s
T. LIVII [IT. C. A. C.2i5.]
tyranni, quorum capita vilissima fingenti inter dolo-res gemitusque occurrere. Maxime animo tyrannicredibile indicium Thraso nominatus fecit. Itaqueextemplo traditur ad supplicium: adiectiquc poenaeceteri iuxta insontes. Consciorum nemo, quum diusocius consilii torqueretur,aut latuit, aut fugit. Tan-tum illis in virtute ac fide Theodoti fiduciae fuit:tantumque ipsi Theodoto virium ad arcana occul-tanda.
VI. Ita, quod unum vinculum cum Romanis socie-tatis erat, Thrasone sublato e medio, extemplo hauddubie ad defectionem res spectabat: legatique adHannibalem missi, ac remissi ab eo cum Hannibal e,nobili adolescente, Hippocrates et Kpicydes, natiCarthagine, sed oriundi ab Syracusis exsule avo,Poeni ipsi materno genere. Per hos iuncta societasHannibali ac Syracusano tyranno: nec invito Han-nibale apud tyrannum manserunt. Ap. Claudiuspraetor, cuius Sicilia provincia erat, ubi ea accepit,extemplo legatos ad Hieronymum misit: qui, quumsese ad renovandam societatem, quae cum avo fuis-set, venisse dicerent, per ludibrium auditi dimissi-que sunt ab quaerente per iocum Hieronymo, quaefortuna iis pugnae ad Cannas fuisset? vix credibiliaenim legatos Hannibalis narrare. Velle, quid veri sit,scire, ut ex eo, utram spem sequatur,consilium capiat.Romani, quum serio legationes audire coepisset, re-dituros se ad eum dicentes esse, monito magis en,quam rogato, ne fidem temere mutaret, proficiscun-tur. Hieronymus legatos Carthaginem misit ad foe-dus ex societate cum Hannibale faciendum. Pactoconvenit, ut, quum Romanos Sicilia expulissent, (idautem brevi fore,si naves atque exercitum misissent)Himera amnis, qui ferine insulam dividit, finis regniSyracusani ac Punici imperii esset. Aliam deinde,inflatus assentatiunibus eorum, qui eum non Hiero-