Ln?. XXIV. Ca i 1 . 4. 5. [TT.C. 55y A.C. 21 5.] '1
V. Vix quidem ulli liono moderatoqne regi faci-lis erat favor apud Syracusanos, succedenti tantaecaritati Hieronis. Verum enim vero Hieronymus,velut suis litiis desiderabilem ellicere vellet avum,primo statim conspectu,omnia quamdisparia essent,ostendit. Nam qui per tot annos Hieronem filium-que eius Gelonem, nec vestis habitu, nec. alio ullo in-signi differentes a ceteris civibus vidissent, conspe-xere purpuram, ac diadema, ac satellites armatos;quadrigisque etiam alborum equorum interdum exregia procedentem, more Dionysii tyranni. Hunctam superbum apparatum habitumque convenientessequebantur contemptus omnium hominum, super-bae aures, contumeliosa dicta, rari aditus, non alie-nis modo, sed tutoribus etiam, libidines novae, inhu-mana crudelitas. Itaque tantus omnes terror inva-serat, ut quidam ex tutoribus aut morte voluntaria,aut fuga praeverterent metum suppliciorum. Tresex iis, quibus solis aditus in domum familiarior erat,Andranodorus etZoippus, generi Hieronis, et Thrasoquidam, de aliis quidem rebus haud magnopere au-diebantur: tendendo autem duo ad Carthaginienses,Thraso ad societatem llomauam, certamine ac stu-diis interdum in se convertebant animum adolescen-tis: quum eoniuratio, in tyranni caput facta, indica-tur per Callonem quondam, aequalem Hieronymi, etiam inde a puero in omnia familiaria iura assuctum.Index unum ex coniuratis Theodotum, a quo ipse ap-pellatus erat, nominare potuit. Qui comprehensusextemplo, traditusque Andranoiloro torquendus, dese ipse haud cunctanter fassus, conscios celabat.Postremo, quum omnibus intolerandis patientiae humanae cruciatibus laceraretur, victum malis se simu-lans, avertit ab consciis in insontes indicium, Thra-sonem esso auctorem consilii mentitus, nec, nisi tampotenti duce confisos, rem tantam ausuros ab latere