Liu. XXV. Cap. 12. 13. [tJ.C,5io. A.C.2I2.] 77
senatusconsultum factum est, ut decemviri libros,de ludis Apollini reque divina faciunda, inspicerent.Ea quum inspecta relataque ad senatum essent, cen-suerunt Patres: Apollini Indos vovendos faciundos-gue: et, quando ludi facti essent, duodecim millia ae-ris praetori ad rem divinam et duas hostias maioresdandas. Alterum senatusconsultum factum est, Vldecemviri sacra Graeco ritu facerent, hisque hostiis:Apollini bove aurato et capris duabus albis auralis,Latonae bove femina aurata. Ludos praetor in circomaximo quum facturus esset, edixit, ut populus pereos ludos stipem Apollini, quantam commodum es-set, conferret. Haec est origo ludorum Apollinarium,victoriae, non valetudinis, ergo, ut plerique rentur,votorum factorumque. Populus coronatus specta-vit: matronae supplicavere: vulgo apertis ianuis inpropatulo epulati sunt, celeberque dies omni caeri-moniarum genere fuit.
X1U. Quum Hannibal circa Tarentum, consulesambo in Samnio essent, sed circumsessuri Capuamriderentur; quod malum diuturnae obsidionis essesolet, iam famem Campani sentiebant; quia semen-tem facere prohibuerant cos Romani exercitus. Ita-que legatos ad Hannibalem miserunt, orantes, utprius, quam consules in agros suos educerent legio-nes, viaeque omnes hostium praesidiis insiderentur,frumentum ex propinquis locis convehi iuberet Ca-puam. Hannibal, Hannonem ex Bruttiis cum exer-citu in Campaniam transire, et dare operam, ut fru-menti copia fieret Campanis, iussit. Hanno, ex Brut-tiis profectus cum exercitu, vitabundus castra ho-stium cnnsulesque, qui in Samnio erant, quum Bene-vento iam appropinquaret, tria passuum millia abipsa urbe loco edito castra posuit. Inde ex sociiscirca populis, quo aestate comportatum erat, devehifrumentum in castra iussit; praesidiis datis, quae