•10
T. LIVII [U. C. 558. A.C. ai4.]
multitudo Hippocratem atque Epicj-dcm creantpraetores: Syracusaeque, quum breve tempus liber-tas affulsisset, in antiquam servitutem reciderunt.
XXX11I. Haec nuntiata quum essent Romanis, exLeontinis mota sunt extemplo castra ad .Syracusas.Iit ab Appio legati per portum missi forte in quinque-remi erant. Praemissa quadriremis, quum intrassetfauces portus, capitur: legati aegre effugerunt. Etiam non modo pacis, sed ne belli quidem iurarelictaerant: quum Romanus exercitus ad Olympium (Io-vis id templum est) mille et quingentis passibus aburbe castra posuit. Inde quoque legatos praemittiplacuit: quibus, ne intrarent urbem, extra portamHippocrates atque. Epicydes obviam cum suis pro-cesserunt. Romanus orator non bellum se Syracusa-nis, sed opem auxiliumque afferre, ait, et iis, qui, exmedia caede elapsi, perfugerint ad se, et iis, qui, me-tu oppressi, foediorem, non exsilio solum, sed etiammorte, servitutem patiantur. Nec caedem nefandamsociorum inultam Romanos passuros. Itaque si iis,qui ad se perfugerint, tutus in patriam rcdiluspateret,caedis auctores dedantur, et libertas legesque Syracu-sanis restituantur, nihil armis opus esse. Si ea nonfiant, quicunque in mora sit, bello persecuturos. Adca Epicydes, Si qua ad se mandata haberent, respon-sum iis, ait, sedaturos fuisse: quum in eorum, adquos venerint, manu res Syracusana esset, tum rever-terentur. Si bello lacessant, ipsa re intellecturos, ne-quaquam idem esse Syracusas ac Leontinos oppugnare.Ita legatis relictis, portas clausit. Inde terra mariquesimul coeptae oppugnari Syracusae: terra ab Hexa-pylo, mari ab Achradina, cuius murus /luctu alluitur.Et, quia, sicutLeontinos terrore ac primo impetu ce-perant, non diffidebant, vastam disiectamquc spatiourbem parte aliqua se invasuros, omnem apparatumoppugnandarum urbium muris admoverunt.