16
T. LIVII [U. C. 558. A. C. ai4.] _
terfcctum est. Noctem unam aegre ad consultandumsumpsi, qua vos certiores periculi instantis facerem.Orta luce concionem habituri sunt ad criminandumme concitandumque in vos populum. Itaque crastinodie, aut vestro, aut Hennensium sanguine Henna in-undabitur. Nec praeoccupati spem ullam, nec occu-pantes periculi quicquam habebitis. Qui prior strin-xerit ferrum, eius victoria erit. Intenti ergo omnesarmatique signum exspectabitis. Ego in concione ero:et tempus, quoad omnia instructa sint, loquendo alter-candoque traham. Quum toga signum dedero, tummihi undique clamore sublato turbam invadite, acsternite omnia ferro: et cavete, quisquam supersit, aquibus aut vis, aut fraus timeri possit. Vos, Ceresmater ac Proserpina, precor, ceteri superi inferniquedii, qui hanc urbem, hos sacratos lacus lucosque coli-tis, ut ita nobis volentes propitii adsitis, si vitandae,non ferendae, fraudis causa hoc consilii capimus.Pluribus vos, milites, hortarer, si cum armatis dimi-catio futura esset. Inermes, incautos ad satietatemtrucidabitis. Et consulis castra in propinquo sunt, nequid ab Himilcone et Carthaginiensibus timeri possit.
XXXIX. Ab hac adhortatione dimissi corpora cu-rant. Postero die alii aliis locis, ad obsidenda itine-ra claudcndosque oppositi exitus,pars niaximasupertheatrum circaque, assueti et ante spectaculis con-cionum, consistunt. Productus ad populum a magi-stratibus praefectus Romanus, quum consulis ea dere ius ac potestatem esse, non suam, et pleraque ea-dem, quae pridie, dixisset; primo sensim, ac plures,reddere claves, dein iam unavoce id omnes iuberent,cunctantique ac differenti ferociter minitarentur,necviderentur ultra vim ultimam dilaturi; tum praefe-ctus toga signum, ut convenerat, dedit: militesqueintenti dudum ac parati,alii superne in aversam con-cionem clamore sublato decurrunt, alii ad exitus