Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
106
Einzelbild herunterladen
 

106

>

T. LIVIJ [U. C. 5 io. A. C.212.]

tri rursus coniungi vidit posse, nec ullum aliud salu-tare consilium in promptu esse, retro, quantum pos-set, cedere statuit; in id omni cura intentus, necubihosti aequo se committeret loco; qui, transgressusllumen, prope vestigiis abeuntium insistebat.

XXXIV. Per eosdem dies P. Scipionem par ter-ror, periculum maius ab novo hoste, urgebat. Ma-sinissa erat iuvenis, eo tempore socius Carthaginien-sium, quem deinde clarum potentemque Romana fe-cit amicitia. Is tum cum equitatu Xumidarum et ad-venienti P. Scipioni occurrit, et deinde assidue diesnoctesque infestus aderat, ut non vagos tantum, pro-cul a castris lignatum pabulatumque progressos, ex-ciperet, sed ipsis obequitaret castris, invectusquc ininedias saepe stationes, omnia ingenti tumultu tur-baret. Noctibus quoque saepe incursu repentino inportis valloque trepidatum est: nec aut locus, auttempus ullum vacuum a metu ac sollicitudine eratRomanis: compulsisque intra vallum, adempto re-rum omnium usu, quum prope iusta obsidio esset,futuramque artiorem eam appareret, si se Indibilis,quem cum septem millibus et quingentis Suessetano-rum adventare fama erat, Poenis coniunxisset; duxcautus et providens Scipio, victus necessitatibus, te-merarium capit consilium, ut nocte lndibili obviamiret: et, quocunque occurrisset loco, proelium con-sereret. Relicto igitur modico praesidio in castris,praepositoque T. Fonteio legato, media nocte pro-fectus, cum obviis hostibus manus conseruit. Agmi-na magis, quam acies, pugnabant: superior tamen,ut in tumultuaria pugna, Romanus erat. Ceterum etequites Numidae repente, quos fefellisse sc dux ra-tus erat, ab lateribus circumfusi, magnum terroremintulere. Contracto adversus Numidas certamine no-vo, tertius insuper advenit hostis, duces Poeni, asse-cuti ab tergo iam pugnantes: ancepsque proelium