100
T. LIVI! [U. G. 5-io. A. C. 212 .]
di Syracusas fuisse caritatem Syracusanorum, nouodium: nam, ut occupatas res ab satellitibus Hanni-balis, deinde Hieronymi, Hippocrate alfjuc Epicyde,audierint, tum bellum movisse, et obsidere urbem coe-pisse, ut crudeles tyrannos eius, non ut ipsam urbem,expugnarent. Hippocrate vero interempto, Epicydeintercluso ab Syracusis, et praefectis cius occisis, Car-thaginiensibus omni possessione Siciliae terra mari-que pulsis, quam superesse causam Humanis, cur non,perinde ac si Hiero iqtse viveret, unicus Romanae ami-citiae cultor, incolumes Syracusas esse velint ? Itaquenec tirbi nec hominibus aliud periculum, quam ab sc-met ipsis, esse, si occasionem reconciliandi seliomanispraetermisissent, (eam autem, qualis illo momentohorae sit, nullam deinde fore) simul libertas ab impo-tentibus tyrannis apparuisset.
XXIX. Omnium ingenti assensu audita ea oratioest. Praetores tamen prius creari, quam legatos no-minari,- placuit. Ex ipsorum deinde praetorum nu-mero missi oratores ad Marcellum. Quorum prin-ceps, (Seque primo, inquit, Syracusani a vobis defeci-mus, sed Hieronymus, nequaquam tam in vos impius,quam in nos: nec postea pacem, tyranni caede compo-sitam, Syracusanus quisquam, sed satellites regii,Hip-pocrates atque Epicydes, oppressis tiobis hinc metu,hinc fraude, turbaverunt. Nec quisquam dicere po-test, aliquando nobis libertatis tempus fuisse, quodpacis vobiscum non fuerit. Nunc certe caede eorum,qui oppressas tenebant Syracusas, quum primum no-stri arbitrii esse coepimus, extemplo venimus ad tra-denda arma; dedendos nos, urbem, moenia: nullamrecusandam fortunam, quae imposita a vobis fuerit.Gloriam captae nobilissimae pulcherrimaeque urbisGraecarum dei tibi dederunt, Marcelle. Quicquidunquam terra marique memorandum gessimus, id tuitriumphi titulo accedit. Fatnaene credi velis, quanta