Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
4
Einzelbild herunterladen
 

4

T. LIVII [U. C. 53 7 . A.C. 2i5.]

caverique ab eo, ut receptus Croto Bruttiorum esset.Hannibal quum praesentium eam consultationem es-se respondisset, et ad Hannonem eos reiecisset, abHannone nihil certi ablatum. Nec enim diripi vo-lebant nobilem atque opulentam urbem: et spera-bant, quum Brut tius oppugnaret, Poenos nec probare,nec iuvare eam oppugnationem appareret, eo matu-rius ad se defecturos. Crotone nec consilium unuminter populares, nec voluntas erat. Unus vclut mor-bus invaserat omnes Italiae civitates, ut plebes aboptimatibus dissentirent: senatus Humanis faveret,plebs ad Poenos rem traheret. Eam dissensionemin urbe perfuga nuntiat Bruttiis; Aristomachum esseprincipem plebis, tradendaeque auctorem urbis : etin vasta urbe lateque omnibus disiectis moenibus ra-ras et stationes custodiasque senatorum esse: qua-cunque custodiant plebis homines, ea patere aditum.Auctore ac duce perfuga, Bruttii corona cinxerunturbem: acceptique a plebe primo impetu locosomnes, praeter arcem, cepere. Arcem optimates te-nebant, praeparato iam ante ad talem casum perfu-gio. Eodem Aristomachus perfugit; tanquam Poe-nis, non Bruttiis, auctor urbis tradendae fuisset.

111. Urbs Croto murum in circuitu patentem duo-decim millia passuum habuit, ante Pyrrhi in Italiamadventum. Post vastitatem eo bello factam vix parsdimidia habitabatur: ilumen, quod medio oppido flu-xerat, extra frequentia tectis loca praeterfluebat: etarx procul iis, quae habitabantur. Sex millia aberatab urbe nobili templum (ipsa urbe erat nobilius) La-ciniae lunonis, sanctum omnibus circa populis. Lu-cus ibi, frequenti silva et proceris abietis arbori-bus saeptus, laeta in medio pascua habuit, ubi omnisgeneris sacrum deae pascebatur pecus sine ullo pa-store: separatimque egressi cuiusque generis gregesnocte remeabant ad stabula, nunquam insidiis fera-