Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
85
Einzelbild herunterladen
 

Lib. XXV. Cap. 17.18. [U.C.54o. A.C. 212 .] 85

tribus servis lavandi causa progressum, <juum forteinter salicta innata ripis laterent hostes, nudum at-que inermem, saxisqua, quae volvit amnis, propugnantem, interfectum. Sunt, qui haruspicum moni-tu quingentos passus a castris progressum, uti locopuro ea, quae ante dicta prodigia sunt, procuraret,ab insidentibus forte locum duabus turmis Numida-runt circumventum scribant. Adeo nec locus, nec ra-tio mortis in viro tam claro et insigni constat. Fu-neris quoque Gracchi varia est fama. Alii in castrisRomanis sepultum ah suis, alii ab Hannibale (et eavulgatior fama est) tradunt in vestibulo Punicorumcastrorum rogum exstructum esse: armatum exerci-tum decucurrisse cum tripudiis Hispanorum, moti-busque armorum et corporum suae cuique genti as-suetis, ipso Hannibale omni rerum verborumque ho-nore exsequias celebrante. Haec tradunt, qui in Lu-canis rei gestae auctores sunt. Si illis, qui ad Calo-rem fluvium interfectum memorant, credere velis, ca-pitis tantum Gracchi hostes potiti sunt. Eo delatoadHannibalem, missus ab eoconfestiniCarthalo, quiin castra Romana ad Cn. Cornelium quaestorem de-ferret. Is funus imperatoris in castris, celebrantibuscum exercitu Reneventanis, fecit.

XV1I1. Consules, agrum Campanum ingressi,quum passim popularentur, eruptione oppidanorumet Magonis cum equitatu territi et trepidi, ad signamilites palatos passim revocarunt: et, vixdum in-structa acie fusi, supra mille et quingentos militesamiserunt. Inde ingens ferocia superbae suopte in-genio genti crevit, multisque proeliis lacessebant Ro-manos: sed intentiores ad cavendum consules unapugna fecerat, incaute atque inconsulte inita. Re-stituit tamen his animos, et illis minuit audaciam,parva una res. >Scd in bello nihil tam leve est, quodnon magnae interdum rei momentum faciat. T. Quin-