84
T. LIVII [U. C. 5-io.A. C. 212 .J
rem posse, ut omne nomen Lucanum in fide ac societa-te Romana sit. Gracchus, fraudem et sermoni et reiabesse ratus, ac similitudine veri captus, cum licto-ribus ac turma equitum c castris profectus, duce ho-spite in insidias praecipitatur. Hostes subito exorti:et, ne dubia proditio esset, Flavius his se adiungit.Tela undique in Gracchum atque equites coniiciun-tur. Gracchus ex equo desilit: idem ceteros facereiubet, hortaturque, Ut, quod unum reliquum fortunafecerit, id cohonestent virtute. Reliquum autem quidesse paucis, a multitudine in valle silva-ac montibussaepta circumventis, praeter mortem? Id referre,utrum praebentes corpora pecorum modo inulti truci-dentur, an, loto animo a patiendo exspeclandoqueeventuin impetum atque iram verso, agenlcsaudcntcs-que, perfusi hostium cruore, inter exspirantium inimi-corum cumulata armaque ei corpora cadant. Luca-num proditorem ac transfugam omnes peterent. Quieam victimam prae se ad inferos misisset, eum decuseximium egregiumque solalium suae morti inventu-rum. Inter haec dicta, paludamento circum laevumbrachium intorto, (nam ne scuta quidem secum extu-lerant) in hostes impetum fecit. Maior, quam pronu-mero hominum, editur pugna. laeulis maxime aper-ta corpora Uomanorum, et quum undique ex altiori-bus locis in cavam vallem coniectus esset, transfi-guntur. Gracchum, iam nudatum praesidio, rivumcapere Poeni nituntur. Ceterum ille, conspicatus Lu-canum hospitem intci hostes, adeo infestus confertosinvasit, ut parci ei sine multorum pernicie non posset.Exanimem eum Mago extemplo ad Hannibalem mi-sit, ponique cum captis simul fascibus ante tribunalimperatoris iussit. Haec vera fama est. Gracchusin Lucanis ad campos, qui Veteres vocantur, periit.
XVII. Sunt, qui in agro Beneventano, prope Ca-lorem fluvium, ostendant a castris cum lictoribus ac