10
T. LIVII [U. C. 53;. A. C. 2i5.J
silici, provinciam, regnique fines omnia convertitpraesidia. Exitu anni eius, <1. Fabius ex auctoritatesenatus Puteolos, per bellum coeptum frequentariemporium, communiit, praesidiumque imposuit. In-de ilomam comitiorum causa veniens, in eum, quemprimum diem comitialem habuit, comitia edixit; at-que ex itinere praeter urbem in campum descendit.Eo die quum sors praerogativae Aniensi iuniorumexisset, eaque T. Otaeilium, M. Aemilium Regillumconsules diceret, tum Q. Fabius, silentio facto, talioratione est usus:
VI11. Si aut pacem in Italia, aut bellum cum eohoste haberemus, in quo negligenliae laxior locus es-set, qui vestris studiis, quae in campum ad mandan-dos, quibus velitis, honores affertis, moram ullam of-ferret, is mihi parum meminisse videretur vestrae li-bertatis. Sed quum in hoc bello, in hoc hoste, nun-quam ab ullo duce sine ingenii nostra clade erratumsit, eadem vos cura, qua in aciem armati descenditis,inire suffragium ad creandos consules decet, et sibisic quemque dicere: Hannibali imperatori parem con-sulem nomino. Hoc anno ad Capuam Iubellio Tau-reae Campano summo equiti provocanti summus Ito-manus eques Asellus Claudius est oppositus. AdversusGallum, quondam provocantem in ponte Anienis, T.Manlium, fidentem et animo et viribus, miseremaioi esvostri. Ob eandem causam haud inultis annis postfuisse non negaverim, cur M. Valerio non diffidere-tur, adversus similiter provocantem arma capientiCallum ad certamen. Quemadmodum pedites equi-tesque optamus, ut validiores, si minus, ut pares hostihabeamus ; ita duci hostium parem imperatorem quae-ramus. Quum, qui est summus in civitate dux, eumlegerimus; tamen repente Iccius, in annum creatus,adversus celerem ac perpetuum imperatorem compa-rabitur, nullis neque temporis, neque iuri: inclusum
Jf