Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
82
Einzelbild herunterladen
 

82

T. LIVII [U. C. 54o.A.C. 212 .J

ipsi terga vertunt, atque ad urbem fugiunt. Ibi pro-ditores conglobati, quum popularium agmen paten-tibus portis accepissent, ubi Romanos fusos ad ur-bem ferri viderunt, conclamant, instare Poenum, per-mixtosque et hostes urbem invasuros, ni propere por-tas claudant. Ita exclusos Romanos praebuere hostiad caedem. Atinius tamen cum paucis receptus. Se-ditio inde paullisper tenuit; quum alii urbem tuen-dam, inde alii cedendum fortunae, et tradendam ur-bem victoribus censerent. Ceterum, ut plerumque,fortuna et consilia mala vicerunt: Atinio cum suisadmare ac naves deducto, magis quia ipsi, ob imperiumin se mite ac iustum, consultum volebant, quam re-spectu Romanorum, Carthaginienses in urbem acci-piunt. Consules a Benevento in Campanum agrumlegiones ducunt, non ad frumenta modo, quae iam inherbis erant, corrumpenda, sed ad Capuam oppu-gnandam ; nobilem se consulatum tam opulentae ur-bis excidio rati facturos, simul et ingens flagitiumimperio dempturos, quod urbi tam propinquae ter-tium annum impunita defectio esset. Ceterum, neBeneventum sine praesidio esset, et ut ad subita bel-li, si Hannibal (quod facturum haud dubitabant) adopem ferendam sociis Capuam venisset, equites vimsustinere possent, Ti. Gracchum ex Lucanis cumequitatu ac levi armatura Beneventum venire iu-bent: legionibus stativisque ad obtinendas res inLu-canis aliquem praelineret.

XVI. Graccho, priusquam ex Lucanis moveret,sacrificanti triste prodigium factum est. Ad exta, sa-crificio perpetrato, anguis duo ex occulto allapsi,edere iecur, conspectique repente ex oculis abierunt.Id quum haruspicum monitu sacrificium instaurare-tur, atque intentius exta resecta servarentur: iterumac tertium venisse tradunt, libatoque iecinore inta-ctos angues abiisse. Quum haruspices, ad imperato-