Lib. XXV. Cap. 22. 23. [U.C.54o. A.C. 212 .] 01
que ad oppugnandam Capuam. Tum ambo circumsederunt urbem, et Claudium Meronem praetorem abSuessula ex Claudianis castris exciverunt. Is quoque,modico ibi praesidio ad tenendum locum relicto, ce-teris omnibus copiis ad Capuam descendit. Ita triapraetoria circa Capuam erecta, tres et exercitus, di-versis partibus opus aggressi, fossa valloque circum-dare urbem parant, et castella excitant modicis in-tervallis: multisquc simul locis cum prohibentibusopera Campanis eo eventu pugnant, ut postremo por-tis muroque se contineret Campanus. Prius tamen,quam haec continuarentur opera, legati ad Hanniba-lem missi, qui quererentur, desertam ab eo Capuam,ac prope redditam Romanis: obtestarenturque, uttunc saltem opem no.n circumsessis modo, sed etiamcircumvallatis, ferret. Consulibus literaeaP. Cor-nelio praetore missae, Ut, priusquam clauderent Ca-puam operibus, potestatem Campanis facerent, ut,qui eorum vellent, exirent ab Capua, suasque res se-cum auferrent. Liberos fore suaque omnia habituros,qui ante Idus Martias exissent: post eam diem quiqueexissent, quique ibi mansissent, hostium futuros nu-mero. Ea pronuntiata Campanis, atque ita spreta,ut ultro dicerent contumelias, minarenturque. Han-nibal ab Herdonea Tarentum duxerat legiones; spe,aut vi, aut dolo, arcis Tarentinae potiumlae. Quodubi parum processit, ad Brundisium llexit iter, prodiid oppidum ratus. Ibi quoque quum frustra tererettempus, legati Campani ad eum venerunt, querentessimul, orantesque: quibus Hannibal magnifice re-spondit, et antea solvisse obsidionem, et nunc ad-ventum suum consules non laturos. Cum hac spedimissi legati, vix regredi Capuam, iam duplici fossavalloque cinctam, potuerunt.
XX11I. Quum maxime Capua circumvallaretur,Svracusaruin oppugnatio ad finem venit, praeter-