J*L
90
T. LIVII [U. C. 54o. A. C. 212 .J
legio et sinistra ala in primo instructae, et in longi-tudinem porrecta acies. Clamantibus tribunis, nihilintrorsus roboris ac virium esse, et, quacunque impe-tum fecisset hostis, perrupturos: nihil, quod salutareesset, non modo ad animum, sed ne ad aures quidemadmittebant. Et Hannibal, haudquaquam similisdux, neque simili exercitu, neque ita instructo ad-erat. Ergo ne clamorem quidem atque impetum pri-mum eorum Romani sustinuere. Dux, stultitia cttemeritate Centenio par, animo nequaquam compa-randus, ubi rem inclinatam ac trepidantes suos vidit,equo arrepto cum ducentis ferme equitibus effugit:cetera a fronte pulsa, a tergo atque alis circumven-ta acies, eo usque est caesa, ut ex duodeviginti mil-libus hominum, duo millia haud amplius evaserint.Castris hostes potiti sunt.
XXI1. Hae clades, super aliam alia, Romamquum essent nuntiatae, ingens quidem et luctus etpavor civitatem cepit: sed tamen, quia consules, ubisumma rerum esset, ad id locorum prospere rem ge-rerent, minus his cladibus commovebantur. Legatosad consules mittunt C. Laetorium, M. Metilium, quinuntiarent, ut reliquias duorum exercituum cum curacolligerent: darentque operam, ne per metum ac de-sperationem hosti se dederent, id quod post Cannen-sem accidisset cladem, et ut desertores de exercituvolonum conquirerent. Idem negotii P. Cornelio da-tum, cui et delectus mandatus erat: isque per foraconciliabulaque edixit,ut conquisitio volonum fieret,iique ad signa reducerentur. Haec omnia intentis-sima cura acta. Ap. Claudius consul, D. Iunio adostium Vulturni, M. Aurelio Cotta Puteolis praepo-sito, qui, ut quaeque naves ex Etruria ac Sardiniaaccessissent, extemplo in castra mitterent frumen-tum: ipse ad Capuam regressus Q. Fulvium collegaminvenit Casilini, omnia inde portantem molientem-