Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
79
Einzelbild herunterladen
 

Lii!. XXV. Cap. 13. 14. [D.C.54o.A.C. -112.] JT9

XIV. Vicit tamen omnia pertinax virtus, et ali-quot simul partibus ad vallum ac fossas perventumest; sed cum multis vulneribus ac militum pernicie.Itaque convocatis tribunis militum consul, absisten-dum temerario incepto, ait: tutius sibi videri, reducieo die exercitum Beneventum: dein postero castris sehostium iungi, ne exire inde Campani, neve Hannoregredi posset. Id quo facilius obtineatur, collegamquoque et exercitum eius se acciturum, lotumque eoversuros bellum. Haec consilia ducis, quum iam re-ceptui caneret, clamor militum aspernantium tamsegne imperium disiecit. Proxima portae hostiumorat cohors Peligna: cuius praefectus Vibius Ac-cuaeus arreptum vexillum trans vallum hostium tra-iecit. Exsecratus inde seque et cohortem, si eiusvexilli hostes potiti essent, princeps ipse per fossamvallumque in castra irrumpit. Iamque intra vallumPeligni pugnabant, quum altera parte, Valerio Flac-co tribuno militum tertiae legionis exprobrante Ro-manis ignaviam, qui sociis captorum castrorum con-cederent decus, T. Pedanius, princeps primus cen-turio, quunt signifero signum ademisset, Iam hoc si-gnum, et hic centurio, inquit, intra vallum hostiumerit. Sequantur, qui capi signum ab hoste prohibi-turi sunt. Manipulares sui primum transcendentemfossam, dein legio tota secuta est. Iam et consul, adconspectum transgrediendum vallum mutato consi-lio, ab revocando ad incitandos hortandosque versusmilites, ostendere, in quanto discrimine ac periculofortissima cohors sociorum et civium legio esset.Itaque pro se quisque omnes per aequa atque iniqualoca, quum undique tela coniicerentur, armaque etcorpora hostes obiicerent, pervadunt, irrumpuntque.Multi vulnerati, etiam quos vires sanguisque dese-reret, ut intra vallum hostium caderent, nitebanturCapta itaque momento temporis, velut in plano sita,