Lui. XXIV. Car. 1. 2. [XI. C. 53y. A. C. 2)5.] 3
mos, pauci magis taciti probarent constantem fidem,quam probatam tueri auderent; haud dubio in spe-ciem consensu fit ad Poenos deditio. L. Atilio prae-fecto praesidii, quique cum eo milites Romani erant,clam in portum deductis, atque impositis in naves,at Rhegium deveherentur, Hamilcarem Poenosqueea conditione, ut foedus extemplo aequis legibus fie-ret, in urbem acceperunt. Cuius rei prope non ser-vata fides deditis est, quum Poenus dolo dimissumRomanum incusaret; Locrenses profugisse ipsumcausarentur. Insecuti etiam equites sunt, si quo ca-su in freto aestus morari, aut deferre naves in ter-ram posset. Et eos quidem, quos sequebantur, nonsunt adepti: alias a Messana traiicientes freto Rhe-gium na\ es conspexerunt. Milites erant Romani, aClaudio praetore missi ad obtinendam urbem prae-sidio. Itaque Rhegio extemplo abscessum est. Lo-crensibus iussu Hannibalis data pax, ut liberi suitlegibus viverent: urbs pateret Poenis, portus in pote-statem Locrensium esset: societas eo iure staret, utPoenus Locrensem, Locrensisque Poenum pace acbello iuvaret.
II. Sic a freto Poeni reducti, frementibus Rrut-tiis, quod Rhegium ac Locros, quas urbes direpturosse destinaverant, intactas reliquissent. Itaque perse ipsi, conscriptis armatisque juventutis suae quin-decim millibus, ad Crotonem oppugnandum perguntire, Graecam et ipsam urbem, et maritimam: pluri-mum accessurum opibus, si in ora maris urbem portuac moenibus validam tenuissent, credentes. Ea curaangebat, quod neque non arcessere ad auxilium Poe-nos satis audebant, ne quid non pro sociis egisse vi-derentur: et, si Poenus rursus magis arbiter pacis,quam adiutor belli, fuisset, ne in libertatem Croto-nis, sicut ante Locrorum, fiustra pugnaretur. Itaqueoptimum visum est, ad Hannibalem mitti legatos,
A 2