Lir. XXIV. Cap. 15.16. [U.C.538. A.C. 21 ' 1 .] 19
eques etiam in hostem emissus. Quibus quum impi-gre Numidae occurrissent, nec segnior equitum,quam peditum, pugna esset, iterum in dubium addu-cta res; quum utrimque duces, Romanus RruttiumLucanumque, toties a maioribus suis vietos suliactos-que; Poenus mancipia Romana et ex ergastulo mili-tem verbis obtereret. Postremo pronuntiat Grac-chus, esse nihil, quod de libertate sperarent, nisi eodie fusi fugalique hostes essent.
XVI. Ea demum vox ita animos accendit, atquerenovato clamore, velut alii repente facti, tanta vise in hostem intlilerunt, ut sustineri ultra non pos-sent. Primo antesignani Poenorum, deinde signaperturbata, postremo tota impulsa acies; inde hauddubie terga data, ruuntque fugientes in castra, adeopavidi trepidique, ut ne in portis quidem aut valloquisquam restiterit, ac prope continenti agmine Ro-mani insecuti, novum de integro proelium inclusi ho-stium vallo ediderint. Ibi sicut pugna impeditior inangustiis, ita caedes atroeior fuit: et adiuvere capti-vi, qui, rapto inter tumultum ferro, conglobati et abtergo ceciderunt Poenos, et fugam impedierunt. Ita-que minus duo millia hominum ex tanto exercitu, etea maior pars equitum, cum ipso duce effugerunt: aliiomnes caesi aut capti. Capta et signa duodequa-draginta. Ex victoribus duo millia ferme cecidere.Praeda omnis, praeterquam hominum captorum, mi-liti concessa est: et pecus exceptum est, quod intradies triginta domini cognovissent. Quum praedaonusti in castra redissent, quattuor millia ferme vo-lonum militum, qui pugnaverant segnius, nec in ca-stra irruperant simul, metu poenae collem haud pro-cul castris ceperunt. Postero die per tribunos mili-tum inde deducti, concione militum advocata a Grac-cho, superveniunt. Ubi quum proconsul veteres mi-lites primum, prout cuiusque virtus atque opera in
B 2