Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
18
Einzelbild herunterladen
 

18

T. LIVII [TT. C. 538. A. C. 21 4.]

iule geri res posse!. Qui caput hostis retulisset, eumse extemplo liberum iussurum esse: qui loco cessisset,iu eum servili supplicio animadversurum. Suam cui-que fortunam in manu esse: libertatis auctorem iisnon se fore solum, sed consulem M. Marcellum et uni-versos Patres; quos, consultos ab se de libertate eo-rum, sibi permisisse. Li teras inde consulis ac sena-tusconsultum recitavit. Ad quae clamor cum ingentiassensu est sublatus. Pugnam poscebant, signumqueut daret extemplo, ferociter instabant. Gracchus,proelio in posterum diem pronuntiato, concionemdimisit. Milites laeti, praecipue quibus merces na-vatae in unum diem operae libertas futura erat, ar-mis expediendis quod reliquum consumunt.

XV. Postero die, ubi signa coeperunt canere, pri-mi omnium parati instructique ad praetorium con-veniunt. Sole orto, Gracchus in aciem copias edu-cit: nec hostes moram dimicandi fecerunt. Decemet septem millia peditum erant, maxima ex parteBruttii ac Lucani: equites mille ducenti; inter quospauci admodum Italici, ceteri Numidae fere omnesMaurique. Pugnatum est et acriter, et diu. Quat-tuor horis neutro inclinata est pugna: nec alia magisRomanum impediebat res, quam capita hostium pre-tia libertati facta. Nam ut quisque hostem impigreocciderat, primum capite aegre inter turbam tumul-tumque abscidendo tempus terebat: deinde, occu-pata dextra tenendo caput, fortissimus quisque pu-gnator esse desierat: segnibus ac timidis tradita pu-gna erat. Quod ubi tribuni militum Graccho nuntia-verunt, neminem stantem iam vulnerari hostem, car-nificari iaccntes, et in dextris militum pro gladiis hu-mana capita esse: signum dari propere iussit, proii-cerent capita, invaderenlque hostem. Claram satis etinsignem virtutem esse : nec dubiam libertatem futu-ram strenuis viris. Tum redintegrata pugna est, et