45
T. LIVII [IT. C. 538. A. C. 211.5
tentasse, lembis biremibus centum yiginti flumineadverso subvectum : deinde,ut ea res tardior spe fue-rit, ad Oricum clam nocte exercitum admovisse:eamque urbem, sitam in plano, neque moenibus, ne-que viris atque armis validam, primo impetu oppres-sam esse, llaec nuntiantes orabant, ut opem ferret,hostemque haud dubium Romanis terra aut mariti-mis viribus arceret; qui oh nullam aliam causam, ni-si quod imminerent Italiae, peterentur. M. Valerius,praesidio loci eius relicto 1’. Valerio legato, cumclasse instructa parataque, et, quod longae navesmilitum capere non poterant, in onerarias impositis,altero die Oricum pervenit: urbemque eam, levi te-nente praesidio, quod recedens inde reliquerat 1’hilippus, haud magno certamine recepit. Legati eo ahApollonia venerunt, nuntiantes, in obsidione sese,quod deficere ab Romanis nollent, esse: neque susti-nere ultra vim Macedonum posse, nisi praesidiummittatur Romanum. Facturum se, quae vellent, pol-licitus,duo millia delectorum militum navibus longismittit ad ostium fluminis, cum praefecto socium, Q.Naevio Crista, viro impigro et perito militiae. Is,expositis in terram militibus, navibusque Oricum re-tro, unde venerat, ad ceteram classem remissis, mili-tes procul a flumine per viam minime ab regiis ob-sessam duxit, et nocte, ita ut nemo hostium sentiret,urbem est ingressus. Die insequenti quievere, dumpraefectus iuventutem Apolloniatium, armaque eturbis vires inspiceret. Ubi ea visa inspcctaque satisanimorum fecere, simulque ab exploratoribus com-perit, quanta socordia ac negligentia apud hostesesset; silentio noctis ab urbe sine ullo tumultu egres.sus, castra hostium adeo neglecta atque aperta in-travit, ut satis constaret, prius mille hominum vallumintrasse, quam quisquam sentiret: ac, si caede absti-nuissent, pervenire ad tabernaculum regium potuisse.