Lib. XXV. Cap. 21.25. [U.C.54o.A.C.,ai2.] 95
irctquc cogitatio, ium illa momento horae arsuraomnia, et ad cineres reditura; priusquam signaAchradinam admoveret, praemittit Syracusanos, quiintra praesidia Romana, ut ante dictum est, fuerant,ut alloquio leni pellicerent hostes ad dedendamurbem.
XXV. Tenebant Achradinae portas murosque ma-xime transfugae, quibus nulla erat per conditionesveniae spes: ii nec adire muros, nec alloqui quem-quam passi. ItaqueMaroellus,postquam id inceptumirritum fuit, ad Euryalum signa referri iussit. Tu-mulus est in extrema parte urbis versus a mari, viae-que imminens ferenti in agros mediterraneaque in-sulae, percommode situs ad commeatus excipiendos.Praeerat huic arci Philodemus Argivus, ab Epicydcimpositus. Ad quem missus a Marcello Sosis, unusex interfectoribus tyranni, quum, longo sermone ha-bito, dilatus per frustrationem esset, retulit Marcel-lo, tempus eum ad deliberandum sumpsisse. Quumis diem de die differret, dum Hippocrates atque Ili -milco admoverent castra legionesque, haud dubius,si in arcem accepisset eos, deleri ltomanum exerci-tum inclusum muris posse; Marcellus, ut Euryalumneque tradi, neque capi vidit posse, inter Neapolimet Tycham (nomina partium urbis, et instar urbiumsunt) posuit castra, timens, ne, si frequentia intras-sctloca, contineri ab discursu miles avidus praedaenon posset. Legati eo ab Tycha et Neapoli cum in-fulis et velamentis venerunt, procantes,ut a caedibuset ab incendiis parceretur. De quorum precibus,quam postulatis, magis consilio habito, Marcelluscx omnium sententia edixit militibus, ne quis liberumcorpus violaret: celera praedae futura. Castraquetectis parietum pro muro saepta. Portis regioneplatearum patentibus stationes praesidiaque dispo-suit, ne quis in discursu militum impetus in castra