Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
78
Einzelbild herunterladen
 

commeatus eos prosequerentur. Capuam inde nun-tium misit, qua die in castris ad accipiendum fru-mentum praesto essent, omni undique genere vehi-culorum iumentorumque ex agris contracto. Id procetera socordia negligentiaque a Campanis actum.Paullo plus quadringenta vehicula missa, et paucapraeterea iumenta. Ob id castigatis ab Hannone,quod ne fames quidem, quae mutas accenderet be-stias, curam eorum stimulare posset, alia prodictadies ad frumentum maiore apparatu petendum. Eaomnia, sicut acta erant, quum enuntiata Beneventa-nis essent, legatos decem extemplo ad consules (cir-ca Bovianum castra Romanorum erant) miserunt.Qui quum, auditis, quae ad Capuam agerentur, interse comparassent, ut alter in Campaniam exercitumduceret; Fulvius, cui ea provincia obvenerat, pro-fectus, nocte Beneventi moenia est ingressus. Expropinquo cognoscit, Hannonem cum exercitus parteprofectum frumentatum: per quaestorem Campanisdatum frumentum: duo millia plaustrorum, incon-ditam inermemque aliam turbam, advenisse: per tu-multum ac trepidationem omnia agi, castrorumquoformam et militarem ordinem , immixtis agrestibusiis ex terris, sublatum. His satis compertis, consulmilitibus edicit, signa tantum armaque in proximamnoctem expedirent: castra Punica oppugnanda esse.Quarta vigilia profecti, sarcinis omnibus impedimen-tisque Benev enti relictis, paullo ante lucem quum adcastra pervenissent, tantum pavoris iniecerunt, ut,si in plano castra posita essent, haud dubie primoimpetu capi potuerint. Altitudo loci et munimentadefenderunt, quae nulla ex parte adiri, nisi arduo acdillicili ascensu, poterant. Luce prima proelium in-gens accensum est: nec vallum modo tutantur Poe-ni, sed, ut quibus locus aequior esset, deturbant ni-tentes per ardua hostes.