2. Scr. Lat. 63 E THICES DocumenTA EX M. T. CICERONIS OPERIBUS DECERPTA, ET ALMAE CONGREGATIONI ELECTORALI BEATÆ MARIAE TRGINIS AB ANGELO SALUTATÆ DUSSELDORPII IN STRENAM OBLATA ANNO MDCCLXXVIII. E E S S N M. TYPIS CAROLI PHILIPPI LUDOVICI STAHL, AULÆ ET CANCELLARIAE TYPOGRAPIII. Law . Philosophi autem qui vocantur, siqua forte vera, & fidei nostra accommodata dixerunt, maxime Platonici, non solum formidanda non sunt, sed ab eis etiam, tanquam injustis possessoribus, in usum nostrum vendicanda. Augustinus L. II. de Doctrina Christiana. LECTORI BENEVOLO. Eria, pro dolor! vivimus tempora, quibus acerbiora, atque funestiora an Rei Catholicae unquam acciderint, dubitari merito potest. Quod enim quondam quasi per cuniculos, nunc aperto Marte Ethicae paratur bellum, anceps illud quidem, ac omnino periculosum. Plurimos quippe hac temporum calamitate reperire eſt, qui, quo Ethices genuinae fundamenta labefactent, ac penitus convellant, sub speciosa epigraphe nunc viri honesti, nunc boni civis, nunc Religionis eclecticae, & quae id genus alia sunt, incautis animis morum corruptelam, & virus omne propinant. Quo sit, iis ut nulla fidei, nulla vitae, nulla honeflatis sit regula praeter rationem, & aequitatem, ):( tatem, ut ajunt, naturalem. Atque bis adeo perversis innixi principiis eo tandem prolabuntur, ut, si modo suam apud alios existimationem tueri utcunque possint, eos nec justitia ab aliorum oppressione, nec bonestas a turpitudine, nec mille etiam tabulis sancita fides a fraude, & calumniis, nec denique, quidquid sanctum, ac divinum est, a crimine cohibere possit. Quos quidem ipsis ethnicis sceleratiores, ac nonnisi vetustissimorum inter paganos, atheorum dicam, an hominum ex omni scelerum colluvie concretorum sectatores esse quis est, qui non videat? Suffusa sane rubore ingemisceret sanior ethuicorum antiquitas, si, quae aeterna nocte consepulta, diris omnibus devovit, hodiedum ab ipsis Christianis, aut potius Christiani stiani nominis depraedatoribus in lucem protrahi, & palam venditari videret. Operae idcirco pretium me facturum existimo, si, quae de Ethica saniorum apud ethnicos Philosophorum sensa fuerint, brevi compendio benevolo Lectori exhiberem, ut palam fiat, quanto aequius, quanto bonestius, exactiusque hac in re versata sit ethnicorum sapientia. Ad M. T. Ciceronis autem opera prae reliquis animum libuit adjicere, ex iisque eos decerpere flores, quibus exornari posse propositum mihi argumentum videbatur, quod omnium, quibus mens laeva non est, consensione inter alios princeps sit, dignus plane, qui non primis tantum, quod ajunt, labris salutetur, sed & in succum, ac sanguinem convertatur: si apum adinstar adinstariis, quae minus probantur, ac sapiunt, rejectis, alia, quae utilitatis non minus habent, ac jucunditatis, Ethicamque mirum quantum illustrant, consectere. Novi equidem Ciceronem Deos persaepe immortales invocare, atque ad eos populari methodo, non ex animi sententia (plurimis enim aliis in locis non Deorum) sed Dei meminit) suam convertere orationem. Quod ne offendiculo sit, aut aegre cuipiam faciat, ejusmodi locos paucis immutatos characterum dabit diverſitas. Faxit omnis sapientiae author Deus, ut bi satus, ab homine ethnico profecti, in Christianorum animis efftorescant uberius; atque ad orthodoxae Ethices principia ad amussim exacti, fructus proferant uberrimos. Fave, & vale. a s " A N I S 7 A S CAPUT 1. DE RELIGIONE Quid (a) potest esse tam apertum, tamque perspicuum, cum Coelum suspeximus, coelestiaque contemplati sumus, quam esse aliquod Numen praestantissimae mentis, quo haec regantur. Quod qui dubitet, haud sane intelligo, cur non idem, sol sit, an nullus sit, dubitare possit. Quid enim est huc illo evidentius? Quod nisi cognitum, comprehensumque animis haberemus, non tam stabilis opinio permaneret, nec confirmaretur diuturnitate temporis, nec una cum saeculis, aetatibusque hominum inveterare potuisset. Etenim videmus, caeteras opiniones fictas, atque vanas diuturnitate extabuisse. Quis enim hippocentaurum (a) De nat. Deor. lib. II. n. 4. CAPUT PRIMUM. centaurum fuisse, aut chimæram putat? quaeveanus tam excors inveniri potest, quae illa, quae quondam credebantur apud inferos portenta, extimescat? Opinionum enim commenta delet dies: naturae judicia confirmat. Itaque & in nostro populo, & in caeteris, Dei cultus, religionumque sanctitates existunt in dies majores, atque meliores. II. Praeclare Aristoteles, (a) si essent, inquit, qui sub terra semper habitavissent, bonis, & illustribus domiciliis, quae essent ornata signis, atque picturis, instructaque rebus iis omnibus, quibus abundant ii, qui beati putantur, nec tamen exissent unquam, supra terram: accepissent autem fama, & auditorne, esse quoddam Numen, & vim Dei: deinde aliquo tempore, patesactis terrae faucibus, ex illis abditis sedibus evadere in haec loca, quae nos incolimus, atque exire potuissent: cum repente terram, & maria, coelumque vidissent; nubium magnitudinem, ventorumque vim cognovissent, aspexissentque solem, ejusque tum magnitudinem, pulchritudinemque, tum etiam essicientiam cognovissent, quod is diem efficeret, toto coelo luce diffusa; cum autem terras nox opacasset, tum coelum totum cernerent astris distinctum, & ornatum, lunaeque luminum varietatem tum crescentis, tum senescentis, eorumque omnium ortus, & occasus, atque in omni ceteruitate (a) De Nat. Deor, II, 95. 96. DE RELIGIONE. nitate ratos, immutabilesque cursus: licet cum viderent, profecto & esse Deum, & haec tanta opera Dei esse arbitrarentur. Atque hoc quidem ille. Nos autem tenebras cogitemus tantas, quantae quondam eruptione. Ætnaeorum ignium finitimas regiones obscuravisse dicuntur, ut per biduum nemo hominem homo agnosceret: cum autem tertio die sol illuxisset, tum ut revixisse sibi viderentur. Quod si hoc idem ex aeternis tenebris contingeret, ut subito lucem aspiceremus: quaenam species coeli videretur? sed assiduitate quotidiana, & consuetudine oculorum, assuescunt animi: neque admirantur, neque requirunt rationes earum rerum, quas semper vident: proinde quasi novitas nos magis, quam magnitudo rerum, debeat ad exquirendas causas excitare. Quis enim hunc hominem dixerit, qui cum tam certos coeli motus, tam raros astrorum ordines, tamque omnia inter se connexa, & apta viderit, neger in his ullam inesse rationem, eaque casu fieri dicat, quae quanto consilio gerantur, nullo consilio assequi possumus? An cum machinatione quadam moveri aliquid videmus, ut sphaeram, ut horas, ut alia permulta; non dubitamus, quin illa opera sint rationis; cum autem impetum coeli admirabili cum A 2 celeri CAPUT PRIMUM. celeritate moveri, vertique videamus, constantissime conficientem vicissitudines anniversarias, cum summa salute, & conservatione rerum omnium: dubitamus, quin ea non solum ratione fiant, sed etiam excellenti quadam divinaque ratione? Licet enim jam, remota subtilitate disputandi, oculis quodammodo contemplari pulchritudinem rerum earum, quas divina providentia dicimus constitutas. III. Ac principio terra universa cernatur, locata in media mundi sede, solida, & globosa, & undique ipsa in sese nutibus suis conglobata, vestita storibus, herbis, arboribus, frugibus: quorum omnium incredibilis multitudo insatiabili varietate distinguitur, Adde huc fontium gelidas perennitates, liquoresque perlucidos amnium, riparum vestitus viridissimos, speluncarum concavas altitudines, saxorum asperitates, impendentium montium altitudines, immensitatesque camporum: adde etiam reconditas auri, argentique venas, infinitamque vim marmoris. Quae vero & quam varia genera bestiarum, vel cicurum, vel ferarum? qui volucrum lapsus atque cantus? qui pecudum pastus? quae vita sylvestrium? quid jam de hominum genere dicam? qui quasi cultores terrae constituti, non patiuntur eam nec immanitate belluarum efferari, nec stirpium asperitate vastari: quorumque DE RELIGIONE. que operibus agri, insulae, litoraque collucent, distincta tectis & urbibus. Quae si ut animis, sic oculis videre possemus, nemo cunctam intuens terram, de divina ratione dubitaret. At vero quanta maris est pulchritudo? quae species universi? quae multitudo, & varietas insularum? quae amœnitates orarum & litorum? quot genera, quamque disparia partim submersarum, partim fluitantium, & innitantium belluarum, partim ad saxa nativis testis inhærentium? ipsum autem mare sic terram appetens littoribus cludit, ut una ex duabus naturis conflata videatur. Exinde mari finitimus aër die & nocte distinguitur: isque tum fusus, & extenuatus in sublime fertur: tum autem concretus in nubes cogitur: humoremque colligens terram auget imbribus: tum effluens huc & illuc, ventos efficit. Idem annuas frigorum, & calorum facit varietates: idemque & volatus alitum sustinet, & sustentat animantes. Restat ultimus, & a Domiciliis nostris altissimus, omnia cingens & coërcens caeli complexus: qui idem æther vocatur, extrema ora & determinatio mundi, in quo cum admirabilitate maxima igneae formae ordinatos cursus definiunt. IV. Cum (a) videmus speciem primum, candoremque coeli; deinde conversionis celeritatem tantam, quantam cogitare A 3 (a) Tuscul. I. 68. & 69. CAPUT PRIMUM, tare non possumus; tum vicissitudines dierum, atque noctium, commutationes temporum quadripartitas, ad maturitatem frugum, & ad temperationem corporum aptas; eorumque omnium moderatorem, & ducem solem; lunamque accretione, & diminutione luminis, quasi fastorum notantem, & significantem dies; tum in eodem orbe, in XII partes distributo, quinque stellas ferri, eosdem cursus constantissime servantes, disparibus inter se motibus; nocturnamque coeli formam undique sideribus ornatam, tum globum terrae eminentem e mari, fixum in medio mundi universi loco, duabus oris distantibus habitabilem & cultum: quarum altera, quam nos incolimus, sub axe posita ad stellas septem, unde Horrifer Aquilonis stridor gelidas moliturnives, altera Australis, ignota nobis, quam vocant Graeci dvτιχθονα: Cæteras partes incultas, quod aut frigore rigeant, aut urantur calore; hic autem, ubi habitamus, non intermittit suo tempore Cœlum nitescere, arbores frondescere, Vites laetificae pampinis pubescere, Rami baccarum ubertate incurvescere, Segetes largiri fruges, florere omnia Fontes scatere, herbis prata convestirier: tum DE RELIGIONE. tum multitudinem pecudum, partim ad vescendum, partim ad cultus agrorum, partim ad corpora vestienda; hominemque ipsum, quasi contemplatorem coeli, ac Dei, ipsiusque cultorem; atque hominis utilitati agros omnes, & maria patentia. Haec igitur & alia innumerabilia cum cernimus, possumusne dubitare, quin his praesit aliquis vel effector, si haec nata sunt, ut Platoni videtur: vel, si semper fuerint, ut Aristoteli placet, moderator tanti operis & muneris? V. Hic(a) ergo non mirer esse quemquam, qui sibi persuadeat, corpora quaedam solida, atque individua vi, & gravitate ferri, mundum effici ornatissimum & pulcherrimum ex eorum corporum concursione fortuita? Hoc qui existimat fieri potuisse, non intelligo, cur non idem putet, si innumerabiles unius, & viginti formae litterarum. vel aureae, vel quales libet, aliquo conjiciantur, posse ex his in terram excussis annales Ennii, ut deinceps legi possint effici: quod nescio, an ne in uno quidem versu possit tantum valere fortuna. Isti autem quemadmodum asseverant, ex corpusculis non colore, non qualitate aliqua quam rolornta Graeci vocant, non sensu praeditis, sed concurrentibus temere atque casu, mundum esse perfectum? vel innumerabiles potius in omni puncto temporis alios nasci, alios A 4 (a) De Nat. Deor. L. II. 93. &c. CAPUT PRIMUM. alios interire? Quod si mundum efficere potest concursus atomorum, cur porticum, cur templum, cur domum, cur urbem non pote? quae sunt minus operosa, & multo quidem faciliora. VI. Firmissimum (a) hoc afferri videtur, cur Deum esse credamus, quod nulla gens tam fera, nemo omnium tam sit immanis, cujus mentem non imbuerit Dei opinio. Multi de Deo prava sentiunt: id enim vitioso more effici solet; omnes tamen ess: vim, & naturam divinam arbitrantur. Nec vero id collocutio hominum, aut consensus efficit: non institutis opinio est confirma a non legibus. Omni autem in re consensio omnium gentium, lex naturae putanda est. VII. Roges (b) me, quid aut quale sit Deus? Authore utar Simonide: de quo cum quaesivisset hoc idem Tyrannus Hiero, deliberandi causa sibi unum diem postulavit. Cum idem ex eo postridie quaereret, biduum petivit. Cum saepius duplicaret numerum dierum, admiransque Hiero requireret, cur ita faceret: Quia, quanto, inquit, diutius considero, tanto mihi res videtur obscurior. Sed Simonidem arbitror, (non enim (a) Tuscul. I. 30. (b) De Nat. Deor. I. 60- DE RELIGIONE enim Poeta solum suavis, verum etiam cæteroquin doctus, sapiensque traditur) quia multa venirent in mentem acuta, atque subtilia, dubitantem, quid eorum esset verissimum, desperasse omnem veritatem. VIII. Nec vero (a) Deus ipse, qui intelligitur a nobis, alio modo intelligi potest, nisi mens soluta quaedam & libera, segregata ab omni concretione mortali, omnia sentiens, & movens, ipsaque praedita motu sempiterno. IX. Ex ipsa (b) hominum solertia esse aliquam mentem, & eam quidem acriorem & divinam, existimare debemus. Unde enim hanc homo arripuit? Ut ait apud Xenophontem Socrates. Quin & humorem, & calorem, qui est fusus in corpore, & terrenam ipsam viscerum soliditatem, animum denique illum spirabilem si quis quaerat, unde habemus; apparet, quod aliud a terra sumpsimus, aliud ab humore, aliud ab igne, aliud ab aëre eo, quem spiritu ducimus. Illud autem, quod vincit haec omnia, rationem dico, & si placet, pluribus verbis, mentem, consilium, cogitaticnem, prudentiam, ubi invenimus? Unde fustulimus? X. A 5 (a) Tuscul. I. 67. (b) De Nat. Deor. II. 18. CAPUT PRIMUM. X. Esse (a) praestantem aliquam, aeternamque naturam, & eam suspiciendam, admirandamque hominum generi, pulchritudo mundi, ordoque rerum cœlestium cogit confiteri. Quamobrem, ut religio pro paganda etiam est, quae est juncta cum cognitione naturae, sic superstitionis stirpes omnes ejiciendae. Instat enim, & urget, &, quo te cunque verteris, persequitur; sive tu vatem, sive tu omen audieris; sive immolaris, sive avem aspexeris; si Chaldaeum, si haruspicem videris; si fulserit, si tonuerit, si tactum aliquid erit de coelo, si ostenti simile natum, factumve quippiam; quorum necesse est plerumque aliquid eveniat: ut nunquam liceat quieta mente consistere. XI. Deum (b) & venerari, & colere debemus. Cultus autem Dei est optimus, idemque castissimus, atque sanctissimus, plenissimusque pietatis, ut eum semper pura, integra, incorrupta, & mente, & voce veneremur. Non enim Philosophi solum, verum etiam majores nostri superstitionem a Religione separaverunt. XII. Sit igitur (c) jam hoc a principio persuasum civibus, Dominum esse omnium rerum, (a) De Divinat. II. 149. (b) De Nat. Deor. II. 71. (c) De Legibus. II. 15. &c. DE RELIGIONE. rerum, ac moderatorem Deum: eaque, quae gerantur, ejus geri ditione, & numine, eundemque optime de genere hominum mereri: & qualis quisque sit, quid agat, quid in se admittat, qua mente, qua pietate colat religiones, intueri: piorumque, & impiorum habere rationem. Utiles autem esse opiniones has, quis neget, cum intelligat, quam multa firmentur jurejurando; quantae salutis sint foederum religiones; quam multos Divini supplicii metus a scelere revocarit; quamque sancta sit societas civium inter ipsos, Deo immortali interposito tum judice, tum teſte? XIII. In specie (a) fictae simulationis, sicut reliquae virtutes, ita pietas inesse non potest: cum qua simul & sanctitatem. & religionem tolli necesse est: quibus sublatis perturbatio vitae sequitur, & magna confusio. Atque haud scio, an, pietate adversus Deum sublata, fides etiam, & societas humani generis, & una excellentissima virtus, justitia tollatur. XIV. Mala (b) & impia consuetudo est contra Deum disputandi, sive ex animo id fit, sive simulate. (a) De Nat. Deor. I. 3. 