Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
30
Einzelbild herunterladen
 

\tt

30 T. LIVII [U. C.538.A. C. sii.]

vocibus, monentis, Nunc illud esse tempus occupandires,dum turbata omnia nova atque incondita libertateessent, dum regiis stipendiis pastus obversaretur mi-les, dum ab Hannibale missi duces assueti militibusiuvare possent incepta, cum Themisto, cui Gelonisfilia nupta, rem consociatam paucos post dies Ari-stoni cuidam tragico actori, cui et alia arcana com-mittere assuerat, incaute aperit. Huic et genus etfortuna honesta erant; nec ars, quia nihil tale apudGraecos pudori est, ea deformabat. Itaque, fidempotiorem ratus, quam patriae debebat, indicium adpraetores defert. Qui, ubi rem haud vanam esse cer-tis indiciis compererunt, consultis senioribus, ct au-ctoritate eorum praesidio ad fores posito, ingressoscuriam Themistum atque Audranodoruin interfece-runt: et, quum tumultus ah re in speciem atrociore,causam aliis ignorantibus, ortus esset, silentio tan-dem facto, indicem in curiam introduxerunt. Quiquum ordine omnia edocuisset, et principium coniu-rationis factum ab Harmoniae Gelonis filiae nuptiis,quibus Themisto iuncta esset; Afrorum Hispano-rumque auxiliares instructos ad caedem praetorumprincipumque aliorum; bonaque eorum praedae fu-tura interfectoribus pronuntiatum; iam mercenario-rum manum assuetam imperiis Andranodoriparatamfuisse ad Insulam rursus occupandam; singula dein-de, quae per quosque agerentur, totamque viris ar-misque instructam coniurationem ante oculos po-suisset; senatui quidem tam iure caesi, quam Ilie1 'onymus, videbantur. Ante curiam variae atque in-certae rerum multitudinis clamor erat: quam, fero-citer minitantem in vestibulo curiae, corpora coniu-ratorum eo metu compresserunt, ut silentes inte-gram plebem in concionem sequerentur. Sopatromandatum ab senatu et ab collegis, ut verba faceret.

XXV. Is, tanquam reos ageret, ab anteacta vita