Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
49
Einzelbild herunterladen
 

lilii. XXIV.Cap. 40. 41. [U. C.538.A.C,ail.] 49

Caedes pruximorum portae excitavit hostes. Indetantus terror pavorque omnes occupavit, ut non mo-do alius quisquam arma caperet, aut castris pellerehostem conaretur; sed etiam ipse rex, sicut somnoexcitus erat, prope seminudus fugiens, militi quo-que, nedum regi, vix decoro habitu, ad ilumen naves-que perfugerit. Eodem et alia turba effusa est. Paul-lo minus tria millia militum in castris aut capta, autoccisa: plus tamen hominum aliquanto captum,quam caesum, est. Castris direptis, ApoHoniatae ca-tapultas, ballistas, tormentaque alia, quae oppugnan-dae urbi comparata erant, ad tuenda moenia,siquan-do similis fortuna venisset, Apolloniam devexere:cetera omnis praeda castrorum Romanis concessaest. Jiaec quum Oricum essent nuntiata, M. Vale-rius classem extemplo ad ostium fluminis duxit, nenavibus capessere, fugam rex posset. Itaque Phi-lippus, neque terrestri, neque navali certamine satisfore parem se fidens, subductis aut incensis navibus,terra Macedoniam petiit, magna ex parte inermiexercitu spoliatoque. Romana classis cum M. Vale-rio Orici hibernavit.

XLI. Eodem anno in Hispania varie res gestae.Nam, priusquam Romani amnem lberum transirent,ingentes copias Hispanorum Mago ct Hasdrubal fu-derunt: defecissetque ab Romanis ulterior Hispania,ni P. Cornelius, raptim traducto exercitu lberum,dubiis sociorum animis in tempore advenisset. Pri-mo ad Castrum Album (locus est insignis caede ma-gni Hamilcaris) castra Romani habuere. Arx eratmunita, et convexerant ante frumentum. Tamen,quia omnia circa hostium plena erant, agmenque Ro-manum impune incursatum ab equitibus hostium fue-rat, et ad duo millia, aut moratorum aut palantiumper agros, interfecta, cessere inde Romani propiuspacata loca, et ad montem Victoriae castra commu-X. Liv. Tom. III. 1>