4. (b) De Nat. Deor. II. 168. CAPUT 12 6 CAPUT SECUNDUM. DE D&J 70 PROYI DENTIA. ge. (a) ut, a coelestibus rebus ad terre1 stres veniamus: quid est in his, in quo non naturae ratio intelligentis appareat? principio, eorum, quae gignuntur e terra, stirpes & stabilitatem dant iis, quae sustinent, & ex terra succum trahunt, quo alantur ea, quae radicibus continentur: obducunturque libro, aut cortice trunci, quo sint a frigoribus & caloribus tutiores. Jam vero vites sic claviculis adminicula, tanquam manibus, apprehendunt, atque se ita erigunt, ut animantes. Quin etiam a caulibus, brassicisque, si prope sati sunt, ut a pestiferis & nocentibus refugere dicuntur, nec eos ulla ex parte contingere. II. Animantium vero quanta varietas est? Quarum aliae corijs tectae sunt, aliae villis vestitae, aliae spinis hirsutae: pluma alias, alias squamma videmus obductas: alias esse cornibus armatas; alias habere effugia pennarum. Pastum autem animantibus large & copiose natura eum, qui cuique aptus est, comparavit. Enumerare possum ad eum pastum capessendum, conficiendumque, quae sit in figuris animantium, & quam solers, (a) De Nat. Deor. II, 130. DE DEI PROVIDENTIA. 13 lers, subtilisque descriptio partium, quamque admirabilis fabrica membrorum. Omnia enim quae quidem intus inclusa sunt, ita nata, atque ita locata sunt, ut nihil eorum supervacaneum sit, nihil ad vitam retinendam non necessarium. Dedit autem eadem natura belluis & sensum & appetitum; ut altero conatum haberent ad naturales pastus capellendos, altero secernerent pestifera a salutaribus. Jam vero alia animalia gradiendo, alia serpendo ad pastum accedunt, alia volando, alia nando: cibumque partim oris hiatu, & dentibus ipsis capessunt, partim unguium tenacitate arripiunt, partim aduncitate rostrorum: alia carpunt, alia vorant, alia mandunt. Atque etiam aliorum ea est humilitas, ut cibum terrestrem rostris facile contingant. Quae autem altiora sunt ut anseres, ut cygni, ut grues, ut cameli; adjuvantur proceritate collorum. Manus etiam data elephantis, quia propter magnitudinem corporis difficiles aditus habebant. ad pastum. III. At quibus bestiis erat is cibus, ut alius generis bestiis vescerentur, aut vires natura dedit aut celeritatem. Data est quibusdam etiam machinatio quaedam atque solertia; ut in arancolis, aliae quasi rete rexunt, ut si quid inhaescrit, conficiant: aliae autem ut ex inopinato observant, & si quid incidit, arripiunt, idque consumaunt. Pinna vero (sic enim Graece dicitur) duabus grandi 14 CAPUT SECUNDUM. grandibus patula conchis, cum parva squilla quasi societatem coit comparandi cibi. Itaque cum pisciculi parvi in concham hiantem innataverint, tum admonita a squilla pinna morsu comprimit conchas. Sic dissimillimis bestiolis communiter cibus quaeritur. IV. (a) Magnae etiam opportunitates ad cultum hominum atque abundantiam, aliae aliis in locis reperiuntur. Aegyptum Nilus irrigat, &, cum tota aestate obrutam, oppletamque tenuit, tum recedit, mollirosque & oblimatos agros ad serendum relinquit. Mesopotamiam fertilem efficit Euphrates; in quam quot annis quasi novos agros invehit. Indus vero, qui est omnium fluminum maximus, non aqua solum agros laetificat, & mitigat; sed eos etiam conserit: magnam enim vim seminum secum frumenti similium dicitur deportare. Multaque alia in aliis commemorabilia proferre possum, multos fertiles agros, alios aliorum fructuum. V. Sed illa quanta benignitas naturæ, quod tam multa ad vescendum, tam varia, tamque jucunda gignit? neque ea uno tempore anni: ut semper & novitate delectemur & copia. Quam tempestivos autem dedit, quam salutares non modo hominum, sed etiam pecudum generi, iis denique (a).De Nat. Deor. II. 130. omni DE DEI PROVIDENTIA. 15 omnibus, quae oriuntur e terra, ventos Etesias? quorum flatu nimii temperantur calores: ab iisdem etiam maritimi cursus celeres, & certi diriguntur. Multa prætereunda sunt, & tamen multa dicuntur. Enumerari enim non possunt fluminum opportunitates: aestus maritimi, tum accedentes, tum recedentes; montes vestiti atque sylvestres, salinae ab ora maritima remotissimae: medicamentorum salutarium plenissimae terrae: artes denique innumerabiles, ad victum, & ad vitam necessariae. Jam diei, noctisque vicissitudo conservat animantes, tribuens aliud agendi tempus, aliud quiescendi. Sic undique omni ratione concluditur, mente consilioque divino omnia in hoc mundo ad salutem omnium conservationemque admirabiliter administrari. VI. Dico (a) igitur providentia Dei mundum, & omnes mundi partes, & initio constitutas esse, & omni tempore administrari. VII. Nihil est autem praeclarius mundi administratione. Dei igitur consilio administratur mundus. Quod si aliter est, aliquid profecto sit, necesse est melius, & majore vi praeditum, quam Deus, quale id cunque est, sive inanima natura, sive necessitas vi magna incitata haec pulcherrima ope(a) De Nat. Deor. II.75. &c. CAPUT TERTIUM. 10 ra efficiens, quae videmus. Non est igitur Natura Dei praepotens, neque excellens, siquidem ea subjecta est ei vel necessitati, vel naturae, qual coelum, maria, terraeque regantur. Nihil autem est praestantius Deo, ab eo igitur necesse est mundum regi. Nulli igitur est naturae obediens aut subjectus Deus. Omnem ergo regit ipse naturam. Etenim si concedimus, intelligentem esse Deum, concedimus etiam providentem & rerum quidem maximarum. Ergo utrum ignorat, quae res maximae sint, quoque hae modo tractandae, & tuendae: an vim non habet, qua tantas res sustincat & gerat? at & ignoratio rerum aliena a natura Dei est, & sustinendi muneris propter imbecillitatem dissicultas minime cadit in majestatem Dei. Ex quo efficitur id, quod volumus, Dei providentia mundum administrari. CAPUT TERTIUM. DE HOMINE I. A nimal (a) hoc providum, sagax, mul1* tiplex, acutum, memor, plenum rationis, & consilii, quem vocamus HOMINEM, praeclara quadam conditione generatum est a summo Deo. Solum est enim (a) De Legibus, I. 22, DE HOMINE. 17 ex tot animantium generibus, atque naturis, particeps rationis, & cogitationis, cum caetera sint omnia expertia. II. Est (a) illud quidem maximum, animo ipso animum videre: & nimirum hanc habet vim praeceptum Apollinis, quo monet, ut se quisque noscat. Non enim, credo, id praecipit, ut membra nostra, aut staturam, figuramve noscamus: neque nos corpora sumus: neque ego tibi haec dicens corpori tuo dico. Cum igitur, NOSCE TE, dicit, hoc dicit. Nosce animum tuum. Nam corpus quidem quasi vas est, aut aliquod animi receptaculum. Ab animo tuo quidquid agitur, id agitura te. Hunc igitur nosse, nisi Divinum esset, non esset hoc acrioris cujusdam animi praeceptum, sic, ut tributum Deo sit. III. Illud, Τνωθι σεαυτον, noli (b) putare ad arrogantiam minuendam solum esse dictum; verum etiam ut bona nostra norimus. IV. Qui (c) se ipse norit, primum aliquid sentiet se habere Divinum, ingeniumque in se suum, sicut simulacrum aliquod (a) Tuscul. I. 52. (b) ad Q. Fratrem. III. (c) de Legibus. I. 59. &c. CAPUT TERTIUM. 18 quod, dedicatum putabit; tantoque munere Dei semper dignum aliquid & faciet, & sentiet: &, cum se ipse perspexerit, totumque tentarit, intelliget, quemadmodum a natura subornatus in vitam venerit, quantaque instrumenta habeat ad obtinendam, adipiscendamque sapientiam: quoniam principio rerum omnium quasi adumbratas intelligentias animo, ac mente conceperit: quibus illustratus, sapientia duce, bonum virum, & ob eam ipsam causam cernat se beatum fore. Nam cum animus, cognitis, perceptisque virtutibus, a corporis obsequio, indulgentiaque discesserit, voluptatemque, sicut labem aliquam decoris, oppresserit, omnemque mortis, dolorisque timorem effugerit, societatemque caritatis coierit cum suis, omnesque natura conjunctos, suos duxerit, cultumque Dei, & puram Religionem susceperit, & exacuerit illam, ut oculorum, sic ingenii aciem, ad bona deligenda, & rejicienda contraria: quid eo dici, aut excogitari poterit beatius? Idemque cum coelum, terras, maria, rerumque omnium naturam perspexerit, eaque unde generata, quo recurrant, quando, quo modo obitura, quid in iis mortale, & caducum, quid divinum, aeternumque sit, viderit, ipsumque ea moderantem, & DE HOMINE. & regentem pene prehenderit, seseque non unis circumdatum moenibus; popularem alicujus definiti loci, sed civem totius mundi, quasi unius urbis, agnoverit, in hac ille magnificentia rerum, atque in hoc conspectu, & cognitione naturae, Deus immortalis! quam ipse se noscet: quod Apollo praecipit Pythius; quam contemnet, quam despiciet, quam pro nihilo putabit ea, quae vulgo dicuntur amplissima? Atque haec omnia quasi sepimento aliquo vallabit disserendi ratione, veri & falsi judicandi scientia, & arte quadam intelligendi, quid, quamque rem sequatur, & quid sit cuique contrarium. Cumque se ad civilem societatem natum senserit, non solum illa subtili disputatione sibi utendum putabit, sed etiam fusa latius perpetua oratione, qua regat populos, qua stabiliat leges, qua castiget improbos, qua tueatur bonos, qua laudet claros viros, qua praecepta salutis, & laudis apte ad persuadendum edat suis civibus: qua hortari ad decus, revocare a flagitio, consolari possit afslictos, factaque & consulta fortium & sapientium cum improborum ignominia, sempiternis monumentis prodere. Quae cum tot res tantaeque sint, quae inesse in homine perspiciuntur ab iis, qui se ipsi velint nosse, earum parens est educatrixque sapientia. v. Be CAPUT TERTIUM. 20 V. Animorum (a) nulla in terris origo inveniri potest. Nihil enim est in animis mixtum atque concretum, aut quod ex terra natum, atque fictum esse videatur: nihil ne aut humidum quidem, aut stabile, aut igneum. His enim in naturis nihil inest, quod vim memoriae, mentis, cogitationis habeat: quod & præterita teneat, & futura provideat, & complecti spossit praesentia, quae sola divina sunt. Nec invenietur unquam, unde ad hominem venire possint, nisi a Deo. Singularis est igitur quaedam natura, atque vis animi, sejuncta ab his usitatis & notis naturis. Ita quidquid est illud, quod sentit, quod sapit, quod vult, quod viget, coeleste & divinum est: ob camque rem aeternum sit, necesse est. VI. Sanguinem, bilem, pituitam, ossa, nervos, venas, omnem (b) denique membrorum & totius corporis figuram videor posse dicere, unde concreta, & quomodo facta sint. Per animum ipsum, si nihil esset in eo, nisi id, ut per eum viveremus tam natura putarem hominis vitam sustentari, quam vitis, quam arboris: haec enim etiam dicimus vivere. Item si nihil haberet animus hominis, nisi ut appeteret aut refugeret, id quoque ei esset commune cum bestiis, (2) Fragm. de Consol. (b) Tuscul. I. 56. 21 DE HOMIME. bestiis. Habet primum memoriam, & eam infinitam rerum innumerabilium. Quam quidem Plato recordationem esse vult superioris vitæ. VII. Quorsum (a) igitur hæc spectat oratio? Quae sic illa vis & unde, intelligendum puto. Non est certe nec cordis, nec sanguinis, nec cerebri, nec atomorum. Anima sit animus, ignisve nescio: nec me pudet, ut istos, fateri, nescire, quod nesciam. Illud si ulla alia de re obscura assumare possem, sive anima sive ignis sit animus, eum jurarem esse divinum. Quid enim, obsecro te, terrane tibi, aut hoc nebuloso & caliginoso coelo, aut sata, aut concreta videtur tanta vis memoriae? Si, quid sit hoc, non vides: at quale sit, vides. Si ne id quidem: at quantum sit, profecto vides. Quid igitur? utrum capacitatem aliquam in animo putamus esse, quo tanquam in aliquod vas ea, quae meminimus, insundantur? absurdum id quidem: qui enim fundus, aut quae talis animi figura intelligi potest? aut quae tanta omnino capacitas? an imprimi quasi ceram animum putamus, & memoriam esse signatarum rerum in mente vestigia? quae possunt verborum, quae rerum ipsarum esse vestigia? quae porro tam immensa magnitudo, quae illa tam multa possit essingere. Quid B 3 (a) Tusc. I. 60. 22 CAPUT TERTIUM. Quid illa vis, quæ tandem est, quæ investigat occulta, quae inventio atque excogitatio dicitur. Ex hacne tibi terrena, mortalique natura, & caduca concreta ea videtur? aut qui primus, quod summae sapientiae Pythagorae visum est, omnibus rebus imposuit nomina? aut qui dissipatos homines congregavit, & ad Societatem vitae convocavit? aut qui sonos vocis, qui infiniti videbantur, paucis literarum notis terminavit? aut qui errantium stellarum cursus, progressiones, institutiones notavit? Omnes magni: etiam superiores, qui fruges, qui vestitum, qui tecta, qui cultum vitae, qui praesidia contra feras invenerunt. a quibus mansuefacti & exculti, a necessariis artificiis ad elegantiora defluximus. Nam & auribus oblectatio, magna parta est, inventa, & temperata varietate, & natura sonorum: & astra suspeximus, tum ea, quae sunt infixa certis locis, tum illa non re, sed vocabulo errantia. Quorum conversiones, omnesque motus, qui animo videt, is docuit, similem animum suum ejus esse, qui ea fabricatus esset in coelo. Jam (a) vero operibus hominum, id est manibus, cibi etiam varietas invenitur, & copia. Nam & agri multa ferunt manu quaesita, quae vel statim consumantur, vel man(a) De Nat. Deor. II. 151. DE HOMINE. mandentur condita vetustati. Et praeterea vescimur bestiis & terrenis, & aquatilibus, & volatilibus partim capiendo, partim alendo. Eflicimus etiam domitu nostro quadrupedum vectiones; quorum celeritas atque vis nobis ipsis adfert vim, & celeritatem. Nos onera quibusdam bestiis, nos juga imponimus, nos elephantorum acutissimis sensibus, nos sagacitate canum ad utilitatem nostram abutimur: nos e terrae cavernis ferrum elicimus, rem ad colendos agros necessariam, nos aeris, argenti auri venas penitus abditas invenimus & ad usum aptas, & ad ornatum decoras: arborum autem consectione, omnique materia, & culta, & sylvestri partim ad calefaciendum corpus, igni adhibita, & ad mitigandum cibum utimur, partim ad aedificandum, ut tectis septi frigora, caloresque pellamus. Magnos vero usus adfert ad navigia facienda, quorum cursibus suppeditantur omnes undique ad vitam copiae: quasque res violentissimas natura genuit, carum moderationem nos soli habemus, maris, atque ventorum, propter nauticarum rerum scientiam: plurimis rebus maritimis fruimur, atque utimur. Terrenorum item commodorum omnis est in homine dominatus. Nos campis, nos montibus fruimur: nos fruges serimus, nos arbores: nos aquarum inductionibus terris foecunditatem damus; nos flumina arcemus, dirigimus, avertimus; nostris B 4 24 CAPUT QUARTUM. nostris denique manibus in rerum natura quasi alteram naturam efficere conamur. Quid vero? hominum ratio non in caelum usque penetravit? soli enim ex animantibus nos astrorum ortus, obitus cursusque cognovimus; ab hominum genere finitus est Dies, Mensis, Annus: defectiones Solis & Lunae cognitae, praedictaeque in omne posterum tempus, quae, quantae, quando futurae sint. Quae contuens animus, accipit ab his cognitionem Dei: ex qua oritur pietas, cui conjuncta justitia est, reliquaeque virtutes, ex (quibus vita beata existit par & similis Dei, nulla re, nisi immortalitate, quae nihil ad bene vivendum pertinet, cedens coelestibus. CAPUT QUARTUM. DE VOLUPTATUM FUGA. Nos (a) siquidem in voluptate sint omnia, longe, multumque superamur a bestiis, quibus ipsa terra fundit ex sese pastus varios, varieque abundantes nihil laborantibus: nobis autem aut vix, aut ne vix quidem suppetunt multo labore quaerenrentibus. Nec tamen ullo modo pecudis bonum, & hominis idem mihi videri potest. Quid enim tanto