Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
47
Einzelbild herunterladen
 

Lin. XXIV. Cap. 38 -40. [U.C.558. A.C.aii.] 47

theatri conferti obsistunt. Caeduntur Hennenses ca-vea inclusi, coacervanturque, non caede solum, sedetiam fuga; quum alii super aliorum capita ruerent,atque integri sauciis, vivi mortuis incidentes, cumu-larentur. Inde passim discurritur, et urbis captaemodo fugaque et caedes omnia tenet: nihilo remis-siore militum ira, quod turbam inermem caedebant,quam si periculum par et ardor certaminis cos irri-taret. Ita Henna, aut malo, aut necessario facinoreretenta. Marcellus nec factum improbavit, et prae-dam Hennensium militibus concessit, ratus, timoredeterritos temperaturos proditionibus praesidiorumSiculos. Atque ea clades, ut urbis in media Siciliasitae, claraeque vel ob insignem munimento naturalilocum , vel ob Sacrata omnia v estigiis raptae quon-dam Proserpinae, prope uno die omnem Siciliampervasit. Et quia caede infanda rebantur, non ho-minum tantum, sed etiam deorum sedem violatamesse,tum vero, qui etiam ante dubii fuerant, defeceread Poenos. Hippocrates inde Murgantiam, HimilcoAgrigentum sese recepit: quum acciti a proditoribusnequicquam ad Hennam exercitum admovissent.Marcellus retro in Leontinos redit: frumentoque ctcommeatibus aliis in castra convectis, praesidio mo-dico ibi relicto, ad Syracusas obsidendas venit. IiuleAp. Claudio Romam ad consulatum petendum misso,T. Quinctium Crispinuni in eius locum classi castris-que praeficit veteribus. Ipse hibernacula quinquemillia passuum Hexapylo (Eeonta vocant locum)communiit, aedificavitque. Ilacc in Sicilia usque adprincipium hiemis gesta.

XE. Eadem aestate et cum Philippo rege, quodiam ante suspectum fuerat, motum bellum est. Le-gati ab Orico ad M. Valerium praetorem v enerunt,praesidentem classi Hrundisio Calabriaeque circa li-toribus, nuntiantes, Philippum primum Apolloniam