Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
39
Einzelbild herunterladen
 

Lii k. XXIV. Cap. 31. 32. [U. C.538. A.C. 2 i4.J 39

quo se exhibendo, ac vel ut visa, quae dubia erant,narrando, concitaret iras hominum.

XXXII. Huic non apud valgum modo fides fuit,sed senatum quoque in curiam introductus movit.Haud vani quidam homines palam ferre, perbene de-lectam in Leont inis esse avaritiam et crudelitatem Ro-manorum. Eadem, si intrassent Syracusas, aut foe-diora etiam, quo maius ibi avaritiae praemium esset,facturos fuisse. Itaque claudendas cuncti portas, ctcustodiendam urbem censere. Sed noli ah iisdemomnes timere, nec eosdem odisse: ad militare genusomne partemque magnam plebis invisum esse nomenRomanum. Praetores optiinatiumque pauci, quali-quam inflammati vano nuntio erant, tamen ad pro-pius praesentiusque malum cautiores esse. Et iamad Hexapylum erant Hippocrates atque Epicydcs:screlianturque colloquia per propinquos popularium,qui in exercitu erant, ut portas aperirent, sinerent-que communem patriam defendi ab impetu Romano-rum. Iam, unis foribus Hexapyli apertis, coeptierant recipi, quum praetores intervenerunt. Et pri-mo imperio minisque, deinde auctoritate, deterren-do, postremo,ut omnia vana erant, obliti maiestatis,precibus agebant, ne proderent patriam tyranni an-te satellitibus, et tum corruptoribus exercitus. Sedsurdae ad haec omnia aures concitatae multitudiniserant, nec minore intus vi, quam foris, portae effrin-gebantur: effractisque omnibus, totum Hexapyloagmen receptum est. Praetores in Achradinam cumiuventute popularium confugiunt: mercenarii militesperfugaeque, et quicquid regiorum militum Syracu-sis erat, agmen hostium augent. Ita Achradina quo-que primo impetu capitur, praetormnque, nisi quiinter tumultum effugerunt, omnes interficiuntur. Noxcaedibus finem fecit. Postero die servi ad pileum vo-cati, et carcere vincti emissi: confusaque haec omnis