opus est instrumen. (a) De Fin. II. 111. DE POLPPTATUM FUGA. 25 to in optimis artibus comparandis? quid tanto concursu honestissimorum studiorum? tanto virtutum comitatu, si ea nullam ad aliam rem, nisi ad voluptatem conquiruntur? Ut si Xerxes cum tantis classibus, tantisque equestribus, & pedestribus copiis, Hellesponto juncto, Athove perfosso, maria ambulavisset, terramque navigavisset, si cum tanto impetu in Graeciam venisset, causam ejus quis ex eo quaereret tantarum copiarum, tantique belli, se mel afferre ex Hymetto voluisse diceret; certe sine causa videretur tanta conatus: sic nos sapientem plurimis, & gravissimis artibus, atque virtutibus instructum, & ornatum, non, ut illum, maria pedibus peragrantem, classibus montes, sed omne coelum, totamque cum universo mari terram mente complexum, voluptatem petere, si dicemus, mellis causa dicemus tanta molitum. II. Ad altiora quaedam, & magnificentiora, mihi crede, Torquate, nati sumus nec id ex animi solum partibus, in quibus inest memoria rerum innumerabilium, vl. tae quidem infinita inest conjectura consequentium, non multum a divinatione differens, inest moderator cupiditatis pudor inest ad humanam societatem justitiae fida custodia: inest in perpetiendis laboribus adeundisque periculis firma, & stabilis doloris, mortisque contemptio. Ergo haec in animis. B 5 26 CAPUT QUARTUM. animis: tum autem etiam membra ipsa sensusque considero; qui tibi, ut reliquae corporis partes, non comites solum virtutum, sed ministri etiam videbuntur. III. Quid, si in ipso corpore multa voluptati praeponenda sunt, ut vires, valetudo, velocitas, pulchritudo? Quid tandem in animis censes, in quibus illi doctissimi veteres inesse quiddam coeleste, & divinum putaverunt. Quod si esset in voluptate summum bonum, (ut dicitis) optabile esset in voluptate maxima, nullo intervallo interjecto, dies; noctesque versari, cum omnes sensus dulcedine omni quasi persusi moverentur. Quis est autem dignus nomine hominis, qui unum diem totum velit esse in isto genere voluptatis? Cyrenaici quidem non recusant, vestri haec verecundius: illi fortasse constantius. IV. Sed lustremus animo non has maximas artes, quibus qui carebant, inertes a majoribus nominabantur. Sed quaero, num existimes, non dico Homerum, Archilochum, Pindarum, sed Phidiam, Polycletum, Zeuxin, ad voluptates artes suas direxisse? Ergo opifex plus sibi proponet ad formarum, quam civis excellens ad factorum pulchritudinem? Quae autem est alia causa erroris tanti tam longe, lateque diffusi, nisi quod is, qui voluptatem summum bonum DE VOLUPTATUM FUGA. 27 bonum esse decernit, non cum ea parte animae, in qua inest ratio, atque consilium, sed cum cupiditate, id est, cum animi levissima parte deliberat. V. Quæro enim de te, si est Deus, ut vos etiam putatis, qui potest esse beatus, cum voluptates corpore percipere non potest? Aut si sine eo genere voluptatis beatus est, cur similem animi usum in sapiente esse nolitis? VI. Lege laudationes, Torquate, non eorum, qui sunt ab Homero laudati, non Cyri, non Agesilai, non Aristidis, non Themistoclis, non Philippi, non Alexandri: lege nostrorum hominum, lege vestrae familiae: neminem videbis, ita laudatum ut artifex callidus comparandarum voluptatum diceretur. Non elogia monumentorum id significant, velut hoc monumentum Calatini ad portam, uno ore cui plurimae consentiunt gentes, populi primarium fuisse virum. Idne censuisse de Calatino plurimas gentes arbitramur, primarium populi fuisse, quod praestantissimus fuisset in conficiendis voluptatibus? VII. Ergo in iis adolescentibus bonam spem esse dicemus, & magnam indolem, quos suis commodis inservituros, & quidquid ipsis expediat, facturos arbitramur? 28 CAPUT QUARTUM. tramur? Nonne videmus, quanta perturbatio rerum omnium consequatur? Quanta confusio? tollitur beneficium: tollitur gratia: quae sunt vincula concordiae. Nec enim, si tuam ob causam cuiquam commodes, beneficium illud habendum est; sed foeneratio: nec gratia deberi videtur ei, qui suam ob causam commodaverit. VIII. Maximas vero virtutes jacere omnes, necesse est, voluptate dominante; sunt etiam turpitudines plurimae, quae, nisi honestas naturae plurimum valeat, cur non cadant in sapientem, non est facile defendere. Ac, ne plura complectar (sunt enim innumerabilia) bene laudata virtus, voluptatis aditus intercludat, necesse est. Quod jam a me expectare noli: tu te introspice in mentem tuam ipse: eamque omni cogitatione perspectans percontare ipse te, perpetuisne malis voluptatibus perfruens, in ea, quam saepe usurpabas, tranquillitate degere omnem aetatem sine dolore, assumpto etiam illo, quod vos quidem adjungere soletis, sed fieri non potest, sine doloris metu: an, cum de omnibus gentibus optime mererere, cum opem indigentibus, salutemque ferres, vel Herculis perpeti aerumnas (sic enim majores nostri labores non fugiendos, tristissimo tamen verbo aerumnas etiam in Deo nominaverunt.) Exigerem ex te, cogeremque DE VOLUPTATUM FUGA. 29 ut responderes, nisi vererer, ne Herculem ipsum ea, quae pro salute gentium summo labore gessisset, voluptatis causa gessisse diceres. CAPUT QUINTUM. CONSCIENTIA De 1. Nec in ea re, quid aliis videatur, mihi puto 1 curandum: mea (a) mihi conscientia pluris est, quam omnium sermo. II. Mihi (b) quidem laudabiliora videntur omnia, quae sine venditatione, & sine populo teste fiunt, non quo fugiendus sit, (omnia enim benefacta in luce se collocari volunt) sed tamen nullum theatrum virtuti conscientia majus est. III. Vis (c) ad recte facta vocandi, & a peccatis avocandi non modo senior est, quam aetas populorum, & civitatum, sed aequalis illius, coelum, atque terram tuentis, & regentis Dei. Neque enim esse mens divina sine ratione potest, nec ratio divina non hanc vini in rectis, pravisque sanciendis habere: nec, quia nusquam erat scriptum, ut contra omnes hostium copias in ponte (a) Ad Attic. XII. (b) Tuscul. II. 64. (c) De Legibus II. 9. 10. CAPUT QUINTUM. 30 ponte unus assisteret, a tergoque pontem interscindi juberet, idcirco minus Coclitem illum rem gessisse tantam, fortitudinis lege, atque imperio, putabimus: nec, si regnante Tarquinio nulla erat Romae scripta lex de stupris, idcirco non contra illam legem sempiternam Sex. Tarquinius vim Lucretiae, Tricipitini filiae, attulit. Erat enim ratio profecta a rerum natura, & ad recte faciendum impellens, & a delicto avocans, quae non tum denique incipit lex esse, cum scripta est, sed tum, cum orta est: orta autem simul est cum mente divina. IV. Est quidem (a) vera lex, recta ratio, naturae congruens, diffusa in omnes, constans, sempiterna: quae vocet ad officium jubendo, vetando a fraude deterreat; quae tamen neque probos frustra jubet, aut vetat; nec improbos jubendo, aut vetando movet. Huic legi nec obrogari fas est, neque derogari ex hac aliquid licet, neque tota abrogari potest. Nec vero aut per senatum, aut per populum solvi hac lege possumus. Neque est quaerendus explanator, aut interpres ejus alius. Nec erit alia lex Romae, alia Athenis; alia nunc, alia posthac, sed & omnes gentes, & omni tempore una lex, & sempiterna, & immor(a) Frag. lib. III. De Rep. DE CONSCIENTIA. 31 mortalis continebit; unusque erit communis quasi magister, & imperator omnium Deus. Ille legis hujus inventor, disceptator, lator, cui qui non parebit, ipse se fugiet, ac naturam hominis aspernabitur: atque hoc ipso luet maximas poenas, etiam, si caetera supplicia, quae putantur, effugerit. V. Itaque (a) pœnas luunt, non tam judiciis, (quae quondam nusquam erant, hodie multifariam nulla sunt; ubi sunt tamen, persaepe falsa sunt) quam conscientias ut eos agitent, insectenturque furiae, non ardentibus taedis, sicut in fabulis, sed angore conscientiae, fraudisque cruciatu. VI. Nolite (b) enim putare, quemadmodum in fabulis saepe numero videtis, eos, qui aliquid impie, scelerateque commiserint, agitari, & perterreri furiarum taedis ardentibus: sua quemque fraus, & suus terror maxime vexat: suum quemque scelus agitat, amentiaque afficit: suae malae cogitationes, conscientiaeque animi terrent. Hae sunt impiis assiduae, domesticaeque furiae. VII. Quod (c) si homines ab injuria Poena, non natura arcere deberet, quaenam sollicitudo vexaret impios, sublato suppliciorum (a) De Leg. I. 40. (b) Pro Sext. Rose, Am. 67. (c) De Leg. I. 41. CAPUT QUINTUM. 32 ciorum metu? quorum tamen nemo tam audax unquam fuit, quin aut abnueret a se commissum esse facinus, aut justi sui doloris causam aliquam fingeret, defensionemque facinoris a naturae jure aliquo quaereret. Quae si appellare audent impii, quo tandem studio colentur a bonis? Quod si poena, si metus supplicii, non ipsa turpitudo deterret ab injuriosa, facinorosaque vita: nemo est injustus; at incaute potius habendi sunt improbi. Tum autem, qui non ipso honesto movemur, ut boni viri simus, sed utilitate aliqua, atque fructu, callidi sumus, non boni. Nam quid faciet is homo in tenebris, qui nihil timet, nisi testem, & judicem? Quid in deserto loco nactus, quem multo auro spoliare possit, imbecillum atque solum? Noster quidem hic natura justus vir, ac bonus, etiam colloquetur, juvabit, in viam deducet: is vero, qui nihil alterius causa facit, & metitur suis commodis omnia, videtis, credo, quid sit acturus. Quod si negabit, se illi vitam erepturum, & aurum ablaturum, nunquam ob eam causam negabit, quod id natura turpe judicet; sed quod metuat, ne emanet, id est, ne ma lum habeat. O rem dignam, in qua non modo docti, verum etiam agrestes erubescant! VIII. DE VOLUPTATUM FUGA. SS VIII. Satis (a) enim nobis (si modo in Philosophia aliquid profecimus) persuasum esse debet, si Deum hominesque celare possimus, nihil tamen avare, nihil injuste, nihil libidinose, nihil incontinenter esse faciendum. Hinc ille Gyges inducitur a Platone: qui, cum terra discessisset magnis quibusdam imbribus, in hiatum descendit; aeneumque equum, ut ferunt fabulae, animadvertit, cujus in lateribus fores essent: quibus apertis hominis mortui vidit corpus magnitudine inusitata, annulumque aureum in digito: quem ut detraxit, ipse induit: (erat autem regius pastor) tum in concilium pastorum se recepit. Ibi cum palam ejus annuli ad palmam converterat, a nullo videbatur, ipse autem omnia videbat: idem rursus videbatur, cum in lucem annulum inverterat. Itaque hac opportunnitate annuli usus, reginae stuprum intulit: eaque adjutrice regem dominum interemit; sustulit, quos obstare arbitrabatur: nec in his eum quisquam facinoribus potuit videre. Sic repente annuli beneficio Rex exortus est Lydiæ. Hunc igitur ipsum annulum si habent sapiens, nihil plus sibi licere putet peccare, quam si non haberet. Honesta enim bonis viris, non occulta quæruntur. (a) de off. III. 37 CAPUT 64 CAPUT SEXTUM. DE ANIMI COMMOTIONIBUS. 1. Ist (a) Zenonis haec definitio, ut perturbatio sit aversa a recta ratione contra naturam animi commotio. Quidam brevius, perturbationem esse appetitum vehementiorem: sed vehementiorem cum volunt esse, qui longius discesserit a naturae constantia. Partes autem perturbationum volunt ex duobus opinatis bonis nasci, & ex duobus opinatis malis, ita esse quatuor. Ex bonis libidinem, & laetitiam: ut sit laetitia praesentium bonorum; libido futurorum. Ex malis metum, & aegritudinem nasci censent: metum futuris, aegritudinem praesentibus. Quae enim venientia metuuntur, eadem efficiunt aegritudinem instantia. Sed (b) omnes perturbationes judicio censent fieri, & opinione. Itaque eas definiunt pressius, ut intelligatur non modo, quam vitiosae, sed etiam quam in nostra sint potestate. Est igitur aegritudo, opinio recens mali praesentis, in quo demitti, con(a) Tusc. IV. 11. (b) Tusc. IV. 14. DE ANIMI COMMOTIONIBUS 35 contrahique animo rectum esse videatur. Laetitia, opinio recens boni praesentis, in quo efferri rectum esse videatur. Melus, opinio impendentis mali, quod intolerabile esse videatur. Libido, opinio venturi boni, quod sit ex usu, jam praesens esse, atque adesse. Sed quae judicia, quasque opiniones perturbationum esse dixi, non in eis perturbationes solum positas esse dicunt, verum illa etiam, quae efficiuntur perturbationibus: ut aegritudo, quasi morsum aliquem doloris efficiat, metus, recessum quendam animi & fugam, laetitia profusam hilaritatem, libido effrenatam appetentiam. Opinionem autem, quam in omnes Definitiones superiores inclusimus, volunt esse imbecillam assensionem. II. Quocirca (a) mollis, & enervata putanda est Peripateticorum ratio & oratio, qui perturbari animos, necesse esse dicunt, sed adhibent modum quendam, quem ultra pregredi non oporteat. Modum tu adhibes vitio? An vitium nullum est, non parere rationi? An ratio parum praecipit, nec bonum illud esse; quod aut cupias ardenter, aut adeptus efferas te insolenter? nec porro malum, quo aut oppressus jaceas, aut C 2 (a) Tuscul. IV. 38. & 39. CAPUT SEXTUM. 36 aut, ne opprimare, mente vix constes, eaque omnia aut nimis tristia, aut nimis laeta errore fieri? Qui si error stultis extenuetur die, aut, cum res eadem maneat, aliter ferat inveterata, aliter recentia: sapientes ne attingat quidem omnino. III. Qui modum (a) igitur vitio quaerit, similiter facit, ut si posse putet eum, qui se e Leucade praecipitaverit, sustinere se, cum velit. Ut enim id non potest: sic animus perturbatus & incitatus nec cohibere se potest, nec quo loco vult, insistere omnino. Quaeque crescentia perniciosa sunt, cadem sunt vitiosa, nascentia. Aegritudo autem, ceteraeque perturbationes, amplificatae certe pestiferae sunt. Igitur etiam susceptae continuo in magna pestis parte versantur. Etenim ipsae se impellunt, ubi semel a ratione discessum est: ipsaque sibi imbecillitas indulget, in altumque provehitur imprudens, nec reperit locum consistendi. Quamobrem nihil interest, utrum moderatas perturbationes approbent, an moderatam injustitiam, moderatam ignaviam, moderatam intemperantiam. Qui enim vitiis modum apponit, is partem suscipit vitiorum (a) Tuscul. IV. 41. DE ANIMI COMMOTIONIBUS. 37 tiorum. Quod cum ipsum per se odiosum est, tum eo molestius, quia sunt in lubrico, incitataque semel in proclive labuntur, sustinerique nullo modo possunt. IV. Inter (a) omnes enim convenire oportet, animorum commotiones, a recta ratione aversas, esse vitiosas, ut etiam si nec mala sint illa, quae metum, aegritudinemve, nec bona, quae cupiditatem, laetitiamve moveant, tamen sit vitiosa ipsa commotio. Constantem enim volumus quendam, sedatum, gravem, humana omnia prementem illum esse, quem magnanimum, & fortem virum dicimus; talis autem nec moerens, nec timens, nec cupiens, nec gestiens esse quisquam potest. Eorum enim haec sunt, qui eventus humanos superiores, quam suos animos esse ducunt. V. Maxime (b) admonendus est, quantus sit furor amoris: omnibus enim ex animi perturbationibus est profecto nulla vehementior: ut, si jam ipsa illa accusare nolis, stupra dico, & corruptelas, & adulteria, incesta denique, quorum omnium accusabilis est turpitudo: sed, ut haec omittas, perturbatio ipsa mentis in amore foeda per se est. Nam ut illa praeteream, que C 3 (a) Tuscul. IV. 61. (b) Tuscul. IV. 75. CAPUT SEXTUM. quae sunt furoris, haec ipsa per sese, quam habent levitatem, quae videntur esse mediocria? (a) - - - - Injuriæ, Suspiciones, inimicitice, induciae. Bellum, pax rursum. Incerta haec si postules Ratione certa facere, uihilo p'us agas Quam si des operam, ut cum ratione insanias. Haec inconstantia, mutabilitasque mentis, quem non ipsa pravitate deterreat? Est enim illud, quod in omni perturbatione dicitur, demonstrandum, nullam esse, nisi opinabilem, nisi judicio susceptam, nisi voluntariam. Etenim si naturalis amor esset, & amarent omnes, & semper amarent, & idem amarent, neque alium pudor, alium cogitatio, alium satietas deterreret. VI. An ille (b) mihi liber, cui mulier imperat? cui leges imponit, praescribit, jubet, vetat, quod videtur, qui nihil imperanti negare potest, nihil recusare audet? poscit? dandum est: vocat? veniendum: ejicit? abeundum; minatur? extimescendum. Ego vero istum non modo servum, sed nequissimum servum, etiamsi in amplissima familia natus sit, appellandum puto. VII. (a) Terent. Eunuch. Act. 1. Sc. I. (b) Parad. V. 2. DE ANIMI COMMOTIONIBUS. 