90
T. LIVII [U. C. 54o. A. C. 212 .]
fieri posset. Inde, signo dato, milites discurrerunt:refraetisque foribus, quum omnia terrore ac tumultustreperent, a caedibus tamen temperatum est. Rapi-nis nullus ante modus fuit, quam omnia diuturna fe-licitate cumulata bona egessere. Inter haec et Phi-lodemus, quum spes auxilii nulla esset, fide accepta, jut inviolatus ad Epicyden rediret,deducto praesidio,tradidit tumulum Romanis. Aversis omnibus ad tu-multum ex parte captae urbis, Bomilcar, noctem eamnactus, quapropter vim tempestatis stare ad anco- ;ram in salo Romana classis non posset, cum triginta 'quinque navibus ex portu Syracusano profectus, li-bero mari vela in altum dedit, quinque et quinqua. |
ginta navibus Epicydae et Syracusanis relictis: edo- jctisque Carthaginiensibus, in quanto res Syracusana jdiscrimine esset, cum centum navibus post paucosdies redit, inultis, ut fama est, donis ex Hieronis ga- I7,a .ib Kpicyde donatus. |
XXVI. Marcellus, Euryalo recepto praesidioqueaddito, una cura erat liber, ne qua ab tergo vis ho-stium in arcem accepta inclusos impeditosque moe-nibus suos turbaret. Achradinam inde, trinis castrisperidonea dispositis loca, spe ad inopiam omnium jrerum inclusos redacturum, circumsedit. Quum peraliquot dies quietae stationes utrimque fuissent', re-pente adventus Hippocratis et Himilconis, ut ultroundique oppugnarentur Romani, fecit. Nam et Hip-pocrates, castris ad magnum portum communitis, si-gnoque iis dato, qui Achradinam tenebant, castravetera Romanorum adortus est, quibus Crispinuspraeerat; et Epicydes eruptionem in stationes Mar-celli fecit: et classis Punica litori, quod inter urbemet castra Romana erat,appulsa est; ne quid praesidiiCrispino summitti a Marcello posset. Tumultum ta-men maiorem hostes praebuerunt, quam certamen.Nam et Crispinus Hippocratem non repulit tantum