egressi hibernis copias coniun-xerunt. Ibi consilium advocatum, omniumque inunum congruerunt sententiae; quando adid locorumid modo actum esset, ut Hasdrubalem tendentem inItaliam retinerent; tempus esse id iam agi, ut bel-lum in Hispania finiretur: et satis ad id r irium cre-debant accessisse, viginti millia Celtiberorum ea hie-me ad arma excitata. Tres exercitus erant. Has-drubal Gisgonis filius et Mago, coniunctis castris,quinque ferme dierum iter ab Romanis aberant.Propior erat Hamilcaris filius Hasdrubal, vetus inHispania imperator. Ad urbem nomine Anitorginexercitum habebat. Eum volebant prius opprimi du-ces Romani: et spes erat, satis superque ad id vi-rium esse. Illa restabat cura, ne, fuso eo perculsi,alter Hasdrubal et Mago, in avios saltus montesquerecipientes sesc, bellum extraherent. Optimum igi-tur rati, divisis bifariam copiis, totius simul Hispa-