39 VII. Qui (a) natura dicuntur iracundi, aut misericordes, aut invidi, aut tale quid; ii sunt ejusmodi constituti, quasi mala valetudine animi, sanabiles tamen: ut de Socrate dicitur. Cum multa in conventu vitia in eum collegisset Zopyrus, qui se naturam cujusque ex forma perspicere profitebatur, derisus est a caeteris, qui illa in Socrate vitia non agnoscerent: ab ipso autem Socrate sublevatus, cum illa sibi vitia inesse, sed ratione a se dejecta diceret. Ergo, ut optima quisque valetudine affectus, potest videri alius, ut natura ad aliquem morbum proclivior: sic animus alius ad alia vitia propensior. VIII. Quidnam (b) esse causae putem, cur, cum constemus ex animo, & corpore, corporis curandi, tuendique causa quaesita sit ars, ejusque utilitas Dei immortalis inventioni consecrata: animi autem medicina nec tam desiderata est, antequam inventa, nec tam culta, posteaquam cognita est, nec tam multis grata, & probata, pluribus etiam suspecta, & invisa? An quod corporis gravitatem, & dolorem animo judicamus; animi morbum corpore non sentimus? ita fit, ut animus de se ipse tum judicet, cum id ipsum, quo judicatur, aegrotet. IX. C 4 (a) Tuscul. IV. 80. (b) Tuscul. III, 1. 40 CAPUT SEXTUM. IX. Illud (a), animorum corporumque dissimile, quod animi valentes morbo tentari non possunt; corpora possunt: sed corporum offensiones sine culpa accidere possunt, animorum non item, quorum omnes morbi, & perturbationes ex aspernatione rationis eveniunt. Itaque in hominibus solum existunt; nam bestiæ simile quiddam faciunt, sed in perturbationes non incidunt. X. Videamus, quanta sint, (b) quae a philosophia remedia morbis animorum adhibeantur. Est enim quaedam medicina certe: nec tam fuit hominum generi infensa, atque inimica natura, ut corporibus tot res salutares, animis nullam invenerit. De quibus hoc etiam est merita melius, quod corporum adjumenta adhibentur extrinsecus, animorum salus inclusa in his ipsis est. Sed, quo major est in eis praestantia, & divinior, eo majore indigent diligentia. Itaque bene adhibita ratio cernit, quid optimum sit; neglecta multis implicatur erroribus. XI. Reliquum (c) est, ut tute tibi imperes. Quanquam hoc nescio, quo modo dicatur, (a) Tuscul. IV.31. (b) Tuscul. IV. 58. (c) Tuscul. II. 47. DE ANIMI COMMOTIONIBUS. 41 dicatur, quasi duo simus, ut alter imperet, alter pareat: non inscite tamen dicitur: est enim animus in partes distributus duas: quarum altera rationis est particeps, altera expers. Cum igitur praecipitur, ut nobismet ipsis imperemus, hoc praecipitur, ut ratio coerceat temeritatem. Est in animis omnium fere natura molle quiddam, demissum, humile, enervatum quodammodo & languidum. Si nihil esset aliud; nihil esset homine deformius. Sed praesto est domina omnium, & Regina ratio, quae connixa per se, & progressa longius, sit perfecta virtus. Hæc ut imperet illi parti animi, quae obedire debet, id videndum est viro. CAPUT SEPTIMUM. DE SAPJENTIA. Quid est (a) optabilius Sapientia? 1. quid praestantius? quid homini melius? quid homine dignius? Hanc igitur qui expetunt, Philosophi nominantur, nec quidquam aliud est Philosophia, si interpretari velis, quam studium Sapientiae. Sapientia autem est, ut a veteribus Philosophis definitum est, rerum divinarum, & humanarum, causarumque, quibus hae res conC 5 (a) De Oss. II. 57 CAPUT SEPTIMUM continentur, scientia: cujus studium, qui vituperat, haud sane intelligo, quidnam sit, quod laudandum putat. Nam sive oblectatio quaeritur animi, requiesque curarum: quae conferri cum eorum studiis potest, qui semper aliquid acquirunt, quod spectet, & valeat ad bene, beateque vivendum? sive ratio constantiae, virtutisque quaeritur: aut haec ars est, aut nulla omnino, per quam eas assequamur. Nullam vero dicere maximarum rerum artem esse, cum minimarum sine arte nulla sit, hominum est parum considerate loquentium, atque in maximis rebus errantium. Si autem est aliqua disciplina virtutis, ubi ea quaeretur, cum ab hoc discendi genere discesseris? II. Oculorum, inquit Plato, est in nobis (a) sensus acerrimus, quibus sapientiam non cernimus; quam illa ardentes amores excitaret sui, si videretur! III. Principio (b) generi animantium omni est a natura tributum, ut se, vitam, corpusque tueatur, declinetque ea, quae nocitura videantur, omniaque, quae sint ad vivendum necessaria, inquirat, & paret, ut pastum, ut latibula, ut alia ejusdem generis. Commune autem animantium omnium (a) De Finib. II. 52. (b) De Off. I. 11. 13. 43 DE SAPIENTIA. nium est conjunctionis appetitus, procreandi causa, & cura quaedam eorum, quae procreata sunt. Sed inter hominem, & belluam hoc maxime interest, quod haec tantum, quantum sensu movetur, ad id solum, quod adest, quodque praesens est, se accommodat, paululum admodum sentiens praeteritum, aut futurum. Homo autem (quod rationis est particeps, per quam consequentia cernit, causas rerum videt, ea rumque progressus & quasi antecessiones non ignorat, similitudines comparat, & rebus praesentibus adjungit, atque annectit futuras) facile totius vitae cursum videt, ad eamque degendam praeparat res necessarias. In primisque hominis est propria veri inquisitio. Itaque cum sumus necessariis negotiis, curisque vacui, tum avemus aliquid videre, audire, addiscere, cognitionemque rerum aut occultarum, aut admirabilium ad beate vivendum, necessariam ducimus. IV. Tantus est (a) innatus in nobis cognitionis amor, & scientiae, ut nemo dubitare possit, quin ad eas res hominum natura, nullo emolumento invitata, rapiatur. Videmusne, ut pueri, ne verberibus quidem, (a) De Finib. V. 48. CAPUT SEPTIMUM. dem, a contemplandis rebus, perquirendisque deterreantur? ut pulsi requirant, & aliquid scire se gaudeant? ut aliis narrare gestiant? ut pompa, ludis, atque ejusmodi spectaculis teneantur, ob camque rem vel famem, vel sitim perferant? Quid vero? qui ingenuis studiis, atque artibus delectantur, nonne videmus, eos nec valetudinis nec rei familiaris habere rationem, omniaque perpeti, ipsa cognitione, & scientia captos, & cum maximis curis & laboribus compensare eam, quam ex discendo capiant, voluptatem? Mihi quidem Homerus hujusmodi quiddam vidisse videtur in iis, quae de Sirenum cantibus finxerunt. Neque enim vocum suavitate videntur, aut novitate quadam, & varietate cantandi revocare coa solitae, qui praetervehebantur, sed quia multa se scire profitebantur; ut homines ad earum saxa discendi cupiditate adhaerescerent. Ita enim invitant Ulyssem: (nam verti, ut quaedam Homeri, sic istum ipsum locum, O Decus Argolicum, quin puppim flectis Ulysses. Auribus ut nostros possis agnoscere cantus e Nam nemo haec unquam est transvectus Cærula cursu, Quin prius adstiterit vocum dulcedine captus? Post variis avido satiatus pectore Musis, Dokkior DE SAPIENTIA. Doctior ad patrias lapsus pervenerit oras. Nos grave certamen belli, clademque tenemus, Gracia quam Trojae divino numine vexit, Omniaque e latis rerum vestigia terris. Vidit Homerus, probari fabulam non posse, si cantiunculis tantus vir irretitus teneretur. Scientiam pollicentur: quam, non erat mirum, sapientiae cupido patria esse cariorem. V. Ac veteres (a) quidem Philosophi, in beatorum insulis, fingunt, qualis futura sit vita sapientium, quos cura omni liberatos, nullum necessariae vitae cultum, aut paratum requirentes, nihil aliud esse acturos putant, nisi ut omne tempus in quaerendo ac discendo, in naturae cognitione consumant. VI. Nisi (b) multorum praeceptis, multisque litteris mihi ab adolescentia suasissem, nihil esse in vita magnopere expetendum, nisi laudem atque honestatem; in ea autem persequenda omnes cruciatus corporis, omnia pericula mortis, atque exilii parvi esse ducenda: nunquam me pro salute vestra in tot ac tantas dimicationes, atque in hos profligatorum hominum quotidianos (a) Ibidem 53. (b) Pro Archia Cap. 6. n. 14. CAPUT SEPTIMUM. 46 tidianos impetus objecissem. Sed pleni omnes sunt libri, plenae sapientium voces, plena exemplorum vetustas: quae jacerent in tenebris omnia, nisi litterarum lumen accederet. Quam multas nobis imagines, non solum ad intuendum, verum etiam ad imitandum fortissimorum virorum expressas scriptores & Graeci, & Latini reliquerunt? Quas ego mihi semper in administranda Republica proponens, animum, & mentem meam ipsa cogitatione hominum excellentium conformabam. Quaeret quispiam, quid? illi ipsi summi viri, quorum virtutes litteris proditae sunt, istane doctrina, quam tu laudibus effers, eruditi fuerunt? Difficile est hoc de omnibus confirmare. Sed tamen est certum, quid respondeam. Ego multos homines excellenti animo, ac virtute fuisse, & sine doctrina, naturae ipsius habitu, prope divino per seipsos, & moderatos, & graves, extitisse fateor. Etiam illud adjungo, saepius ad laudem atque virtutem naturam sine doctrina, quam sine natura valuisse doctrinam. Atque idem ego contendo, cum ad naturam eximiam atque illustrem accesserit ratio quaedam conformatioque doctrinae: tum illud nescio, quid praeclarum ac singulare solere existere. Ex hoc esse hunc numero, quem Patres nostri viderunt, divinum hominem, Africanum: ex hoc C. Laelium, L. Furium: moderatissimos DE SAPIENTIA. simos homines, & continentissimos: ex hoc fortissimum virum, & illis temporibus doctissimum, M. Catonem illum senem: qui profecto, si nihil ad percipiendam, colendamque virtutem litteris adjuvarentur, nunquam se ad carum studium contulissent. Quod si non hic tantus fructus ostenderetur, & si ex his studiis delectatio sola peteretur: tamen, ut opinor, hanc animi remissionem, humanissimam ac liberalissimam judicaretis. Nam caeterae neque temporum sunt, neque ætatum omnium, neque locorum. Haec studia adolescentiam alunt, senectutem oblectant, secundas res ornant, adversis perfugium, ac solatium præbent, delectant domi, non impediunt foris, pernoctant nobiscum, peregrinantur, rusticantur. VII. Quæ sunt (a) igitur epularum, aut ludorum, aut scortorum voluptates cum his voluptatibus comparandae? Atque haec quidem studia sunt doctrinae. Quae quidem prudentibus, & bene institutis pariter cum aetate crescunt: ut honestum illud Solonis sit, quod ait versiculo quodam, senescere se multa in dies addiscentem: qua voluptate animi nulla certe potest esse major. VIII. (a) De Senect. 50. CAPUT SEPTIMUM. 48 VIII. In hoc (b) genere, & naturali, & honesto, duo vitia vitanda sunt: unum, ne incognita prae cognitis habeamus, hisque temere assentiamur: quod vitium effugere qui volet, (omnes autem velle debent) adhibebit ad considerandas res, & tempus, & diligentiam. Alterum est vitium, quod quidam nimis magnum studium, multamque operam in res obscuras atque difficiles conferunt, easdemque non necessarias. Quibus vitiis declinatis, quod in rebus honestis, & cognitione dignis operae, curaeque ponetur, id jure laudabitur. IX. Praeclare (c) Plato, beatum, cui etiam in senectute contigerit, ut sapientiam verasque opiniones assequi possit. CAPUT OCTAVUM. DE PROBITATE I. Λ liud (a) utile interdum, aliud honestum videri solet. Falso: nam eadem utilitatis, quae honestatis est regula. Qui hoc non perviderit, ab hoc nulla fraus aberit, (b).De Offic. I. 18. 19. (c) De Fin. V. 58. a) De Offic. III. 74. 75. DE PROBITATE. aberit, nullum facinus. Sic enim cogitans, est illud quidem honestum verum hoc expedit, res a natura copulatas audebit errore divellere: qui fons est fraudium, maleficiorum, scelerum omnium. Itaque si vir bonus habeat hanc vim, ut, si digitis concrepuerit, possit in locupletium testamenta nomen ejus irrepere; hac vi non utatur: ne si exploratum quidem habeat, id omnino neminem unquam suspicaturum. Homo justus, isque, quem sentimus virum bonum, nihil cuiquam, quod in se transferat, detrahet. Hoc qui admiratur, is se, quid sit vir bonus, nescire fateatur. At vero si quis voluerit animi sui complicatam notionem evolvere, jam se ipse doceat, eum virum bonum esse, qui prosit, quibus possit: noceat nemini, nisi lacessitus injuria. Quid ergo? Hic non noceat, qui quodam quasi veneno perficiat, ut veros heredes moveat, in eorum locum ipse succedat? Non igitur faciat (dixerit quis) quod utile sit, quod expediat? Immo intelligat, nihil nec expedire, nec utile esse, quod sit injustum. Hoc qui non didicerit, bonus vir esse non poterit. II. Incidunt (a) saepe causae, cum re pugnare utilitas honestati videatur, ut animadvertendum sit, repugnetque plane, an possit (a) De Offic. III. 50. CAPUT OCTAVUM. 50 possit cum honestate conjungi. Ejus generis hae sunt quaestiones: si (exempli gratia) vir bonus Alexandria Rhodum magnum frumenti numerum advexerit in Rhodiorum inopia, & fame, summaque annonae caritate: si idem sciat, complures mercatores Alexandria solvisse, navesque in cursu, frumento onustas, petentes Rhodum, viderit: dicturusne sit id Rhodiis, an silentio suum quam plurimo venditurus? Sapientem, & bonum virum fingimus, de ejus deliberatione & consultatione quaerimus: qui celaturus Rhodios non sit, si id turpe judicet: sed dubitet, an turpe non sit. In hujusmodi causis aliud Diogeni Babylonio videri solet, magno & gravi Stoico: aliud Antipatro, discipulo ejus, homini acutissimo. Antipatro, omnia patefacienda, ut ne quid omnino, quod venditor norit, emptor ignoret: Diogeni, venditorem, quatenus jure civili constitutum sit, dicere vitia oportere: caetera sine insidiis agere: & quoniam vendat, velle quam op time vendere. Advexi, exposui, vendo meum non pluris, quam caeteri: fortasse etiam minoris, cum major est copia. Cui fit injuria? Exoritur Antipatri ratio ex altera parte: Quid agis? Tute cum hominibus consule DE PROBITATE. re debeas, & servire humanae societati, eaque lege natus sis, & ea habens principia naturae, quibus parere, & quae semper sequi debeas, ut utilitas tua, communis utilitas sit; vicissimque communis utilitas, tua sit: celabis homines, quid iis adsit commoditatis, & copiae? Respondebit Diogenes fortasse sic: aliud est celare, aliud tacere. Neque ego nunc te celo, si tibi non dico, quae natura Dei sit, quis sit finis bonorum: quae tibi plus prodessent cognita, quam tritici utilitas: sed non quidquid tibi audire utile est, id mihi dicere necesse est. Immo vero (inquit ille) necesse est, si quidem meministi, esse inter homines natura conjunctam societatem. Memini, inquiet ille: sed num ista societas talis est, ut nihil suum cujusque sit? Quod si ita est, ne vendendum quidem quidquam est, sed donandum. III. Vendat (a) aedes vir bonus propter aliqua vitia, quae ipse norit, caeteri ignorent: pestilentes sint, & habeantur salubres: ignoretur, in omnibus cubiculis apparere serpentes: male materiatae, ruinosae: sed hoc praeter dominum, nemo sciat. Quaero, si hoc emptoribus venditor non dixit, aedesque vendiderit pluris multo: quam se venditurum putavit, num id injuste, aut improbe fecerit: Ille D 2 (a) De Offic. III. 54. CAPUT OCTAVUM. 