Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
94
Einzelbild herunterladen
 

94

T. LIVII [U. C. 54o. A. C. 212 .]

polas, frequentem custodiis locum, perventum erat,terrendique magis hostes erant, quam fallendi; sicutterriti sunt. Nam simul ac tubarum est auditus can-tus, clamorque tenentium muros partemque urbis;omnia teneri custodes rati, alii per murum fugere,alii salire de muro, praecipitarique turba paventium.Magna pars tamen ignara tanti mali erat, et gravatisomnibus vino somnoque, et, in vastae magnitudinis iurbe, partium sensu non satis pertinente in omnia.Sub luce, Hexapylo effracto, Marcellus, omnibus co-piis urbem ingressus, excitavit convertitque omnesad arma capienda, opemque, si quam possent, iamcaptae prope urbi ferendam. Epicydcs, ab Insula,quam ipsi Nason vocant, citato profectus agmine, Ihaud dubius, quin paucos, per negligentiam custo- 'dum transgressos murum, expulsurus foret, occur-rentibus pavidis, tumultum augere eos, dictitans, et !maiora ac terribiliora vero afferre, postquam con-spexit omnia circa Epipolas armis completa, laces-sito tantum hoste paucis missilibus, retro in Achra-dinam agmen convertit, non tam vim multitudinem-que hostium metuens, quam ne qua intestina frausper occasionem oriretur, clausasque inter tumultumAchradinae atque Insulae inveniret portas. Marcel-lus, ut, moenia ingressus, ex superioribus locis ur-bem, omnium ferine illa tempestate pulcherrimam,suhiectam oculis vidit, illacrimasse dicitur, partim 'gaudio tantae perpetratae rei, partim vetusta gloriaurbis. Atheniensium classes demersae, et duo ingen-tes exercitus cum duobus clarissimis ducibus deleti,occurrebant, et tot bella cum Carthaginiensibus tan-to cum discrimine gesta; tot tam opulenti tyranniregesque; praeter ceteros Hiero, quum recentissimae 'memoriae rex, tum ante omnia, quae virtus ei fortu-naque sua dederat, beneficiis in populum Romanuminsignis. Ea quum universa occurrerent animo, sub-