Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
6
Einzelbild herunterladen
 

occasione, aut opportunitate huius aut illius partis,oriebantur: meliorque iis Romanus, et in dies cau-tior tutiorquc ab insidiis fiebat.

IV. In Sicilia Romanis omnia mutaverat morsHieronis, regnumque ad Hieronymum nepotem eiustranslatum: puerum, vixdum libertatem, nedum do-minationem, modice laturum. Laete id ingeniumtutores atque amici ad praecipitandum in omnia vitiaacceperunt: quae ita futura cernens Hiero, ultimasenecta voluisse dicitur liberas Syracusas relinquere,ne sub dominatu puerili, per ludibrium,bonis artibuspartum firmatumque interiret regnum. Huic consi-lio eius summa ope obstitere filiae, nomen regiumpenes puerum futurum ratae,regimenrerum omniumpenes se virosque suos, Andranodorum et Zoippum:nam ii tutorum primi relinquebantur. Non facileerat nonagesimum iam agenti annum, circumsessodies noctesque muliebribus blanditiis, liberare ani-mum, et convertere ad publicam privata curam. Ita-que tutores modo quindecim puero reliquit: quosprecatus est moriens, ut fidem erga populum Roma-num, quiuquagintaannosab.se cultam, inviolatamservarent, iuvenemque suis potissimum vestigiis in-sistere vellent disciplinaeque, in qua edoctus esset.Haec mandata. Quum exspirasset, per tutores te-stamento prolato, pueroque in concionem producto,(erat autem quindecim tunc ferme annorum) paucis,qui per concionem ad excitandos clamores dispositierant, approbantibus testamentum, ceteris velut pa-tre amisso in orba civitate omnia timentibus, funusfit regium, magis amore civium et caritate, quamcura suorum, celebre. Brevi deinde ceteros tutoressummovet Andrauodorus, iuvenem iam esse dicti-tans Hieronymum, ac regni potentem : deponendo,que tutelam ipse, quae cum pluribus communis erat,in se unum omnium vires convertit.