Lib. XXV. Cai>. 29. 30. [U.C.54n. A.C. 212 .] 101
urbs a te capta sii, quam posteris quoque eam specta-culo esse? Quo quisque terra, quisque mari venerit,nunc nostra de Atheniensibus Carthaginiensibusquetropaea, nunc tua de nobis ostendat : incolumesqueSyracusas familiae vestrae sub clientela nominis Hlar-cellorum tutelaque habendas tradas. Se plus apud vosHieronymi, quam Hieronis, memoria momenti faciat.Diutius ille mullo amicus fuit, quam hic hostis: etillius etiam benefacta persensistis ; huius amentia adperniciem tantum ipsius valuit. Omnia et impetra-bilia et tuta erant apud Romanos: inter ipsos plusbelli ac periculi erat. Namque transfugae, tradi seRomanis rati, mercenariorum quoque militum auxi-lia in eundem compulere metum: arreptisque armispraetores primum obtruncant, inde ad caedem Syra-cusanorum discurrunt: quosque fors obtulit, iratiinterfecere, atque omnia, quae in promptu erant, di-ripuerunt. Tum, ne sine ducibus essent, sex prae-fectos creavere, ut terni Achradinae ac Naso praees-sent. Sedato tandem tumultu, exsequentibus scisci-tando mercenariis, quae acta eum Romanis essent,dilucere id , quod erat, coepit; aliam suam ac perfu-garum causam esse.
XXX. In tempore legati a Marcello redierunt,falsa eos suspicione incitatos memorantes, nec cau-sam expetendae poenae eorum ullum Romanis esse.Erat ex tribus Achradinae praefectis Hispanus, Me-licus nomine. Ad eum inter comites legatorum deindustria unus ex Hispanorum auxiliaribus est mis-sus : qui, sine arbitris Meri cum nactus, primum, quoin statu reliquisset Hispaniam, (ct nuper inde vene-rat) exponit. Omnia Romanis ibi obtineri armis.Posse cum, si operae pretium faciat, principem popu-larium esse• seu militare cum Romanis, settin pa-triam reverti libeat. Contra, si malle obsideri pergat,quam spem esse terra marique clauso ? Motus his Me-