Lib. XXIV. Cvp.O. 7 . [I7.C.557. A.C.215.] 9
nis tantum, sed Pyrrhi etiam regis, materni avi, iu-bebant meminisse, legationem misit, qua aequumcensebat, Sicilia sibi omni cedi: Italiae imperiumproprium quaeri Carthaginiensi populo. Hanc levi-tatem ac iactationem animi neque mirabantur in iu-vene furioso, neque arguebant, dummodo averterenteum ab Romanis.
Vll. Sed omnia in eo praecipitia ad exitium fue-runt. Nam quum, praemissis Hippocrate atque Kpi-cyde cum binis millibus armatorum ad tentandas ur-bes, quae praesidiis tenebantur ltomanis, et ipse inLeontinos cum cetero omni exercitu (erant autem adquindecim millia peditum equitumque) profectus es-set; liberas aedes coniurati (et omnes forte milita-bant) imminentes viae angustae, qua descendere adforum rex solebat, sumpserunt. Ibi, quum instructiarmatique ceteri transitum exspectantes starent, uniex iis, (Dinomeni fuit nomen) quia custos corporiserat, partes datae sunt, ut, quum appropinquaret ia-nuae rex,per causam aliquam in angustiis sustineretab tergo agmen. Ita, ut convenerat, factum est.Tanquam laxaret elatum pedem ab stricto nodo, mo-ratus turbam Dinomenes, tantum intervalli fecit, ut,quum in praetereuntem sine armatis regem impetusfieret, confoderetur aliquot prius vulneribus, quamsuccurri posset. Clamore et tumultu audito, in Di-nomenem, iam haud dubie obstantem, tela conficiun-tur: inter quae tamen, duobus acceptis vulneribus,evasit. Fuga satellitum, ut iacentem videre regem,facta est. Interfectores pars in forum ad multitudi-nem laetam libertate, pars Syracusas pergunt, adpraeoccupanda Andranodori regiorumque aliorumconsilia. Incerto rerum statu, Ap. Claudius, bellumoriens ex propinquo (|uum cerneret, senatum literiscertiorem fecit, Siciliam Carthaginiensi populo etHannibali conciliari: ipse adversus Syracusana con-