Druckschrift 
Ethices Documenta
Entstehung
Seite
12
Einzelbild herunterladen
 

126CAPUT SECUNDUM.DE D&J70PROYI DENTIA.ge. (a) ut, a coelestibus rebus ad terre-1stres veniamus: quid est in his, inquo non naturae ratio intelligentis appareat?principio, eorum, quae gignuntur e terra,stirpes & stabilitatem dant iis, quae susti-nent, & ex terra succum trahunt, quoalantur ea, quae radicibus continentur: ob-ducunturque libro, aut cortice trunci, quosint a frigoribus & caloribus tutiores. Jamvero vites sic claviculis adminicula, tan-quam manibus, apprehendunt, atque se itaerigunt, ut animantes. Quin etiam a cau-libus, brassicisque, si prope sati sunt, ut apestiferis & nocentibus refugere dicuntur,nec eos ulla ex parte contingere.II. Animantium vero quanta varietas est?Quarum aliae corijs tectae sunt, aliae villisvestitae, aliae spinis hirsutae: pluma alias,alias squamma videmus obductas: alias essecornibus armatas; alias habere effugia pen-narum. Pastum autem animantibus large& copiose natura eum, qui cuique aptusest, comparavit. Enumerare possum adeum pastum capessendum, conficiendumque,quae sit in figuris animantium, & quam so-lers,(a) De Nat. Deor. II, 130.