Ij i b. XXIV. CiP. 21-20. [U.C.558. A.C.ai-I.] 31
orsus, quaccunquc post Hieronis mortem sceleste at-que impie facta essent, Andranodorum ae Themistumarguit fecisse. Quid enim sua sponte fecisse Hiero-nymum puerum, ac vixdum pubescentem facere po-tuisse? Tutores ac magistros eius sub aliena invidiaregnasse. Itaque aut ante Hieronymum, aut certecum Hieronymo perire eos debuisse. At illos, debitosiam morti destinalosque, alia nova scelera post mor-tem tyranni molitos: palam primo, quum clausis An-dranodorus Insulae portis hereditatem regni creverit,quaeque procurator tenuerat, pro domino possederit ;proditus deinde ab iis, qui in Insula erant, circumses-sus ab universa civitate, quae Achradinam tenuerit,nequicquam palam atque aperte petitum regnum, clamet dolo affectare conatus sit, et ne beneficio quidematque honore potuerit vinci, quum inter liberatorespatriae insidiator ipse libert atis creat us esset praetor.Sed animos iis regios regias coniuges fecisse, alteriHieronis, alteri Gelonis, filias nuptas. Sub hanc vo-cem cx omnibus partibus concionis clamor oritur,nullam earum vivere debere, nec quemquam super-esse tyrannorum stirpis. Haec natura multitudinisest; aut servit humiliter, aut superbe dominatur: li-bertatem, quae media est, nec spernere modice, nechabere sciunt: et non ferme desunt irarum indulgen-tes ministri, qui avidos atque intemperantes plcbeio-tum animos ad sanguinem et caedes irritent. Sicuttum extemplo praetores rogationem promulgarunt:acccptaque paene prius, quam promulgata, est, utomnis regia stirps interficeretur: missique a prae-toribus Damaratam Hieronis, et Harmoniam Gelo-nis filias, coniuges Andranodori et Themisti, inter-fecerunt.
XXVI. Heraclea erat filia Hieronis, uxor Zoippi;qui, legatus ab Hieronymo ad regem Ptolemaeummissus, voluntarium consciverat exsilium. Ea quum