52 Ille vero, inquit Antipater, improbe facit. Quid enim est aliud erranti viam non monstrare, (quod Athenis execrationibus publicis sancitum est) si hoc non est emptorem pati ruere, & per errorem in maximam fraudem incurrere? Plus etiam est, quam viam non monstrare: nam est scientem in errorem alterum inducere. Diogenes contra: Num te emere coëgit, qui ne hortatus quidem est? Ille, quod non placebat, proscripsit: tu, quod placebat, emisti. Quod si qui proscribunt, Villam bonam, beneque aedificatam, non existimantur sefellisse, etiam si illa nec bona est, nec aedificata ratione; multo minus, qui domum non laudarunt. Ubi enim judicium emptoris est, ibi fraus venditoris quae potest esse? Sin autem dictum non omne praestandum est: quod dictum non est, id præſtandum putas? Quid vero est stultius, quam venditorem, ejus rei, quam vendat, vitia narrare? Quid autem tam absurdum, quam si domini jussu ita Praeco praedicet: Domum pestilentem vendo. Quæ dijudicanda sunt: non enim, ut quæreremus, exposuimus, sed ut explicaremus. Non igitur videtur nec frumentarius ille Rhodios, nec hic aedium venditor celare emptores debuisse. Neque enim id est celare, quidquid reticeas: sed cum, quod tu scias, id ignorare emolumenti tui causa velis eos, quorum intersit id scire. Hoc DE PRODITATE. Hoc autem celandi genus quale sit, & cujus hominis, quis non videt? Certe non aperti, non simplicis, non ingenui, non justi, non viri boni; versuti potius, obscuri, astuti, fallacis, malit ost, callidi, veteratoris, vafri. IV. Quod (a) si vituperandi sunt, qui reticuerunt: quid de iis existimandum est: qui orationis vanitatem adhibuerunt? C. Canius, eques Romanus, nec infacetus, & satis literatus, cum se Syracusas otiandi (ut ipse dicere solebat) non negotiandi causa contulisset, dictitabat, se hortulos aliquos velle emere, quo invitare amicos, & ubi se oblectare sine interpellatoribus posset. Quod cum percrebuisset, Pythius ei quidam, qui argentariam faceret Syracusis, dixit: venales quidem se hortos non habere, sed licere uti Canio, si vellet, ut suis: & simul ad coenam hominem in hortos invitavit in posterum diem. Cum ille promisisset, tum Pythius, qui esset, ut argentarius, apud omnes ordines gratiosus, piscatores ad se convocavit. & ab his petivit, ut ante suos hortulos postridie piscarentur: dixitque, quid eos facere vellet. Ad coenam tempore venit Canius: opipare a Pythio apparatum convivium: cymbarum D 3 (a) De Offic. III. 58 &c. 54 CAPUT OCTAVUM. rum ante oculos multitudo. Pro se quisque, quod ceperat, afferebat: ante pedes Pythii pisces abjiciebantur. Tum Canius: quaeso, inquit, quid est hoc, Pythi? Tantumne piscium? Tantumne cymbarum? Et ille: quid a irum? inquit. Hoc loco est, Syracusis, quidquid est piscium, haec aquatio: hac villa isti carere non possunt. Incensus Canius cupiditate, contendit a Pythio, ut venderet. Gravate ille primo. Quid multa? impetrat: emit homo cupidus, & locuples tanti, quanti Pythius voluit, & emit instructos: nomina facit, negotium conficit. Invitat Canius postridie familiares suos. Venit ipse mature. Scalmum nullum videt. Quaerit ex proximo vicino, num feriae quaedam piscatorum essent, quod eos nullos videret. Nullae, quod sciam) inquit ille: sed hic piscari nulli solent; itaque heri mirabar, quid accidisset. Stomachari Canius. Sed quid faceret? Nondum enim Aquilius, collega & familiaris meus, protulerat de dolo malo formula: in quibus ipsis cum ex eo quaereretur, quid esset dolus malus, respondebat: cum esset aliud simulatum, aliud actum. Hoc quidem sane luculenter, ut ab homine perito desiniendi. Ergo & Pythius, & omnes aliud agentes, aliud simulantes, perfidi, improbi, malitiosi sunt. v. 55 DE PROBITATE. V. Explica (a) atque excute intelligentiam tuam, ut videas, quae sit in ea species, forma, & notio viri boni. Cadit ergo in virum bonum mentiri emolumenti sui causa, criminari, praeripere, fallere? Nihil profecto minus. Est ergo ulla res tanti, aut commodum ullum tam expetendum, ut viri boni & splendorem, & nomen amittas? Quid est, quod afferre tantum utilitas ista, quae dicitur, possit, quantum auferre, si boni viri nomen eripuerit, fidem, justitiamque detraxerit? Quid enim interest, utrum ex homine se quis conferat in belluam, an in hominis figura immanitatem gerat belluae? VI. Facile (b) de damno est. Quid? si vita ejus in periculum veniet, ut eum aliquando necesse sit, aut occupare, aut mori, quid faciet? Potest hoc evenire, ut naufragio facto inveniat aliquem imbecillum, tabulae inhaerentem: aut victo exercitu, fugiens reperiat aliquem vulneratum, equo insidentem: utrumne aut illum tabula, aut hunc equo deturbabit, ut ipse possit evadere? Si) volet justus esse, non faciet. VII. D 4 (a) De Offic. III. 81. 82. (b) Fragm. L. III. de Republ. 56 CAPUT OCTAVUM. VII. M. Attilius (a) Regulus, cum consul iterum in Africa ex insidiis captus esset, duce Xantippo Lacedaemonio, juratus missus est ad Senatum, ut, nisi redditi essent Pœnis captivi nobiles quidam, rediret ipse Carthaginem. Is cum Romam venisset, utilitatis speciem videbat: sed eam, ut res declarat, falsam judicavit: quae erat talis: manere in patria, esse domi suae cum uxore, cum liberis; quam calamitatem accepisset in bello, communem fortunae bellicae judicantem, tenere consularis dignitatis gradum: quis haec neget esse utilia? Quid censes? Magnitudo animi, & fortitudo negat. An locupletiores quaeris auctores? Harum enim est virtutum proprium, nil extimescere, omnia humana despicere; nihil, quod homini accidere possit, intolerandum putare. Itaque quid fecit? In Senatum venit: mandata exposuit: sententiam ne diceret, recusavit: quamdiu jurejurando hostium teneretur, non esse se senatorem. Atque illud etiam (o stultum hominem, dixerit quispiam, & repugnantem utilitati suae!) reddi captivos, negavit esse utile: illos enim adolescentes esse, & bonos duces, se jam confectum senectute. Cujus cum valuisset auctoritas, captivi retenti sunt: ipse Carthaginem rediit: neque eum caritas patriae retinuit, nec suorum Neque (a) Offic. III. 99. & 100. DE PROBITATE 57 Neque vero tum ignorabat, se ad crudelissimum hostem, & ad exquisita supplicia proficisci: sed jusjurandum conservandum putabat. Itaque tum, cum vigilando necabatur, erat in meliore causa, quam si domi senex captivus, perjurus consularis remansisset. VIII. Cum (a) Rex Pyrrhus populo Romano bellum ultro intulisset, cumque de imperio certamen esset cum rege generoso, ac potente; perfuga ab eo venit in castra Fabricii, eique est pollicitus, si praemium sibi proposuisset, se, ut clam venisset sic clam in Pyrrhi castra rediturum, & eum veneno necaturum. Hunc Fabricius reducendum curavit ad Pyrrhum: idque factum ejus a Senatu laudatum est. Atqui si speciem utilitatis, opinionemque quaerimus; magnum illud bellum perfuga unus, & gravem adversarium imperii sustulisset: sed magnum dedecus, & flagitium; quicum laudis certamen fuisset, eum non virtute, sed scelere superatum. IX. Quæro, quam vim (b) habeat libra illa Critolai: qui cum in alteram lancem animi bona imponat, in alteram corporis. & externa; tantum propendere illam boni lancem putet, ut terram, & maria deprimat. CAPUT D 5 (a) De Offic. III. 86. (b) Tuse. V. 51 58 CAPUT NONUM. DE AMICITIA. Qua (a) quidem (Amicitia) haud scio, an, excepta sapientia, quidquam melius homini sit a Deo immortali datum. Divitias alii praeponunt, bonam alii valetudinem, alii potentiam; alii honores, multi etiam voluptates. Belluarum hoc quidem extremum est: illa autem superiora, caduca, & incerta, posita non tam in nostris consiliis, quam in fortunae temeritate. Qui autem in virtute summum bonum ponunt, praeclare illi quidem: sed haec ipsa virtus amicitiam & gignit, & continet: nec sine virtute amicitia esse ullo pacto potest. Jam virtutem ex consuetudine vitae, sermonisque nostri interpretemar: nec metiamur eam, ut quidam indocti, verborum mag nificentia: virosque bonos eos, qui habentur, numeremus, Paulos, Catones, Gallos, Scipiones, Philos. His communis vita contenta est. Eos autem omittamus, qui omnino nusquam reperiuntur. Tales (a) De Amicitia N. 20. DE AMICITIA. Tales igitur inter viros amicitia tantas opportunitates habet, quantas vix queo dicere. Principio, cui potest esse vita vitalis, ut ait Ennius, qui non in amici mutua benevolentia conquiescat? Quid dulcius, quam habere, quicum omnia audeas sic loqui, ut tecum? Quis esset tantus fructus in prosperis rebus, nisi haberes, qui illis aeque, ac tu ipse, ganderet? Adversas vero ferre difficile esset sine eo, qui illas gravius etiam, quam tu, ferret. Denique caeterae res, quae expetuntur, opportunae sunt singulae rebus fere singulis: divitiæ, ut utare: opes, ut colare: honores, ut laudere: voluptates, ut gaudeas: valetudo, ut dolore careas, & muneribus fungare corporis. Amicitia res plurimas continet: quoquo te verteris, praesto est: nullo loco excluditur: nunquam intempestiva, nunquam molesta est. Itaque non aqua, non igni, ut ajunt, pluribus locis utimur, quam amicitia. Neque ego nunc de vulgari, aut de mediocri, (quae tamen ipsa & delectat, & prodest) sed de vera & perfecta loquor, qualis eorum, qui pauci nominantur, fuit. Nam & secundas res splendidiores facit amicitia, & adversas partiens, communicansque, CAPUT NONUM. que, leviores. Cumque plurimas, & maximas commoditates amicitia contineat, tum illa nimirum praestat omnibus, quod bona spe praelucet in posterum, nec debilitari animos, aut cadere patitur. Verum etiam amicum qui intuetur, tanquam exemplar aliquod intuetur sui. Quocirca & absentes adsunt, & egentes abundant, & imbecilles valent, &, quod difficilius dictu est, mortui vivunt: tantus eos honos, memoria, desiderium prosequitur amicorum. Ex quo illorum beata mors videtur: horum vita laudabilis. II. Sæpissime (a) mihi de amicitia cogitanti, maxime illud considerandum videri solet: num propter imbecillitatem, atque inopiam desiderata sit amicitia; ut dandis, recipiendisque meritis, quod quisque minus per se ipse posset, id acciperet ab alio, vicissimque redderet? an esset hoc quidem proprium amicitiae; sed antiquior, & pulchrior, & magis a natura ipsa profecta alia causa? Amor enim (ex quo amicitia nominata) princeps est ad benevolentiam conjungendam. Nam utilitates quidem etiam ab iis percipiuntur saepe, qui simulatione ami(a) De Amicitia. N. 26. &c. DE AMICITIA. amicitiae coluntur, & observantur causa temporis. In amicitia autem nihil fictum, nihil simulatum; &, quidquid in ea est, id est verum, & voluntarium. Quapropter a natura mihi videtur potius, quam ab indigentia orta amicitia, & applicatione magis animi cum quodam sensu amandi, quam cogitatione, quantum illa res utilitatis esset habitura. Quod quidem quale sit, etiam in bestiis quibusdam animadverti potest: quae ex se natos ita amant ad quoddam tempus, & ab eis ita amantur, ut facile earum sensus appareat. Quod in homine multo est evidentius. Primum ex ea caritate, quae est inter natos, & parentes: quae dirimi, nisi detestabili scelere, non potest. Deinde, cum similis sensus existit amoris, si aliquem nacti sumus, cujus cum moribus, & natura congruamus, quod fin eo quasi lumen aliquod probitatis, & virtutis perspicere videamur. Nihil est enim amabilius virtute: nihil, quod magis alliciat homines ad diligendum: quippe cum propter virtutem, & probitatem eos etiam, quos nunquam vidimus, quodam modo diligamus. Quis est, qui C. Fabricii, M. Curii, non cum caritate aliqua, & benevolentia memoriam usurpet, quos nunquam viderit? Quis autem est, qui Tarquinium superbum, qui Sp. Cassium, Sp. Maelium non oderit Cum 62 CAPUT NONUM. Cum duobus ducibus, de imperio in Italia decertatum est, Pyrrho, & Annibale. Ab altero propter probitatem ejus, non nimis alienos animos habemus, alterum propter crudelitatem semper haec civitas oderit. Quod si tanta vis probitatis est, ut eam vel in eis, quos nunquam vidimus, vel, quod majus est, in hoste etiam diligamus: quid mirum, si animi hominum moveantur, cum eorum, quibuscum usu conjuncti esse possunt, virtutem, & bonitatem perspicere videantur? Quanquam confirmatur amor & beneficio accepto, & studio perspecto, & consuetudine adjuncta: quibus rebus ad illum primum motum animi, & amoris adhibitis, admirabilis quaedam exardescit benevolentiae magnitudo, quam siqui putant ab imbecillitate proficisci, ut sit, per quem quisque assequatur, quod desideret; humilem sane relinquunt, & minime generosum, ut ita dicam, ortum amicitiae, quam ex inopia, atque indigentia natam volunt. Quod si ita esset; ut quisque valetudinis minimum in se esse arbitraretur, ita ad amicitiam esset aptissimus: quod longe secus est. Ut enim quisque sibi plurimum confidit, & ut quisque maxime virtute, & sapientia sic munitus est, ut nullo egeat, suaque omnia in se ipso posita judicet: ita in amicitiis expetendis, colendisque maxime excellit. Quid enim DE AMICITIA. enim? Africanus erat indigens mei? Minime hercle. Ac ne ego quidem illius. Sed ego admiratione quadam virtutis ejus: ille vicissim opinione fortasse nonnulla, quam de meis moribus habebat, me dilexit. Auxit benevolentiam consuetudo. Sed quanquam utilitates multae, & magnae consecutae sunt, non sunt tamen ab earum spe causae dili gendi profect. Ut enim benefici, liberalesque sumus, non ut exigamus gratiam, (neque enim beneficium foeneramur) sed natura propensi ad liberalitatem sumus: sic amicitiam, non spe mercedis adducti, sed quod omnis ejus fructus in ipso amore inest, expetendam putamus. Ab iis, qui pecudum ritu ad voluptatem omnia referunt, longe dissentimus; nec mirum: nihil enim altum, nihil magnificum, ac divinum suspicere possunt, qui suas omnes cogitationes abjecerunt in rem tam humilem, tamque contemptam. Quamobrem hos quidem ab hoc sermone removeamus, ipsi autem intelligamus, natura gigni sensum diligendi. & benevolentiae caritatem, facta significatione probitatis: quam qui appetiverunt, applicant sese, & propius admovent, ut & ulu ejus, quem diligere coeperunt, fruantur, & moribus: sintque pares in amore, & aquales: propensioresque ad bene merendum, quam ad reposeendum. Atque haec inter cos CAPUT NONUM. 64 eos sit honesta certatio. Sic & utilitates ex amicitia maximae capientur: & erit ejus ortus a natura, quam ab imbecillitate, & gravior, & verior. Nam si utilitas amicitias conglutinaret, eadem commutata dissolvéret. Sed quia natura mutari non potest, idcirco verae amicitiae sempiternae sunt. III. Quibusdam, quos (a) audio sapientes habitos in Graecia, placuisse opinor mirabilia quaedam; sed nihil est, quod illi non persequantur suis argutiis: partim fugiendas esse nimias amicitias, ne necesse sit unum sollicitum esse pro pluribus: satis, superque esse sibi suarum cuique rerum curam: alienis nimis implicari molestum esse: commodissimum esse quam laxissimas habenas habere amicitiae; quas vel adducas, cum velis, vel remittas. Caput enim esse ad beate vivendum, securitatem; qua frui non possit animus, si tanquam parturiat unus pro pluribus. Alios autem dicere ajunt multo etiam inhumanius (quem locum breviter perstrinxi paulo ante) praesidii adjumentique causa, non benevolentiae, neque caritatis, amicitias esse expetendas. Itaque ut quisque minimum firmitatis habeat, minimumque viEx rium, ita amicitias appetere maxime. (a) De amicitia 45. DE AMICITIA. eo fieri, ut mulierculae magis amicitiarum praesidia quaerant, quam viri: & inopes, quam opulenti; & calamitosi, quam ii, qui putantur beati. O praeclaram sapientiam! solem enim e mundo tollere videntur, qui amicitiam vita tollunt: qua a Deo immortali nihil melius habemus, nihil jucundius. IV. Non ergo (a) erunt homines deliciis diffluentes audiendi, si quando de amicitia, quam nec usu, nec ratione habent cognitam, disputabunt. Nam quis est, pro Deûm fidem, atque hominum! qui velit, ut neque diligat quenquam, nec ipse ab ullo diligatur, circumfluere omnibus copiis, atque in omnium rerum abundantia vivere? Haec enim est tyrannorum vita; in qua nimirum nulla fides, nulla caritas, nulla stabilis benevolentiae potest esse fiducia; omnia semper suspecta, atque sollicita: nullus locus amicitiae. Quis enim eum diligat, quem metuit, aut eum, a quo se metui putat? Coluntur tamen simulatione ad tempus. Quod si forte (ut fit plerumque) ceciderint; tum intelligitur, quam fuerint inopes amicorum. Quod (a) De Amicitia. 