102
T. LIVII [U. C. S4o. A. C. 212 .]
licus, quum legatos ad Marcellum mitti placuisset,fratrem inter eos mittit: qui per eundem illum Hi-spanum secretus ab aliis ad Marcellum deductus,quum fidem accepisset,composuissetque agendae reiordinem, Achradinam redit. Tum Mericus, ut absuspicione proditionis averteret omnium animos, ne-gat sibi placere, legatos commeare ultro citroque, ne-que recipiendum quemquam, neque mittendum: et,quo intentius custodiae serventur, opportuna loca di-videnda praefectis esse, ut suae quisque partis tutan-dae reus sit. Omnes assensi sunt partibus dividun-dis: ipsi regio evenit ab Arethusa fonte usque adostium magni portus. Id ut scirent llomani, fecit.Itaque Marcellus nocte navem onerariam cum arma-tis remulco quadriremis trahi ad Achradinam iussit,exponique milites regione portae, quae prope fon-tem Arethusam est. Hoc quum quarta vigilia factumesset, expositosque milites porta, ut convenerat,recepisset Mericus; luce prima Marcellus omnibuscopiis moenia Achradinae aggreditur: ita ut non eossolum, qui Achradinam tenebant, in se converteret,sed ab Naso etiam agmina armatorum concurrerent,relictis stationibus suis, ad vim et impetum Roma-norum arcendum. I11 hoc tumultu actuariae naves,instructae iam ante circumvectaeque, ad Nasum ar-matos exponunt, qui, improviso adorti semiplenasstationes et adapertas fores portae, qua paullo anteexcurrerant armati, haud magno certamine Nasumcepere, desertam trepidatione et fuga custodum. Ne-que ullis minus praesidii aut pertinaciae ad manen-dum, quam transfugis, fuit: quia, ne suis quidem sa-tis credentes se, medio certamine effugerunt. Mar-cellus ut captam esse Nasum didicit, et Achradinaeregionem unam teneri, Mericumque cum praesidiosuis adiunctum, receptui cecinit: ne regiae opes,quarum fama maior, quam res, erat, diriperentur.