Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
45
Einzelbild herunterladen
 

Lrn. XXIV. C a p. 36-38 [C. C.558. A. C.ai4.] 45

verterunt, nulli occasioni fraudis Romanum patere,palam rentur agendum. Urbem arcemque suae pote-statis, aiunt, debere esse, si liberi in societatem, nonservi in custodiam , traditi essent Romanis. Itaqueelaves portarum reddi sibi aequum censent. lionissociis fidem suam maximum vinculum esse : et ita sibipopulum Romanum senatumque gratias habiturum, sivolentes, ac non coacti, mansissent in amicitia. Ad eaRomanus, Se in praesidio impositum esse, dicere, abimperatore suo : clavesque portarum et custodiam ar-cis ab eo accepisse, quae nec suo nec Hennensium arbi-trio haberet, sed eius, qui commisisset. Praesidio de-cedere apud Romanos capital esse: et nece liberorumetiam suorum eam legem parentes sanxisse. Consu-lem Marcellum haud procul esse: ad eum mitterentlegatos, cuius iuris atque arbitrii esset. Se rero ne-gare illi missuros: testarique, si verbis nihil age-rent, vindictam aliquam libertatis suae quaesituros.Tum Pinarius: Atilii, si ad consulem gravarenturmittere, sibi saltem darent populi concilium: ut sci-retur, utrum paucorum ea denuntiata , an universaecivitatis, essent. Consensu in posterum diem concioedicitur.

XXXVIII. Postquam ab eo colloquio in arcem se-se recepit, convocatis militibus, Credo ego vos audis-se, milites, inquit, quemadmodum praesidia Romanaab Siculis circumventa et oppressa sint per hos dies.F.amvos fraudem, deum primo benignitate, dein ve-stra ipsi virtute, dies noctesque perstando ac pervigi-lando in armis, vitastis. XItinam reliquum tempus necpatiendo infanda, nec faciendo, traduci possit! Haecocculta in fraude cautio est, qua usi adhuc sumus:cui quoniam parum succedit, aperte ac propalam cla-ves portarum reposcunt; quas simul tradiderimus,Carthaginiensium extemplo Henna erit, foediusqueMe trucidabimur, quam Murgantiae praesidium in-