52. CAPUT NONUM. 66 Quod Tarquinium dixisse ferunt, tum exulantem se intellexisse, quos fidos amicos habuisset, quos infidos, cum jam neutris gratiam referre posset. Quanquam miror, illa superbia & importunitate si quemquam habere potuit. Atque ut hujus, quem dixi, mores veros amicos parare non potuere: sic multorum opes praepotentium excludunt amicitias fideles. Non enim solum ipsa for tuna caeca est, sed eos etiam plerumque efficit caecos, quos amplexa est. Itaque efferuntur illi fere fastidio & contumacia: neque quidquam insipiente fortunato intolerabilius fieri potest. Atque hoc quidem videre licet, eos, qui antea commodis fuerunt moribus, imperio, potestate, rebus prospe ris immutari, spernique ab iis veteres amicitias, indulgeri novis. Quid autem stultius, quam, cum plu rimum copiis, facultatibus, opibus possint, caetera parare, quae parantur pecunia, equos, famulos, vestem egregiam, vasa pretiosa: amicos non parare, optimam & pulcherrimam vitae, ut ita dicam, supellectilem? Etenim cætera cum parant, cui parant, neſciunt, nec cujus causa laborent. Ejus enim est istorum quidque, qui vincit viribus: amicitiarum sua culque permanet stabilis, & certa possessio: ut, etiam si illa maneant, quae sunt quasi dona fortunae, tamen vita inculta DE AMICITIA. inculta & deserta ab amicis non possit esse jucunda. V. Constituendi (a) sunt, qui sint in amicitia fines, & quasi termini diligendi: de quibus tres video sententias ferri; quarum nullam probo. Unam, ut eodem modo erga amicum affecti simus, quo erga nosmetipsos. Alteram, ut nostra in amicos benevolentia illorum erga nos benevolentiae pariter aequaliterque respondeat. Tertiam, ut quanti quisque se ipse facit, tanti fiat ab amicis. Harum trium sententiarum nulli prorsus assentior. Nec enim illa prima vera est put, quemadmodum in se quisque, sic in amicum sit animatus. Quam multa enim, quae nostra causa nunquam faceremus, facimus causa amicorum? Precari ab indigno, supplicare: tum acerbius in aliquem invehi, insectarique vehementius: quae in nostris rebus non satis honeste, in amicorum fiunt honestissime. Multae quoque res sunt, in quibus de suis commodis viri boni multa detrahunt, detrahique patiuntur, ut iis amici potius, quam ipsi fruantur. Altera sententia est, quae definit amicitiam paribus officiis & voluntatibus. Hoc quidem est nimis exigue, & exiliter ad calculos vocare amicitiam, ut par sit ratio acceptorum & datorum. DiviE 2 (a) De amicitia 56. &c. CAPUT NONUM. Divitior mihi, & affluentior videtur. esse vera amicitia; nec observare restricte, ne plus reddat, quam acceperit. Neque enim verendum est, ne quid excidat, aut ne quid in terram defluat, aut ne plus aequo quid in amicitiam congeratur. Tertius vero ille finis deterrimus, ut quanti quisque se ipse faciat, tanti fiat ab amicis. Saepe enim in quibusdam, aut ani inus abjectior est, nut spes amplificanda fortunae fractior. Non est igitur amici, talem esse in eum, qualis ille in se est: sed potius eniti, & efficere, ut amici jacentem animum excitet, inducatque in spem, cogi tationemque meliorem. Alius igitur finis verae amicitiae constituendus est, si prius, quid maxime re prehendere Scipio solitus sit, edixero. Negabat ullam vocem inimicitiorem amicitiae potuisse reperiri, quam ejus, qui dixisset, ita amare oportere, ut, si aliquando esset osurus Nec vero se adduci posse, ut hoc, quemadmodum putaretur, a Biante esse dictum cre deret, qui sapiens habitus esset unus septem: sed impuri cujusdam aut ambitiosi omnia ad suam potentiam revocantis esse sententiam. Quonam enim modo quisquam simicus esse poterit, cui se putabit inimieum esse posse? Quin etiam necesse erit cupere, & optare, ut quam saepissime peccer . DE AMICITIA. cet amicus, quo plures det sibi tanquam ansas ad reprehendendum: rursum autem recte factis, commodisque amicorum necesse erit angi, dolere, invidere. Quare hoc quidem praeceptum, cujuscunque est, ad tollendam amicitiam valet. Illud potius praecipiendum fuit, ut cam diligentiam adhiberemus in amicitiis comparandis, ut nequando amate inciperemus eum, quem aliquando odisse possemus. Quin etiam, si minus felices in deligendo fuissemus, ferendum id Scipio potius, quam inimicitiarum tempus cogitandum putabat. His igitur finibus utendum arbitror, ut cum emendati mores amicorum sint, tum sit inter eos omnium rerum, consiliorum, voluntatum sine ulla exceptione communitas: ut etiam, si qua fortuna acciderit, ut minus justae amicorum voluntates adjuvandae sint, in quibus eorum aut caput agatur, aut fama, declinandum sit de via, modo ne summa turpitudo sequatur. Est enim, quatenus amicitiae dari venia possit. VI. Sunt firmi (a) & stabiles, & cujus generis est constantes eligendi, magna penuria: & judicare difficile est sane, nisi expertum. Experiendum autem est E 3 (a) De Amicitia 62. CAPUT NONUM. 70 in ipsa amicitia. Ita præcurrit amicitia judicium, tollitque experiendi potestatem. Est igitur prudentis sustinere, ut currum, sic impetum benevolentiae: quo utamur quasi equis tentatis, sic amicitiis, aliqua parte periclitatis moribus amicorum. Quidam saepe in parva pecunia perspiciuntur, quam sint leves; squidam, quos parva movere non potuit, cognoscuntur in magna. Sin vero erunt aliqui reperti, qui pecuniam praeferre amicitiae sordidum existiment: ubi eos inveniemus, qui honores, magistratus, imperia, potestates, opes amicitiae non anteponent? ut, cum ex altera parte proposita haec sint, ex altera jus amicitiæ; non multo illa malint? imbecilla enim natura est, ad contemnendam potentiam: quam etiamsi neglecta amicitia consecuti sunt, excusatum iri se arbitrantur; quia non sine magna causa sit neglecta amicitia. Itaque verae amicitiae difficillime reperiuntur in iis, qui in honoribus, re que publica versantur. Ubi enim istum invenias, qui honorem amici anteponat suo? VII. Est etiam (a) quasi quaedam calamitas in amicitiis dimittendis nonnunc quam necessaria: jam enim a sapientum familiaritatibus ad vulgares amicitias oratio nostra (a) De amicitia 76. DE AMICITIA. nostra delabitur. Erumpunt sæpe vitia amicorum cum in ipsos amicos, tum in alienos; quorum tamen ad amicos redundet infamia. Tales igitur amicitiae sunt remissione usus eluendae, &, (ut Catonem dicere audivi) diffuendae magis, quam discindendae: nisi quaedam admodum intolerabilis injuria exarterit, ut neque rectum, neque honestum sit, neque fieri possit, ut non statim alienatio, disjunctioque facienda sit. VIII. Plerique (a) perverse, ne dicam impudenter, amicum habere talem volunt, quales ipsi esse non possunt: quaeque ipsi non tribuunt amicis, haec ab iis desiderant. Par est autem, primum ipsum esse virum bonum, tum alterum similem sui quaerere. In talibus ea, quam jam dudum tractamus, stabilitas amicitiae confirmari potest: cum homines benevolentia conjuncti, primum cupiditatibus iis, quibus caeteri serviunt, imperabunt: deinde aequitate, justitiaque gaudebunt, omniaque alter pro altero suscipiet: neque quidquam tinquam, nisi honestum, & rectum alter ab altero postulabit: neque solum colent inter se, ac diligent, sed etiam verebuntur. Nam maximum ornamentum amicitiae tollit, qui ex ea tollit verecundiam. Itaque E 4 (a) De amicitia 82. CAPUT NONUM. in iis perniciosus est error, qui existimant, libidinum, peccatorumque omnium patere in amicitia licentiam. Virtutum amicitia adjutrix a natura data est, non vitiorum comes. IX. Una est (a) amicitia in rebus humanis: de cujus utilitate omnes uno ore consentiunt. Quanquam a multis ipsa virtus contemnitur, & venditatio quaedam, atque ostentatio esse dicitur: multi divitias despiciunt, quos parvo contentos tenuis victus, cultusque delectat; honores vero, quorum cupiditate quidam inflammantur, quam multi ita contemnunt, ut nihil inanius, nihil levius esse existiment: itemque caetera, quae quibusdam admirabilia videntur, permulti sunt, qui pro nihilo putent. De amicitia omnes ad unum idem sentiunt: & ii, qui ad rempublicam se contulerunt: & ii, qui rerum cognitione doctrinaque delectantur: & ii, qui suum negotium gerunt otiosi: postremo ii, qui se totos tradiderunt voluptatibus, sine amicitia vitam esse nullam sentiunt, si modo velint aliqua ex parte liberaliter vivere. Serpit enim nescio, quomodo per omnium vitam amicitia, nec ullam aetatis degendae rationem patitur esse expertem sui. Quin etiam si quis ea asperitate est, & immanitate natura, (a) De Amicitia 86. 73 DE AMICITIA. ræ, congressus ut hominum fugiat, atque oderit, qualem fuisse Athenis Timonem, nescio, quem accepimus: tamen is pati non possit, ut non acquirat aliquem, apud quem evomat virus acerbitatis suae. Atque hoc maxime judicaretur, si quid tale posset contingere, ut aliquis nos Deus ex hac hominum frequentia tolleret, & in solitudine uspiam collocaret, atque ibi suppeditans omnium rerum, quas natura desiderat, abundantiam, & copiam; hominis omnino adspiciendi potestatem eriperet. Quis tam esset ferreus, qui eam vitam ferre posset, cuique non auferret fructum voluptatum omnium solitudo? — X. Cujus (a) aures veritati clausae sunt, ut ab amico verum audire nequeat, hujus salus desperanda est. Scitum est enim illud Catonis: multo melius de quibusdam acerbos inimicos mercri, quam eos amicos, qui dulces videguntur: illos verum saepe dicere, hos nunquam. Atque illud absurdum est, quod ii, qui monentur, eam molestiam, quam debent capere, non capiunt: eam capiund, qua debent vacare. Peccasse enim se non anguntur, objurgari moleste ferunt: quod contra oportebat, delicto dolere, correctione gaudere. Ut E 5 (a) De Amicitia. 90. 74 CAPUT NONUM. Ut igitur & monere, & moneri proprium est verae amicitiae: & alterum libere facere, non aspere; alterum patienter accipere, non repugnanter: sic habendum est, nullam in amicitiis pestem esse majorem, quam adulationem, blanditiam, assentationem. Quamvis enim multis nominibus est hoc vitium notandum levium hominum, atque fallacium, ad voluptatem loquentium omnia, nihil ad veritatem. Cum autem omnium rerum simulatio est vitiosa (tollit enim judicium veri, idque adulterat) tum amicitiae repugnat maxime: delet enim veritatem, sine qua nomen amicitiæ valere non potest. Nam cum amicitiæ vis sit in eo, ut unus quasi animus siat ex pluribus: qui id sieri poterit, si ne in uno quidem quoque unus animus erit, idemque semper; sed varius, commutabilis, multiplex? Quid senim potest esse tam flexibile, tam devium, quam animus ejus, qui ad alterius non modo sensum, ac voluntatem, sed etiam vultum, atque nutum convertitur? Negat quis? nego. Ait? aio. Postremo imperavi egomet mihi, omnia assentari, ut ait idem Terentius: sed ille sub Gnathonis persona: quod amici genus adhibere omnino levitatis est. Multi autem Gnathonum similes, cum sint loco, fortuna, sama superiores: horum est assentatio molesta, cum ad vanitatem accessit authoritas. Secerni autem blandus amicus DE AMICITIA. 75 amicus a vero, & internosci tam potest adhibita diligentia, quam omnia fucata, & simulata a sinceris, atque veris. CAPUT DECIMUM. DE JUSTITIA I. Justitiæ (a) primum munus est, ut ne cui quis noceat, nisi lacessitus injuria; deinde ut communibus pro communibus utatur, privatis autem ut suis. Sunt autem privata nulla natura, sed aut veteri occupatione, ut qui quondam in vacua venerunt, aut victoria, ut qui bello potiti sunt; aut lege; aut pactione, conditione, sorte. Ex quo fit, ut ager Arpinas Arpinatum dicatur, Iusculanus Tusculanorum: similisque est privatarum possessionum descriptio. Ex quo, quia suum cujusque fit eorum, quae natura fuerant communia, quod cuique obtigit, id quisque teneat. Eo siquis sibi plus aequo appetet, violabit jus humanae societatis. Sed quoniam (ut praeclare scriptum est a Platone) non nobis solum nati sumus; sed ortus nostri partem patria, partem parentes vendicant, partem amici: atque ut placet Stoicis, quae in terris gignuntur, in usum hominum omnia creari; homines autem hominum (a) De Offic. 1. 20. 76 CAPUT DECIMUM. minum causa esse generatos, ut ipsi inter se aliis alii prodesse possent: in hoc naturam debemus ducem sequi, & communes utilitates in medium afferre mutatione officiorum, dando, accipiendo; tum artibus, tum opera, tum facultatibus devincire hominum inter homines societatem. Fundamentum autem justitiae est fides, id est, dictorum, conventorumque constantia, & veritas. II. Facile (a) quod cujusque temporis officium sit, poterimus, nisi nosmetipsos valde amabimus, judicare: est enim difficilis cura rerum alienarum, quanquam Terentianus ille Chremes humani nihil a se alienum putat. Sed tamen quia magis ea percipimus, atque sentimus, quae nobis ipsis aut prospera, aut adversa eveniunt, quam illa, quae cæteris, quæ quasi longo intervallo interjecto videmus; aliter de illis, ac de nobis judicamus. Quo circa bene praecipiunt, qui vetant quidquam agere, quod dubites, aequum sit, an iniquum: aequitas enim lucet ipsa per se; dubitatio autem cogitationem significat injuriæ. Sed incidunt saepe tempora, cum ea, quae maxime videntur digna esse justo homine, eoque, quem virum bonum diximus, commutantur, fiuntque contraria, ut non reddere depositum, etiam ne furioso promissum. (a) De Offic. I. 29. DE JUSTITIA. 77 sum facere, quaeque pertinent ad veritatem, & ad fidem, ea negare interdum, & non servare sit justum. Referri enim decet ad ea, quae proposui in principio fundamenta justitiæ. Primum ut ne cui noceatur, deinde ut communi utilitati serviatur. Ea cum tempora commutantur, commutatur officium, ut non semper sit idem: potest enim accidere promissum aliquod, & conventum, ut id effici sit inutile vel ei, cui promissum sit, vel ei, qui promiserit. Nam si (ut in fabulis est) Neptunus, quod Theseo promiserat, non fecisset, Theseus filio Hippolyto non esset orbatus. Ex tribus enim optatis (ut scribitur) hoc erat tertium, quod de Hippolyti interitu iratus optavit, quo impetrato in maximos luctus incidit. Nec promissa igitur servanda sunt ea, quae sint iis, quibus promiseris, inutilia, nec si plus tibi noceant, quam illi prosint, cui quidem promiseris. Contra officium est, majus damnum anteponi minori, ut si constitueris, te cuipiam advocatum in rem praesentem esse venturum: etque interim graviter aegrotare filius coeperit, non sit contra officium, non facere, quod dixeris; magisque ille, cui promissum sit, ab officio discedat, si se destitutum queratur. Jam illis promissis non standum esse, quis non videt, quae coactus quis metu, aut deceptus dolo promiserit? Quae quidem pleraque jure Praetorio liberantur, non nulla legibus. III. 78 CAPUT DECIMUM. III. Existunt (a) etiam injuriae saepe calumnia quadam, & nimis callida, sed malitiosa juris interpretatione. Ex quo illud: summum jus, summa injuria, factum est jam tritum sermone proverbium. Quo in genere etiam in republica multa peccantur, ut ille, qui, cum triginta dierum essent cum hoste pactae induciæ; noctu populabatur agros, quod dierum essent pactae, non noctium induciae. IV. Sunt (b) quaedam officia etiam adversus eos servanda a quibus injuriam acceperis: est enim ulciscendi, & puniendi modus. Atque haud scio, an satis sit eum, qui lacessierit, injuriae suae poenitere, ut & ipse ne quid tale committat, & cæteri sint ad injuriam tardiores. V. Meminerimus (c) etiam adversus infimos justitiam esse servandam. Est autem infima conditio, & fortuna servorum, quibus non male praecipiunt, qui ita jubent uti, ut mercenariis ad operam exigendam, & justa praebenda. Cum autem duobus modis: id est, aut vi, aut fraude fiat injuria; fraus quasi vulpeculae: vis leonis videtur. Utrumque ab homine alienissimum eſt: (a) De Off. I. 33. (b) Ibidem. (c) De Offi. I. 41. DE JUSTITIA. 79 est: sed fraus odio digna majore. Totius autem injustitiæ nulla capitalior eſt, quam eorum, qui tum, cum maxime fallunt, id tamen agunt, ut viri boni esse videantur. VI. Beneficentia, (a) & liberalitate nihil est naturae hominis accommodatius. Sed habet multas cautiones: videndum est enim, ...., ne major benignitas sit, quam facultates: quod qui benign niores esse volunt, quam res patitur, primum in eo peccant, quod injuriosi sint in proximos. Quas enim copias his & suppeditari aequius est, & relinqui, eas transferunt ad alienos. Inest autem in tali liberalitate cupiditas rapiendi plerumque, & auferendi per injuriam; ut ad largiendum suppetant copiae. Videre etiam licet plerosque non tam natura liberales, quam quadam gloria ductos, ut benefici videantur, facere multa, quae proficisci ab ostentatione magis, quam a voluntate videantur. Talis autem simulatio vanitati est conjunctior, quam aut liberalitati, aut honestati. VII. Etiam (b) solitario homini atque in agro vitam agenti opinio justitiae necessaria est: eoque etiam magis, quod si eam Nullis non habebunt, injusti habebuntur. prae(a) De Offic. I. 42. & 44. (b) De Offi. II. 39. & 40. CAPUT DECIMUM. 80 praesidiis septi multis afficientur injuriis. Atque his etiam, qui vendunt, emunt, conducunt, locant, contrahendisque negotiis implicantur, justitia ad rem gerendam necessaria est. Cujus tanta vis est, ut nec illi quidem, qui maleficio & scelere pascuntur, possint sine ulla particula justitiae vivere. Nam qui eorum cuipiam, qui una latrocinantur, furatur aliquid, aut eripit, is sibi ne in latrocinio quidem relinquit locum; ille autem, qui Archipirata dicitur, nisi aequabiliter praedam dispertiat, aut occiditur a sociis, aut relinquitur. Quin etiam leges latronum esse dicuntur, quibus pareant, quas observent..... Cum igitur tanta vis justitiae sit, ut ea etiam latronum opes firmet, atque augeat; quantam ejus vim inter leges & judicia & instituta reipublicae fore putamus? VIII. (a) Qui rempublicam tuebuntur, imprimis operam dabunt, ut juris & judiciorum æquitate suum quisque teneat: & neque tenuiores, propter imbecillitatem circumveniantur; neque locupletibus ad sua vel tuenda, vel recuperanda obsit invidia. CAPUT (a) De Offic. II. 85. CAPUT UNDECIMUM. 26 FORTITUDINE I. Probe definitur (a) a Stoicis fortitudo, cum eam virtutem esse dicunt propugnantem pro aequitate. Quocirca nemo, qui fortitudinis gloriam consecutus est, insidiis, & malitia laudem est adeptus. Nihil enim honestum esse potest, quod justitia vacat. Praeclarum igitur Platonis illud: non solum, inquit, scientia, quae est remota ab justitia, calliditas potius, quam sapientia est appellanda, verum etiam animus paratus ad periculum, si sua cupiditate, non utilitate communi impellitur, audaciae potius nomen habeat, quam fortitudinis. Itaque viros fortes, & magnanimos, & simplices, veritatis amicos, minimeque fallaces esse volumus. II. Fortis (b) vero animi, & constantis est, non perturbari in rebus asperis; nec tumultuantem de gradu dejici, ut dicitur: sed praesentis animi uti consilio; nec a ratione discedere, quanquam hoc animi, illud etiam ingenii magni est: praecipere cogitatione futura; & aliquando ante constituere, (a) De Offic. I. 62. (b) De Off. I. 68 82 CAPUT UNDECIMUM. stituere, quid accidere possit in utramque partem. III. Nimirum haec est (a) illa praestans & divina sapientia, perceptas penitus & pertractatas humanas res habere; nihil admirari, cum acciderit, nihil ante, quam evenerit, non evenire posse arbitrari. Quam ob rem omnes, cum secundae res sunt maxume, tum maxime Meditari secum oportet, quo pacto adversam æruninam ferant: Pericula, damna, exilia peregre rediens semper cogitet, uxoris mortem, aut Aut filii peccatum, aut morbum filiae: Commnia esse haec, fieri posse: ut ne quid animo sit novum. Quidquid praeter spem eveniat, omne id, deputare, esse in lucro. Ergo hoc Terentius, (b) a Philosophia sumptum, cum tam commode dixerit; nos e quorum fontibus id haustum est, non & dicemus hoc melius, & constantius sentiemus? Hic est enim ille vultus semper idem, quem dicitur Xantippe praedicare solita in viro fuisse Socrate. IV. Pythagoras mihi sic diceret, (c) aut Socrates, aut Plato: quid jaces? Aut quid (a) Tusc. II. 30. (b) Phorm. Act. II, S, I, (c) Tusc. III, 36. DE FORTITUDINE. 83 quid mœres? Aut succumbis, cedisque fortunæ? Quæ ut pervellere te forsitan potuerit, & pungere, non potuerit certe vires frangere. Magna vis est virtutibus. Eas excita, si forte dormiunt. Jam tibi aderit princeps fortitudo; quae te animo tanto esse coget, ut omnia, quae possint homini evenire, contemnas & pro nihilo putes. Aderit temperantia, quae est eadem moderatio, a me quidem paulo ante appellata frugalitas; quae te turpiter & nequiter facere nihil patiatur. Quid est autem nequius, aut turpius effeminato viro? Ne Justitia quidem sinet ista facere; cui minimum esse videtur in hac causa loci: quae tamen ita dicet, dupliciter te esse injustum; cum & alienum appetas, qui, mortalis natus, conditionem postules immortalium; & graviter feras, te, quod utendum acceperis, reddidisse. Prudentiae vero quid respondebis, dicenti virtute se esse contentam, quo modo ad bene vivendum, sic & ad beate? Quae si extrinsecus religata pendeat, & non oriatur ex se: & rursus ad se revertatur, & omnia sua complexa nihil quaerat aliunde, non intelligo, cur aut verbis, tam vehementer ornanda, aut re tantopere expetenda videatur. V. Non est (a) consentaneum, qui metu non frangatur, cum frangi cupiditate: F 2 (a) De Oss. I. 68. 24 CAPUT UNDECIMUM. te: nec qui invictum se a labore praestitexit, vinci a voluptate. Quam ob rem & haec vitanda sunt: & pecuniae fugienda cupiditas. Nihil enim est tam angusti animi, tamque parvi, quam amare divitias. Nihil honestius, magnificentiusque, quam pecuniam contemnere, si non habeas: si habeas, ad beneficientiam, liberalitatemque conferre. Cavenda est etiam gloriae cupiditas, ut supra dixi. Eripit enim libertatem; pro qua magnanimis viris omnis debet esse contentio. ..... Vacandum autem est omni animi perturbatione, tum cupiditate & metu, tum etiam aegritudine, & voluptate animi, & iracundia, ut tranquillitas animi adsit, & securitas; quae afferat tum constantiam, tum etiam dignitatem. VI. Sunt igitur (a) domesticae fortitudines non inferiores militaribus, in quibus plus etiam, quam in his operae studiique ponendum est. Omnino enim illud honestum, quod ex animo excelso magnificoque quaerimus, animi efficitur, non corporis viribus. Exercendum tamen corpus, & ita afficiendum est, ut obedire consilio, rationique possit in exequendis negotiis, & in labore tolerando. VII. (a)Ibidem 78. 85 DE FORTITUDINE. VII. An vero (a) vir fortis nisi sto. machari coeperit, non potest fortis esse? Gladiatorum id quidem. . . . . . An fortitudo, nisi insanire coeperit, impetus suos non habet? Quid? Herculem. . . . iratumne censes conflixisse cum Erymanthio apro, ant leone Nemeco? An etiam Theseus Marathonii tauri cornua comprehendit iratus? Vide. ne fortitudo minime sit rabiosa, sitque iracundia tota levitatis. Neque enim est illa fortitudo, quae rationis expers est. Contemnendae sunt humanae res, negligenda mors est, patibiles & dolores, & labores putandi. Haec cum constituta sint judicio, atque sententia, tum est robusta illa & stabilis fortitudo, nisi forte, quae vehementer, acriter, animose fiunt, iracunde fieri suspicamur.... An est quidquam similius insaniae; quam ira quam bene Ennius dixit initium insaniae. Color, vox oculi, spiritus, impotentia dictorum, atque factorum quam partem habent sanitatis? Non igitur desiderat fortitudo advocatam iracundiam: satis est instructa, armata, parata per sese. Nam isto modo quidem licet dicere utilem vinolentiam ad fortitudinem, utilem etiam dementiam; quod & insani? & ebrii multa faciunt saepe vehementius. VIII. F 4 (a) Tusc. IV. 48. 86 CAPUT UNDECIMUM. VIII. Fortes (a) igitur & magnanimi sunt habendi, non qui faciunt, sed qui propulsant injuriam. Vera autem, & sapiens animi magnitudo, honestum illud, quod, maxime naturam sequitur, in factis positum, non in gloria judicat. Omnino fortis animus & magnus duabus rebus maxime cernitur: quarum una in rerum externarum despicientia ponitur: cum persuasum sit, nihil hominem, nisi quod honestum, decorumque sit, aut admirari, aut optare, aut expetere oportere: nullique neque homini, neque perturbationi animi, nec fortunae succumbere. Altera est res, ut, cum ita sis affectus animo, ut supra dixi: res geras magnas illas quidem, & maxime utiles, sed vehementer arduas, plenasque laborum & periculorum; tum causa vitae, tum multarum rerum, quae ad vitam pertinent. CAPUT DUODECIMUM. DE MUNDI GONTEMPTV. I. Junquam (b) me Hercule ego neque 1. pecunias istorum, neque tecta magnifica, neque opes, neque imperia, neque cas, (a) de offic. I. 65. (b) paradoxo I. DE MUNDI CONTEMPTU. 82 eas, quibus maxime adstricti sunt, voluptates in bonis rebus, aut expetendis esse duxi: quippe cum viderem, rebus his circumfluentes, ea tamen desiderare maxime, quibus abundarent. Neque enim expletur unquam, nec satiatur cupiditatis sitis: neque solum ea, quae habent, libidine augendi cruciantur, sed etiam amittendi metu. In quo equidem continentissimorum hominum majorum nostrorum saepe requiro prudentiam, qui hæc imbecilla, & commutabilia pecuniae membra, verbo bona putaverunt appellanda, cum re, & factis aliter judicavissent. Potestne bonum alicui malo esse? Aut potest quisquam in abundantia bonorum ipse esse non bonus? Atqui ista omnia talia videmus, ut etiam improbi habeant, & obsint probis. Quamobrem licet irrideat, si quis vult, plus apud me tamen vera ratio valebit, quam vulgi opinio. Neque ego unquam bona perdidisse dicam, si quis pecus, aut supellectilem amiserit: neque non saepe laudabo sapientem illum, Biantem, ut opinor, qui numeratur inter septem sapientes; cujus cum patriam Prienen cepisset hostis, caeterique ita fugerent, ut multa de suis rebus secum asportarent; cum esset admonitus a quodam, ut idem ipse faceret. Ego vero, inquit, facio; Nam omnia mea porto mecum. Ille haec ludibria fortunae, ne, sua quidem putavit, quae nos appellamus etiam bona. Quid est igitur F 4 88 CAPUT DUODECIMUM. igitur, quaeret aliquis, bonum? Quod rectum honestum, & cum virtute est, id solum opinor bonum. II. An Scythes Anacharsis (a) potuit pro nihilo pecuniam ducere, nostrates Philosophi facere non potuerunt? Illius epistola fertur his verbis: Anacharsis Harnoni salutem. Mihi amictus est scythicum tegmen, calciamentum solorum callum, cubile terra, pulpamentum sames: lacte, caseo, carne vescor. Quare tu ad me quietum licet venias. Muncra autem ista, quibus es delectatus, vel civibus tuis, vel Diis immortalibus dona. Omnes fere Philosophi omnium disciplinarum, nisi quos a recta ratione natura detorsisset vitiosa, hoc eodem animo esse potuerunt. III. Est (b) præclara epistola Platonis ad Dionis propinquos, in qua scriptum est his verbis: Quo cum venissem, vita illa beata, quae ferebatur, plena Italicarum, Syracusanarumque mensarum, nullo modo mihi placuit. Bis in die saturum fieri, nec unquam pernoctare solum, caeteraque, quae comitantur huic vitae, in qua sapiens nemo efficitur unquam, moderatus vero multo minus. Quae enim natura tam mirabiliter temperari potest? Quomodo (a) Tusc. V. 90. (b) Ibidem 100. DE MUNDI CONTEMPTU. 85 modo igitur jucunda vita potest esse, a qua absit prudentia? absit moderatio? Ex quo Sardanapali, opulentissimi Syriae regis error agnoscitur, qui incidi jussit in busto: Hccc habeo, quae edi, quaeque exsaturata libido Hausit: at illa jacent multa, & praeclara relia. Quid aliud, inquit Aristoteles, in bovis, non in regis sepulcro inscriberes? Hæc habere se mortuum dicit, quae ne vivus quidem diutius habebat, quam fruebatur. IV. Quæ est ista (a) in commemoranda pecunia tua tam insolens ostentatio? Solusne tu dives? Prô Deum immortalem! egone me audivisse aliquid & didicisse non gaudeam? Solusne tu dives? Quid si ne dives quidem? Quid si pauper etiam? Quem enim intelligimus divitem, aut hoc verbum in quo homine ponimus? Opinor in eo, cui tanta possessio est, ut ad liberaliter vivendum facile contentus sit: qui nihil quaerat, nihil appetat, nihil optet amplius. Animus, oportet, tuus se judicet divitem, non hominum sermo, neque possessiones tuae: nihil sibi deesse putet, nihil curet amplius. Satiatus es, aut contentus etiam pecunia? concedo; dives es. Sin autem propter aviditatem (a) Parad. VI. 90 CAPUT DUODECIMUM. ditatem pecuniæ nullum quæstum turpem putas, cum isti ordini ne honestus quidem possit esse ullus: si quotidie fraudas, decipis, poscis, pacisceris, aufers, eripis: si socios spolias, aerarium expilas: si testamenta amicorum exspectas, aut ne exspectas quidem, atque ipse supponis: haec utrum abundantis, an egentis signa sunt? Animus hominis dives, non arca appellari solet. Quamvis illa sit plena, dum te inanem videbo, divitem non putabo. Etenim ex eo, quantum cuique satis est, metiuntur homines divitiarum modum. Filiam quis habet? Pecunia est opus. Duas? Majore. Plures? Majore etiam. Et si, ut ajunt, Danai quinquaginta sint filiae: tot dotes magnam requirunt pecuniam. Quantum enim cuique opus est, ad id accommodatur, ut ante dixi, divitiarum modus. Qui igitur non filias plures, sed innumerabiles cupiditates habet, quae brevi tempore maximas copias exhaurire possint; hunc quomodo ego ap pellabo divitem, cum ipse etiam egere se sentiat V. Themistocles (a) cum consuleretur, utrum bono viro pauperi, an minus probato diviti filiam collocaret: Ego vero, inquit, malo virum, qui pecunia egeat, quam pecuniam, quae viro. Sed corrupti mores, depra(a) De Offic. II. 71. DE MUNDI CONTEMPTU. 91 depravatique sunt admiratione divitiarum: quarum magnitudo quid ad unumquemque nostrum pertinet? Illum fortasse adjuvat, qui habet; ne id quidem semper. Sed fac juvare: potentior sane sit: honestier vero quomodo? Quod si etiam bonus erit vir, ne impediant divitiæ, quominus juvetur, modo ne adjuvent; sitque omne judicium, non quam locuples, sed qualis quisque sit. VI. Num (a) igitur ignobilitas, aut humilitas, aut etiam popularis offensio sapientem beatum esse prohibebit? Vide, ne plus commendatio in vulgus, & haec, quae expetitur, gloria molestiae habeat, quam voluptatis. Leviculus sane noster Demosthenes, qui illo susurro delectari se dicebat aquam ferentis mulierculae, ut mos in Graecia est, insusurrantisque alteri, hic est ille Demosthenes. Quid hoc levius? At quantus orator? Sed apud alios loqui videlicet didicerat, non multum ipse secum. Intelligendum est igitur nec gloriam popularem ipsam per se expetendam, nec ig nobilitatem extimescendam. VII. Sed mihi (b) ne diuturnum quidem quidquam videtur, in quo est-aliquid extremum. Cum enim id advenerit, tunc illud F 4 (a) Tusc. V 103. (b) De Senect. 69. 92. CAPUT DUODECIMUM. illud, quod praeterit, eslluxit: tantum remanet, quod virtute, & recte factis consecutus sis. Horae quidem cedunt, & dies & menses & anni, nec praeteritum tempus unquam revertitur, nec quid sequatur, sciri potest. Quod cuique tempus ad vivendum datur, eo debet esse contentus. Neque enim histrioni, ut placeat, peragenda fabula est, modo in quocunque fuerit actu, probetur: neque sapienti usque ad plaudite vivendum. Breve enim tempus aetatis satis longum ad bene, honesteque vivendum. Sin processeris longius, non magis dolendum est, quam agricolae dolent, praeterita verni temporis suavitate, aestatem, autumnumque venisse. VIII. Contemnamus igitur (a) omnes ineptias, quod enim levius huic levitati nomen imponam? totamque vim bene vivendi in animi robore, & magnitudine, & in omnium rerum humanarum contemtione, ac despicientia, & in omni virtute ponamus. Nam nunc quidem cogitationibus mollissimis effeminamur, ut, si ante mors adventet, quam Chaldaeorum promissa (vota nostra) consecuti sumus, spoliati magnis quibusdam bonis, illusi, destitutique videamur. CAPUT (a) Tusc. I. 95. 93 C CAPUT DECIMUM TFRTIUM. De MORTE I. Po simus (a) animo, ut borribilem illum diem aliis, nobis faustum puL temus; nihilque in malis ducamus, quod sit a Deo immortali, vel a natura, parente omnium, constitutum. Non enim temere nec fortuito sati, & creati sumus: sed profecto fuit quaedam vis, quae generi consuleret humano: nec id gigneret, aut aleret, quod, cum exantlavisset omnes labores, tum incideret in mortis malum sempiternum. Portum potius paratum nobis, & perfugium putemus: quo utinam velis passis pervehi liceat! sin reflantibus ventis rejiciemur, tamen eodem paulo tardius referamur necesse est. Quod autem omnibus necesse est, idne miserum esse uni potest? II. Non solum adversam (b) sed etiam funditus eversam fortunam fortiter ferre debemus, ut hoc saltem in maximis malis boni consequamur, ut mortem, quam etiam beati contemnere debebamus, ... nunc sic affecti, non modo contemnere debea mus, (a) Tusc. I. 118. (b) Epist. L. V. 21. 94 CAPUT DECIMUM TERTIUM. mus, sed etiam optare. Tu si me diligis, fruere illo otio, tibique persuade praeter culpam ac peccatum, quo semper caruisti & carebis, homini accidere nihil posse quod sit horribile, ac pertimescendum. III. Pellantur (a) istae ineptiæ pene aniles, ante tempus mori miserum esse. Quod tandem tempus? Naturæne? At ea quidem dedit usuram vitae, tanquam pecuniae, nulla praestituta die. Quid est igitur, quod querare, si repetit, cum vult? Ea enim conditione acceperas. Iidem, si puer parvus occidit, aequo animo ferendum putant: si vero in cunis, ne querendum quidem. Atqui ab hoc acerbius exigit natura, quod dederat. Nondum gustaverat, inquiunt, vitae suavitatem: hic autem jam sperabat magna, quibus frui coeperat. At id quidem ipsum in caeteris rebus melius putatur, aliquam partem, quam nullam, attingere; cur in vita secus? Quanquam non male ait Callimachus, multo saepius lacrymasse Priamum, quam Troilum. Eorum autem, qui exacta aetate moriuntur, fortuna laudatur. Cur? Nam, reor, nullis, si vita longior daretur, posset esse jucundior. Nihil est enim profecto homini prudentia dulcius: quam, ut caetera auferat, affert certe senectus. Quae vero aetas longa est? Aut (a) Tusc. I. 93. 95 DE MORTE. Aut quid omnino homini longum? Nonne modo pueros, modo adolescentes, in cursu, a tergo insequens, nec opinantes assecuta est senectus? Sed quia ultra nihil habemus, hoc longum ducimus. Omnia ista, perinde ut cuique data sunt, pro rata parte, aut longa aut brevia dicuntur. Apud Hypanim fluvium, qui ab Europae parte in Pontum influit, Aristoteles ait bestiolas quasdam nasci, quae unum diem vivant. Ex his igitur, hora octava quae mortua est, provecta aetate mortua est: quae vero occidente sole, decrepita, eo magis, si etiam solstitiali die. Confer nostram longissimam aetatem cum aeternitate: in eadem propemodum brevitate, qua illae bestiolae, repericmur. IV. Vetat dominans (a) ille in nobis Deus injustu hinc nos suo demigrare. Cum vero causam justam Deus ipse dederit, nae medius fidius vir sapiens laetus ex his tenebris in lucem illam excesserit: nec tamen illa vincula carceris ruperit; leges enim vetant. V. Solonis quidem (b) sapientis elogium est, quo se negat, velle suam mortem dolore amicorum, lamentisque vacare. Vult (a) Ibidem. 74. (b) De Senect. 73. 96 CAPUT DECIMUM TERTIUM. Vult se carum, credo, suis esse: sed haud scio, an melius Ennius: Nemo me lacrymis decoret, neque funera fletu faxit. Non esse lugendam mortem censet, quam immortalitas consequatur. Jam sensus moriendi, si aliquis esse potest, ad exiguum is tempus durat. Præsertim seni..... Sed hoc meditatum ab adolescentia esse debet, mortem ut negligamus, sine qua meditatione, tranquillo esse animo nemo potest. Moriendum enim certe est: & id incertum, an eo ipso die. VI. Sed profecto (a) mors tum aequissimo animo oppetitur, cum suis se laudibus vita occidens consolari potest. Nemo parum diu vixit, qui virtutis perfectae perfecto functus est munere.... Quare si ipsa ratio minus perficiet, ut mortem negligere possimus: at vita acta perficiat, ut satis superque vixisse videamur. VII. Quarta (b) restat causa, quae maxime angere, atque sollicitam habere nostram aetatem videtur, appropinquatio mortis, quae certe a senectute non potest longe abesse. O miserum senem, qui mortem contemnendam esse in tam longa aetate non viderit! Quanquam (a) Tusc. I. 109. (b) De Senectute 66. DE MORTE. 97 Quanquam quis est tam stultus, quamvis sit adolescens, cui sit exploratum, se ad vesperum esse victurum? Quin etiam aetas illa multo plures, quam nostra, mortis casus habet. Facilius in morbos incidunt adolescentes, gravius aegrotant, tristius curantur. Itaque pauci veniunt ad senectutem. VIII. At sperat (a) adolescens, diu se victurum; quod sperare idem senex non potest. Insipienter sperat. Quid enim stultius, quam incerta pro certis habere, falsa pro veris? Senex ne quod speret quidem habet. At est eo meliore conditione, quam adolescent: cum id, quod ille sperat, hic jam consecutus est. Ille vult diu vivere, hic diu vixit. IX. Tota (b) Philosophorum vita commentatio mortis est. Nam quid aliud agimus, cum a voluptate, id est a corpore, cum a re familiari, quae est ministra, & famula corporis, cum a republica, cum à negotio omni ſevocamus animum? Quid, inquam, tum agimus, nisi animum ad seipsum advocamus, secum esse cogimus, maximeque a corpore abducimus: secernere autem a corpore animum, nec quidquam aliud est, quam emori discere. Quare (a) Ibidem 68. (b) Tusc. I. 75. 98 CAPUT DECIMUM TERTIUM. Quare hoc commentemur, mihi crede, disjungamusque nos a corporibus, id est, consuescamus mori. Hoc &, dum erimus in terris, erit illi vitae coelesti simile: &, cum illuc ex his vinculis emissi feremur, minus tardabitur cursus animorum. CAPUT DECIMUM QUARTUM. DE BEATITATE. I. Neque (a) assentior iis, qui hæc nuper disserere coeperunt, cum corporibus simul animos interire, atque omnia morte deleri. Plus apud me antiquorum authoritas valet, vel nostrorum majorum, qui mortuis tam religiosa jura tribuerunt: quod non fecissent profecto, si nihil ad eos pertinere arbitrarentur: vel eorum, qui in hac terra fuerunt, magnamque Graeciam (quae nunc quidem deleta est, tum florebat) institutis, & praeceptis suis erudierunt: vel ejus, qui Apollinis oraculo sapientissimus est judicatus, qui non tum hoc, tum illud, ut in plerisque, sed idem dicebat semper, animos hominum esse divinos; iisque, cum e corpore excessissent; reditum in coelum patere, optimoque & justissimo cuique expeditissimum. II. (a) De Amic. 13. DE BEATITATE. 95 II. In animi (a) cognitione dubitare non possumus, nisi in physicis plane plumbei sumus, quin nihil sit animis admixtum, nihil concretum, nihil copulatum, nihil coagmentatum, nihil duplex, Quod cum ita sit, certe nec secerni, nec dividi, nec discerpi, nec distralu potest: nec interire igitur. Est enim interitus quasi discessus, & secretio, ac diremptus earum partium, quae ante interitum junctione aliqua tenebantur. His & talibus rationibus adductus Socrates, nec patronum quaesivit ad judicium capitis, nec judicibus supplex fuit: adhibuitque liberam contumaciam a magnitudine animi ductam, non a superbia; & supremo vitae die de hoc ipso multa disseruit: & paucis ante diebus, cum facile posset educi e custodia, noluit: & cum pene in manu iam mortiferum illud teneret poculum, locutus ita est, ut non ad mortem trudi, verum in coelum videretur ascendere. Ita enim censebat, itaque disseruit, duas esse vias, duplicesque cursus animorum e corpore excedentium. Nam qui se humanis vitiis contaminavissent, & se totos libidinibus dedissent, quibus caecati, velut domesticis vitiis, atque flagitiis se inquinavis. sent, vel in republica violanda fraudes inexpiabiles G 2 (a) Tusc. I. 71. 100 CAPUT DECIMUM QUARTUM. expiabiles concepissent, iis devium quoddam iter esse, seclusum a concilio Dei Qui autem se integros, castosque servavissent, quibusque fuisset minima cum corporibus contagio, seseque ab his semper sevocassent, essentque in corperibus humanis vitam imitati Dei: his ad illum, a quo essent profecti, reditum facile patêre. III. Quae est igitur ejus (Socratis a) oratio, qua facit eum Plato usum apud judices, jam morte multatum? Magna me, inquit, spes tenet judices, bene mihi evenire, quod mittar ad mortem. Necesse est enim, sit alterum de duobus, ut aut sensus omnino mors omnes auferat, aut in alium quendam locum ex his locis morte migretur. Quam ob rem sive sensus extinguitur, morsque ei somno similis est, qui nonnunquam etiam sine visis somniorum, placatissimam quietem offert. . . . . Quis me beatior? Sin vera sunt, quae dicuntur, migrationem esse mortem in cas oras, quas, qui e vita excesserunt, incolunt: id multo jam beatius est, te, cum ab iis, qui se judicum numero haberi volunt, evaseris, ad eos venire, qui vere judices appellentur;... convenireque eos, qui juste & cum fide vixerint. IV. (a) Ibidem 97. 101 DE BEATITATE. IV. Cum enim (a) de immortalitate animorum disputavisset, (Socrates) & jam moriendi tempus urgeret, rogatus a Critone, quemadmodum sepeliri vellet, multam vero, inquit, operam amici frustra consumpsi: Critoni enim nostro non persuasi, me hinc avolaturum, neque quidquam mei relicturum. Veruntamen Crito, si me assequi potueris, aut sicubi nactus eris; ut tibi videbitur, sepelito. Sed, mihi crede, nemo me vestrum, cum hinc excessero, consequetur. V. Si te forte hoc delectat (b) posse animos, cum e corporibus excesserint, in coelum, quasi in domicilium suum pervenire. . . . Auctoribus quidem ad istam sententiam, uti optimis possimus, quod in omnibus causis & debet, & solet valere plurimum; & primum quidem omni antiquitate, quae, quo propius aberat ab ortu, & divina progenie, hoc melius ea fortasse, quae erant vera, cernebat. Itaque unum illud erat insitum priscis illis, quos Cascos appellat Ennius, esse in morte sensum, neque excessu vitae sic deleri hominem, ut funditus interiret. Idque cum multis aliis rebus, tum e pontificio jure, & caeremoniis sepulcrorum intelligi licet: quas maximis ingeniis praediti nec tanta cura coluissent, G 5 (a) Ibidem 103. (b) Ibidem 24. & 26. 102 CAPUT DECIMUM QUARTUM. sent, nec violatas tam inexpiabili religione sanxissent, nisi haesisset in eorum mentibus, mortem non interitum esse, omnia tollentem, atque delentem, sed quandam quasi migrationem, commutationemque vitae. quae in claris viris, foeminisque dux in coelum soleret esse: in caeteris humi retineretur, & permaneret tamen. VI. Maximum vero argumentum (a) est, naturam ipsam de immortalitate animorum tacitam judicare, quod omnibus curae sunt, & maxime quidem, quae post mortem futura sint. Quid illud? Num dubitas, quin specimen naturae capi deceat ex optima quaque natura? Quae est igitur melior in hominum genere natura. quam eorum, qui se natos ad homines juvandos, tutandos, conservandos arbitrantur? Abut ad Superos Hercules: numquam abiisset, nisi, cum inter homines esset, eam sibi viam munivisset. Vetera jam ista, & religione omnium consecrata: quid in hac republica tot, tantosque viros ob rempublicam interfectos, cogitasse arbitramur? Iisdemne ut finibus nomen suum, quibus vita, terminaretur? Nemo unquam sine magna spe immortalitatis se pro patria offerret ad mortem. Licuit esse otioso Themistocli, licuit Epaminondae, licuit (ne & vetera & externa quaeram) mihi: sed nescio quo mo(a) Tusc. I. 31. 103 DE BEATITATE. do inhæret in mentibus quasi sæculorum quoddam augurium futurorum: idque in maximis ingeniis, altissimisque animis & existit maxime & apparet facillime. Quo quidem dempto, quis tam esset amens, qui semper in laboribus & periculis viveret? VII. Sed plurimi contra (a) nituntur animosque quasi capite damnatos morte multant. Neque aliud est quidquam, cur incredibilis his animorum videatur æternitas, nisi quod nequeunt, qualis animus sit vacens corpore, intelligere, & cogitatione comprehendere. Quasi vero intelligant, qualis sit in ipso corpore, quae conformatio, quae magnitudo, qui locus: ut, si jam possent in homine uno cerni omnia, quae nunc tecta sunt, casurusne in conspectum videatur animus, an tanta sit ejus tenuitas, ut fugiat aciem. Haec reputent isti, qui negant animum sine corpore se intelligere posse: videbunt, quem in ipso corpore intelligant. Mihi quidem naturam animi intuenti, multo difficilior occurrit cogitatio, multoque obscurior, qualis animus in corpore sit, tamquam alienae domi; quam qualis, cum exierit, & in liberum coelum, quasi in domum suam venerit. Si enim, quod nunquam vidimus, id quale sit, intelligere non possumus: certe & Deum ipsum, & divinum animum, corpore liberatum, cognitione complecti non possumus. VIII. (a) Ibidem 50. 104 CAPUT DECIMUM. QUARTUM. VIII. Sed quo (a) sis alacrior ad tutandam rempublicam sic habeto: omnibus, qui patriam conservaverint, adjuverint, auxerint, certum esse in coelo ac definitum locum, ubi beati aevo sempiterno fruantur,... Hic etsi eram perterritus.... quaesivi tamen, viveretne ipse Pater Paulus, & alii quos nos extinctos arbitramur. Imo vero, inquit, hi vivunt, qui ex corporum vinculis, tamquam e carcere evolaverunt. Vestra vero vita mors est.... Quaeso, inquam, Pater sanctissime, atque optime, quoniam haec est vita... quid moror in terris, quin huc ad vos venire propero? Non est ita, inquit, ille. Nisi enim Deus is, cujus hoc templum est, omne quod conspicis, istis te corporis custodiis liberaverit, huc tibi aditus patere non potest. Quare & tibi, & piis omnibus retinendus est animus in custodia corporis, nec injussu ejus, a quo ille est nobis datus, ex hominum vita migrandum est, ne munus humanum, designatum a Deo, defugisse videamini. Sed sic, Scipio, ut avus hic tuus, ut ego, qui te genui, justitiam cole, & pietatem; quae cum sit magna in parentibus & propinquis, tum in patria maxima est. Quia e vita via est in coelum, & hunc coetum eorum, qui jam vixerunt, & corpore laxati illum incolunt locum, quem vides. Erat autem is splendissimo candore inter flammas (a) Ex somnio Scipionis. DE BEATITATE. 105 mas circulus elucens, quem vos, ut a Grajis accepistis, orbem lacteum nuncupatis.... Igitur alte spectare si voles, atque ad hanc sedem, & aeternam domum contueri, neque sermonibus vulgi dederis te, nec in praemus humanis spem posueris rerum tuarum: suis te illecebris oportet ipsa virtus trahat ad verum decus. Quid de te alii loquantur, ipsi videant, sed loquentur tamen. Sermo autem omnis ille & angustiis cingitur his regionum, quas vides, nec unquam de ullo perennis fuit, & obruitur hominum interitu, & oblivione posteritatis extinguitur. Quae cum dixisset. ego vero, inquam, siquidem bene meritis de patria, quasi limes ad coeli aditum patet: quanquam a pueritia vestigus ingressus patrijs & tuis, decori vestro non defui, nunc tamen tanto praemio proposito enitar multo vigilantius. Et ille: tu vero enitere; & sic habeto, te non esse mortalem, sed corpus hoc. Nec enim is es, quem forma ista declarat: sed mens cujusque, is est quisque, non ea figura, quae digito monstrari potest. ⛪ INDEX CAPITUM. I. De Religione. - - 12. II, De Dei Providentia. 16. III. De Homine. - - - 24. IV. De voluptatum Fuga. — — — — 29. V. De Conscientia. VI. De Animi commotionibus. 34. — — — 41. VII. De Sapientia. — „ „ 48. VIII. De Probitate. 58. IX. De Amicitia. 75. X. De Justitia. 81. XI De Fortitudine. 86. XII. De Contemptu mundi. 93. XIII. De Morte. 98. XIV. De Beatitate.