103DE BEATITATE.do inhæret in mentibus quasi sæculorumquoddam augurium futurorum: idque inmaximis ingeniis, altissimisque animis &existit maxime & apparet facillime. Quoquidem dempto, quis tam esset amens, quisemper in laboribus & periculis viveret?VII. Sed plurimi contra (a) nitunturanimosque quasi capite damnatos morte mul-tant. Neque aliud est quidquam, cur in-credibilis his animorum videatur æternitas,nisi quod nequeunt, qualis animus sit vacenscorpore, intelligere, & cogitatione compre-hendere. Quasi vero intelligant, qualis sitin ipso corpore, quae conformatio, quae mag-nitudo, qui locus: ut, si jam possent in ho-mine uno cerni omnia, quae nunc tecta sunt,casurusne in conspectum videatur animus, antanta sit ejus tenuitas, ut fugiat aciem. Haecreputent isti, qui negant animum sine cor-pore se intelligere posse: videbunt, quem inipso corpore intelligant. Mihi quidem natu-ram animi intuenti, multo difficilior occurritcogitatio, multoque obscurior, qualis ani-mus in corpore sit, tamquam alienae domi;quam qualis, cum exierit, & in liberum coe-lum, quasi in domum suam venerit. Si enim,quod nunquam vidimus, id quale sit, intel-ligere non possumus: certe & Deum ipsum,& divinum animum, corpore liberatum,cognitione complecti non possumus.VIII.(a) Ibidem 50.
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten