Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
29
Einzelbild herunterladen
 

L i n. XXIV. Ca r. 22-24. [U. C. 538. A. C. 21 4.] 29

Leontinis erat, Syracusas devectam, quaestoribusad id ipsum creatis tradiderunt: et ea, quae in Insulaerat et Achradina, tradita est; murique ea pars,quae ab cetera urbe nimis firmo munimento inter-saepiebat Insulam, consensu omnium deiccta est.Secutae et ceterae res hanc inclinationem animorumad libertatem. Hippocrates atque Epicydes, auditamorte tyranni, quam Hippocrates, etiam nuntio in-terfecto, celare voluerat, deserti a militibus, quia idtutissimum ex praesentibus videbatur, Syracusasrediere. Ubi ne suspecti obversarentur, tanquam no-vandi res aliquam occasionem quaerentes, praetoresprimum, dein per eos senatum adeunt. Ab Hanni-bale se missos praedicant ail Hieronymum, tanquamamicum ac socium. 1aruisse imperio cius, cuius im-perator suus voluerit. Velle ad Hannibalem redire.Celerum, quum iter iulum non sil, vagantibus passimper lotam Siciliam Romanis armis, petere, ut prae-sidii dent aliquid, quo Locros in Italiam perducantur.Gratiam magnam eos parra opera apud Hannibaleminituros. Facile res impetrata : abire enim duces re-gios, quum peritos militiae, tum egentes eosdem at-que audaces, cupiebant: sed, quod volebant, non,quam maturato opus erat, naviter expediebant. In-terim iuvenes militares et assueti militibus, nuncapud eos ipsos, nunc apud transfugas, quorum ma-xima pars ex navalibus sociis Romanorum erat,nuncetiam apud infimae plebis homines, crimina serebantin senatum optimatesque: id moliri clam cos atquestruere, ut Syracusae per speciem reconciliatae societatis in ditione Romanorum sint; dein facliq et pauciauctores foederis renovati dominentur.

XXIV. His audiendis credendisquc opportunamultitudo, maior in dies, Syracusas confluebat: necEpicydi solum spem novandarum rerum, sedAndra-nodoro etiam, praebebat. Qui, fessus tandem uxoris